장음표시 사용
11쪽
rum eruditorum atque industria multa existere egregia opera optandum est, tum nisi ea ad omnes homines nationesque longo terrarum vel maris trama
disjunctas pervadant, intercipitur qui hauriri poterat utilitatis fruetiis , quemque omnino omnibus instituti operis ratio offerebat : quod par est , ne eveniat, cavere; idque Auctores ipsi vel novis elucubrandis cudendisque intenti, vel aliis quibusdam curis distracti praestare non possunt, nec vero volunt modestia quadam ingenua ac verecundia impediti . Quamobrem veterum moribus institutoque, utili sane atque egregio, fuisse accepimus qui eam O- mnem curam ad se transferrent, librosque veluti descriptoris sinu sitsciperent, educatosque sive descriptos & recensitos atque in partes quas videretur tributos , in hominum lucem aspectumque proferrent : quod in Homero praesertim saetiim , multinrum testimonio constat . Sed nostrorum quoque sacrorumque scriptorum multa stim , quae ad nos
aliorum cura industriaque edita pervenerunt 3 ut Ammonii libri, sive Tatiani, sive cujuscumque demum Auctoris , qui Euangelii scriptorum unum quasi
ConteXtum, quam Harmoniam vocat, elaboravit;
quos libros Victor Capuanus se protulisse atque
in vulgus edidisse, in praefatione narrat: nec contemnendam equidem arbitror opinionem eorum ,
qui Lactantii opus divinarum Institutionum ab alio quopiam quam a suo Auctore divulgatum suspicam tur ; qui quidem ultimam praefationis partem nuncin pationemque eorum librorum Constantino Magno
12쪽
addiderit, quae in multis mss. codd. desideratur ; nec vero temporibus videtur, quibus illa Laetantius scribebat, convenire. Atque hoc non eo tantum v,
let , ut eorum rationibus consultum sit, ad quorum manus nullo modo libri illi pervenirent, sed ceterorum quoque omnium 3 ut majori cum fructu legere , & tractare opera hominum eruditissimorum possint. Cum etenim, ut Patrem filii, sic Auctorem suum scripta, similitudine atque adumbratione quadam reserant, juvat scriptoris ipsius personam noLse ; tum aliorum quoque de ejus libris judicium ;& si insigne aliquod animadversum notarumque fuerit , non ignorare : quae omnia ab alio potiusquam ab Auctore suo facienda sunt . Vides opinor B E AT I s s I M E PAT E R quorsum a me haec pluribus verbis dicta , & cujus potissimum causa delapsus sim in hunc sermonem; cui alienorum operum edendorum cura commissa est, quam cupio proehatam omnibus. Neque tamen necesse est ne minneri meo desim ut de opere ipsis atque Auctore , qui omnium sermonibus litterisque celebratur, ingrediar fuse dicere . Itaque hoc solum ; habituram non modo Italiam, sed transalpinas regiones, potissimum vero & praecipuo quodam nomine Linsitanos homines & Conimbricensem Academiam
opus mole ingens, argumento praestantissimum, doctrina atque eruditione omnino egregium ac singulare . Magnitudo quidem operis est hujusmodi, ut tomis justis duodecim comprehendi vix possit; argumentum varium & multiplex , quo quicquid
13쪽
ad informandos Christianorum hominum mores; quicquid ad imbuendum valet rerum Ecclesiast,
carum cognitione animum, Continetur. De doctrina quid dicam Mirum est unum hominem aut scientia comprehendere , aut memoria retinere , aut scripto complecti tantas res, tam Varias , tam
iis difficultatibus atque obscuritate & dissensione
