Benedicti 14

발행: 1747년

분량: 572페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

I g DE SERVORUM DEI BEATIFICATIONE

sitas exigat, eosdem ore tenus informet; quemadmodum decernitur in Brevi : Et , quando opus fuerit, tam rios , quam dictos Cardinales infor- modi Ante decretχ generalia Urbani VIII. aliquando Fidei Promotor citatus comparebat, &, si perspicua erant argumenta sanctitatis, protestabatur , se nihil habere , quod proponere posset; sicuti colligitur ex Actis Canoni Eationis S. Caroli pag. 96. ubi sic legitur : Ioannem Baptisam

Spudam Adυοcarum Fiscalem citatum, qui comparuerat, audIre volverunt.

Qui de mandato Illustrissimorum DD. Cardinalium ingressus in aulam Congrega- talis dixit , se fulisse citatum ad dicendum contra argumenta examinanda super canctitate Cita pia memoria Caroli Cardinalis Borromat in hae praesenti Congregatione , et, se nihil habere , quod posser praedictis argumentis opponere , asstrivi. Post edita vero decreta Urbani VIII. nullum forte reperietur exemplum, ouod in dubiis saltem principalioribus causarum , hoc est super virtutibus, super Martyrio, & super miraculis non fuerint excitatae dissicultates a Fidei Promotoribus, etsi aliquando levissimae ex desectu materne, ne muneri suo deesse viderentur ; & post eadem quidem Urbani decreta dissicultates, quae a Fidei Promotoribus objiciuntur, debent in scriptis proponi . uti cavetur in iisdem decretis: Promotor Fidei, ut melius bulli modι cause in pserum discutiantur, teneatur in scriptis proponere dissicultates eortran, qtis continentur in quolibet processu . Usus etenim proponendi in scriptis dil-

ficultates est maximopere accommodatus recto ipsi causarum examini , praesertim cum responsiones a Procuratoribus, & Advocatis parari pollini

ex quibus si plene tollantur objecta, non debet Promotor Fidei in Congregationibus erubescere id confiteri: nam, cum ipse sit Consultorum ut ,& Promotor ; quia Consultor, suam pro veritate aperire tenetur sententiam ; sicuti quia Promotor, excitare debuit dissicultates , quas ratione ossicii excitandas existimaverat. a Exempla habentur in Advocato Fiscali, & Commisiario Camerae Apostolicae, item in Advocato Fiscali, & Advocato reorum in tribunali sanctissimae Inquisitionis. Interveniunt enim tum Fisci Advocatus, tum Camerae Commissarius Congregationibus, in quibus agi tur de re Principis,& Fisci: &, quamvis acerrime in scriptis jura Fiscalia propugnaverant, si tamen eadem minus subsistentia pro veritate reputaverint, suffragium intrepide serunt adversus Cameram , sive Fiseum . Neque aliter Advocati tum Fisci, tum reorum in tribunali sanctissimae Inquisitionis, quando sunt Consultores sacrae illius Congregationis , pro reo , vel Contra reum consulunt; licet reorum Advocatus, scribendo . pro reo pugnaverit, Advocatus Fisci, pariter scribendo, adducenda deduxerit adversus Irsum . Quin immo, si summus Ponti sex , aut sacrorum rituum Congrega tio demandet Fidei Promotori, ut in aliquo articulo , non ad Opportu nitatem sui muneris, sed pro veritate scribat, tunc debet ipse suum iera sum pro veritate exponere. licet esset propitius causae: tunc quippe BP ratione muneris scribit, sed ut debitam praestet mandatis obedientiam .

Et sic

222쪽

ET BEATOR. CANONI Z. LIB. I. CAP. XVIII. I 9

Et sic factum suit a bonae memoriae Petro Francisco de Rubeis olim Fidei Promotore, jubente summo Pontifice Alexandro VII. occasione examinis cujusdam articuli in causa S. Francisci Salesii; a Prospero Bottinio olim pariter Fidei Promotore , jubente summo Pontifice Alexandro VIII occasione examinis cujusdam articuli in causa S. Laurentii Iustiniani ; a,

que a me ipso, dum eodem munere fungebar , mandante sacrorum rituum Congregatione, & occasione disputationis quorumdam praui minarium articulorum pro dirigendo judiciorum cursu in causa servi Dei Camilli de Lellis, & in causa S S. Stanis lai , & Aloysii societatis Iesu .

3 Plura alia dicenda essent de pertinentibus ad ossicium Promotoris Fidei; sed haae alibi, cum occasio se offeret, commodius explicabuntur . Interea vero aliqua alia reserenda sunt de illius electione , de uni ne Promotoratus cum Advocatione Fiscali, dc de prima ejusdem muneris institutione .