Auctorum impeditas potuisse : unum tot vetusta& posteriorum aetatum monumenta inspicere, striptores legere, libros diversi adeo argumenti, exterarum linguarum, editos remotissimis regionibus, nosse, lener examinare , quae scitu utilia proponebantur amplecti , respuere ac refutare contraria. Atque eum quidem hominem qui aliarum omnino rerum curis fuerit semper implicitus , gravissimis periculosissimisque muneribus occupatus 3 qui nobilissimo genere natus, opulenta domo, illo veluti honorum cursu perfungi debuit , qui est hinjusmodi hominibus propositus; qui post eas artes, quibus insermari nobilium juvenum aetas ad inVnuum corporis habitum cultumque animi consuevit, Jurisprudentiae traditus pernoscere eam penitus& serutari ejus mysteria ac rimari debuit; qui inter Consistorialis Aulae Advocatos cooptatus, mox ad Fidei Promotoris dignitatem evectus, ac sacrae Congregationis Concilii Tridentini Interpretum a secretis factus , non dico aliena omnino studia a sacrae antiquitatis cognitione secutum, sed ea certe quae multam praeterea alio in genere operam cogitationemque requirunt; qui denique in augustissi
14쪽
mum amplissimorum Patrum Collegium adlectus primo Anconitanam, deinde Bononiensem Ecclesiam regendam susceperit; ut his vitae conditionibus , vix de interioribus his litteris cogitare, nedum tam multa scribere potuisse videatur. Quamobrem non in illo eximia quaedam, qua pollet , ingenii
UiS, non eXcellens memoria , non incredibilis in studiis assiduitas, atque antelucanae vigiliae, somnique parcitas tantum valuisse dicenda est , sed Dibvini Numinis singulare auxilium, quod Commemtantem scribentemque prosequeretur. Nunc ad Tevertor BEATIssIME PATER non tam equidem
sitscipiendae editionis huius consilium Tibi ut probem, quod jampridem benignitate Tua atque hinmanitate singulari usus non improbasti ; quam ut Tuo nomini inscriptum opus , Tibi consecratum dedicatumque exire in vulgus patiaris . Tibi illud profecto debetur, non solum illo communi more, quo ad celsissimam istam sanctissimamque dignitatis Sedem, pro Ecclesiae defensione sive institutione Christianorum hominum suscepta opera ab antiquissimis ipsis Patribus delata videmus; ut D,
masb se librum super parabola de filio illo prodi
so dedicasse narrat Hieronymus , & Bonifacio libbrum contra Pelagianos Augustinus; sed praecipuo quodam iure atque operis hujusce proprio . Etenim quae tam praesenti, tamque perspicuo Numinis afflatu scripta si int, cui aequius fuit deferri quam ad eum, cui Ecclesiam docenti informantique ades
se sanctissimum illum Spiritum Numenque Divb
15쪽
num confitemur Quod si argumentum spectetur, sunt quae his libris continentur institutiones quaedam vel ad Christianorum omnium morta emem dandos distiplinamque restituendam utiles , quales a supremo morum magistro atque inspectore prodire potuissent, vel Ecclesiae attingunt nobilissimam partem; ut de Missae Sacrificio, de Synodo, de servorum Dei Beatificatione Sc Beatorum CanoniZDtione. Hoc postremum totum est augustissimae amplissimaeque Sedis , atque , ut cum Augustino linquar in eo ipso opere quod Bonifacio Papae dedicavit,
altius proidentis, ae praeminentis celsore fastigio speculae potoralis : in quo quidem cum
potestas ejus maxima , docendique ab errore immunis facultas cernitur 3 tum vero quae ejus rei minsa in examen vocantur , fidei nostrae sinceritatem veritatemque aperte demonstrant . Vitae enim sanctitas morumque integritas , atque in perferendis duris quamlibet rebus extremisque cruciatibus singularis sertitudo; tum mirae res quae neminem praeter Deum, auctorem habere possunt quae sunt verae Ecclesiae certissimae notae, eaeque manifestissi
mae lemni judicio habito & legitima quaestione
instituta, inter eos qui Romanae Ecclesiae fidem sequuntur, inveniri atque existere deprehenduntur: quae omnia ita hic tractantur ac luculenter explicantur, ut non modo Auctor ceteros qui eum praecessere diligentia , eruditione , seientia earum rerum vicerit ; sed nemini eas deinceps retractandi, atque omnino de eodem argumento disserendi re
16쪽
liquerit locum . Quam enim accurate ibi de virtutibus heroicis cum universis, tum singulis, de cardinalibus quae Vocantur , atque moralibus disser, tur 3 Quam docte de Martyrio agitur , iisque inmnibus quae ad illud, ut Verum legitimumque cem
scatur, requiruntur; ut non tormenta sola sed camsa ; nec sua mors , nec sela voluntas sit satis ι &quamplurimi Martyrum similes fuerint , nec veris tamen Martyribus accenseantur Quam luculenter de Miraculis tractatio instituitur & singula eorum genera recensentur atque expenduntur ad Physicin rum leges, & dogmata Theologorum; quibus ea adjunguntur qtae ad Gratias gratis datas spectant, ad spirituum discretionem, ad multiplicem orandi modum & speciem : quo loco de Contemplatione multa, de Extasi , de Raptu, de Visionibus &Apparitionibus, de Revelationibus & Praediction, bus . Neque haec Qti sunt, in quibus scriptoris hujus cura diligentiaque versatur. Quid enim cum tintum judicii ordinem, qui nostris atque antiquis temporibus adhibebatur, persequitur 3 cum de processibus agit tum ordinariis tum Apostolicis , de multiplici genere testium, eorumque numero, & coim ditionibus ; cum veterem Ecclosiae disciplinam confert cum nova, ac rationem utriusque& convenientiam declarat; cum decreta Urbani VIII. exponuntur , illustrantur, vindicantur; cum de sacra rituum Congregatione lector immatur ejusque actis atque administris Quid de Cultu cum dicitur tum privato tum publico ; quae res eum sive constituant,
17쪽
sive demonstrent ; quam sit ejus genus multiplex; quibus rationibus, quibus causis, qua auctoritate sive inducatur primum, sive amplificetur, sive confirmetur Quid cum Beatificationis & Canonigationis origo explanatur, natura & UiS eXplicatur, eorumque differentiae expenduntur 3 Quid cum auctoritas Romani Pontificis in hujusinodi causa exponitur, asseritur, illustratur 3 Infinita sint, quae in his libris cognitu digna, pro instituti operis ratione uberrime declaram tur 3 praeter ea , quae veluti segetis alienae germina carptim attinguntur, silmma tamen legentis vel ut, litate vel voluptate; ut omnes ingenii , omnes doctrinae ac prudentiae copias in illis estisdisse Aucto rem stam certe constet: Theologica loca omniaeXcussa; ex omni antiquitate atque Ecclesiastica historia insignia maxime exempla repetita; ubique a sertionum producti testes idonei; in medium adductae reconditae tabulae ac vetusta monumenta 3 inmnia suis locis ordine posita ac veluti in lumine, ut de picturis dicitur , collocata : rerum distributio , comensio, comprehensio plane admirabilis. Quamobrem nisi hoc librorum ipsorum argumentum , nisi quod condendo operi adfuit singulare Dei amxilium , nisi multa praeterea idem suaderent; excellentia, gravitas, doctrina est hujusmodi, ut Te poetissimum, cujus nomini hi libri consecrentur unum deposcere videantur: Sed nimirum perinde agimus, quasi aliae quaepiam rationes quaerendae atque admcandae alicunde sint, cur ad Te potissimum opera haec pertineant , quam quae est omnium certissima
18쪽
verissimaque ; quod sunt conseripta a Te , Tuoque multorum annorum labore atque 1ndustria elaborata . De quo quid dicam 3 nisii dissimulationem hanc, sit ea uti possem, mihi utilem j udicavisse; &maluisse , cum Tibi hos libros offerebam , alium
quempiam potius quam Te, parentem atque auctorem habere. Nota est enim omnibus constantia illa , nota animi initudo atque severitas, qua uteris in Tuos ; dc cum alienos omnes paterna quadam ac singulari cura complectaris quassi essent Tui, his vix adduceris ut communia debitaque omnibus officia licitudinemque impendas: quam ego laudem nisi tantam esse fatear , ut in maximo amantissimoque Principe sit omnium dissicillima, communi videar hominum sensu judicioque carere . Solent enim Vel sertissimorum hominum animi, maXime cum provectiores aetate sunt, in storum amore remollescere , atque indulgentia quadam erga illos ferri ; ut multa corum gratia faciant, aliqua remittant, plurima impertiantur ; nonnunquam etiam totos se illis regendos gubernandosque tradant. Quorum nihil simile vidimus in Te ; cumque merito accessiones fieri Qleant Pontificum Romanorum Necessa-1iis vel copiarum , vel dignitatis ; ne hoc quidem largitus es Tuis, ut Te summa dignitate ornatum viderent, ut Tu in eorum complexu conspectuque conquiesceres . Hanc eximiam & singularem laudem Tuam mihi adversariam maxime arbitrabar ;& cum eodem amoris sensit erga libros nostrosas ficiamur ac in filios parentes sui, metuebam vide-
19쪽
licet ne severitate illa Tua in hos utereris, atque hoc quod Tui dicerentur , minori a Te vel clementia vel amore exciperentur . Itaque dissimul, ham antea , eosque quasi alienos Tibi osterebam. Sed dum eas laudes colligo, quibus necesse est in
structum fuisse qui haec seripserit, sensi me impru
dentem sepius incurrere in Te , eaque designare quae iis qui ignorarent Auctorem suum manisesto reserrent. Quis enim tanto ingenio , tanta eruditione , tanta Ecclesiasticae historiae stientia , tanta rerum prudentia atque experientia sit, qui haec edis serere, explicare, constituere , definire possit 3 Itaque non laborabo frustra diutius, & quoniam tueri non possiim, me ista cura libero, ac confiteor a Te l1bsos hos esse conseriptos . Neque tamen Uereor ne his excipiendis duriorem Te severioremque praebeas . Nam idem ego qui Te Auctorem illorum librorum fateor , pernego nunc esse T S . Quorum igitur sunt 3 Liturgicae Academite Conimbricensis, Canonicorum Regularium S. Crucis, Lusitaniae nostrae . Quo loco sine me BEATIssIME
PATER commemorare , quanto hos omnes beneficio asseceris cum id persecisti, ut in Regni totius communi Athenaeo ad ceteras artes quae ibi tradum tur , illae quoque, in quibus maxime excellis sacrorum Rituum & Historiae Ecclesiasticae , n is patefactis stliolis duabus adjungerentur . Cum Uem
utramque distiplinam quas ibi quasi filiolas Tuas
collocaveras, indotatas esse nolles, auxisti non solum amplissimis reditibus ut Magistri ali quatuor
20쪽
commode possent ; sed scientiae doctrinaeque Tuae amplissimis copiis . In Te enim onus recepisti ut
quaecumque aci earum scholarum constitutionem pertinent , ad argumentorum quae uactanda sunt electionem & partitionem, ad librorum lectionem commentationemque id omne Tu ipse curares , --que descenderes quo demitti tantum hominem e que loci situm vix credibile posteris videatur ; ut Te utriusque scholae moderatorem , praefectum , magistrum exhiberes. Quo vero perpetuum in eo munere fungendo auspicem praeceptoremque haberent , nec quae corporis compagibus finem , eadem
beneficio Tuo dies asserret, libros in quibus sapientiae doctrinaeque Tuae opes copiasque conclusisti , quasi hereditario quodam jure ad Canonicos Regulares & Conimbricensem Academiam Liturgicam pertinere voluisti, facta eis potestate ut rursus in lucem ederent & scholarum earum usi ii dedic, rent . Atque hoc praeclarissimum munus Tuum amplius adhuc majusque essecisti, cum recenseri illos denuo & nonnullis accessionibus locupletari
voluisti ; cum recens editae Canontiationis Commentarios sive acta adjunxisti ; cum recentem novumque qui ederetur tractatum de Synodo egregium doctissimumque , denique Tuum , tradidisti. Est quidem hoc beneficium ex illo genere quo
omneS quotidie cumulas ; atque ad eam pertinet laudum Tuarum , cujus illustria exempla eademque frequentissima in Te admirantur & sdspiciunt