4 Eligitur itaque a summo Pontifice Promotor Fidei ex coetu Advocatorum Consistorialium , uti legitur in regestis anni I 63 I. sacrae Comgregationis βI. I 3I. Promotor Fidei, eum sit ad praesens, et in pserum semper debeat esse de collegis Adτωatorum Consim talium . Hoc ipsum nos tes alissimus in nostris litteris Apostolicis expeditis in serma Brevis, in quibus Advocatorum Consistorialium collegio sedile, seu scamnum assignavimus in Capellis Pontificiis ante scamnum . seu sedile poni solitum pro Cubiculariis ad honorem. Inter cetera quippe, quibus dictum collegium illustratur , meminimus , quod unus ex Advocatis Consistorialibus est Fidei Promotor : Alter Fidei Promotor existit. s Ex eodem coetu Advocatorum Consistorialium eligitur etiam Fisci Advocatus, teste Raphaele Fulgosio, qui floruit saeculo XV. in I. Binos cod. de Advocatis diversor. judicior. Ex hoc forte descendit illud, quod servatur in Curia Romana, nam antiquior Asiocatus Consi orialium es Advocatus Fisci Ecclesiastet. Cum autem Fisci Advocatus ei set etiam Fidei Promotor, fuit subinde animadversum . haec ossicia nihil habere commune inter se , di idcirco posse separari, &a diversis persenis subiri; ut etiam adnotaverat Cardinalis de Luca in relatione Curia Romana discus. 18. num. 14. et discurs. 97. num. 9ς. quin immo illa separatio visa est maximopere expediens; vel quia, cum praedicta ossicia sint plurimum laboriosa, ut exactius adimpleantur , sejunctio erat opportuna ; vel quia parum decere videbatur , Advocatum Fiscalem . personam plerumque mere laicam, & instantem pro punitione delictorum . adhiberi in Beatiscationis, di Canonizationis negotio mere Ecclesiastico; juxta ea , quae ponderantur per Auditores Rotae in relatione S. 'acinthi PMovi cap. a. Prima es , non fuisse necessarium in hac causa eonfiituere in partibus Glinia subsitutum Fiscalem , qui adfingulis processus Actus citaretur , si quid opponere testet; quia , licet in ultimo processu Canonietat is S. Didaci facto de anno re, 6 . Fiscalis Sanctissmihie in Curia dederit interrogatoria in rotuli remissaria includenda pro tesibus in partibus

223쪽

Is O DE SERVORUM DEI BEATIFICATIONE

partibus examinandis in Hispania sibi Sub calem constitierit, qui in Actibus praeessus interveniret, ac fortasse in aliquibus aliis Canonietationibus id obsereatum

fuerit, nullo tamen id expresso jure cavetur, nec numeratur per Doctores inter reis qui ita ad Cauoni datis rem cap. 1 . de Teliq. s Uenerat. SS., Utque nota praxis ,s , licet reperiretur praecepta in aliquo rituali, ramen fuit inusitata, ac fortasse minus huic negotio apta . Satis enim videtur indecorum , Fiscalem Criminalem ,3 rsonam scilicet laicam , qui delinquentes accusare , ct , ut punianitir , petere solιι, ιώhiberi negotio sacrosancto ct mere Ecclesiasteo Canonietationis Sanctorum . in quo Dominus Papa procedit ex octo, ct extrajudicialiter: Belia nera Decis 6 I. incipiente, Extra Rotam; quem sequitur Iacobus Casellanus tractat. de

Canonietar. SS. quas. 7. vers. Σuarto, quia ἱ θ quas. 8. vers. se tarο , an in negotio ; ct in relatione S. Francisca Romana pari. I. art. 6. Et merito, cum

non videatur aequum citare Fiscalem, qui in profanis , ct criminalibus causis sucinoroses accusare solet, ut os aperire pol in his quoque causis, qua sacratissma sunt, ct a profanitate longe dipantes . 6 Sanctae tandem memoriae Clemens Papa XI. mortuo Ioanne Baptista Bottinio sacrae Consistorialis aulae Advocato, & coadiutore Prosperi Archiepiscopi Bottinii patrui in utroque munere tam Advocationis Fiscalis , quam Fidei Promotoratus, ossicia saepe memorata separavit; & sel. mem. Philippum Sacri pantem Consistorialem Advocatum coadiutorem dedit Prospero Archiepiscopo in munere Advocati Fiscalis , meque pariter Consistorialem Advocatum ejusdem Archiepiscopi coadiutorem declaravit in munere Fidei Promotoris , uti colligitur ex ejus litteris expeditis informa Brevis die 7. Aprilis I o 8. 7 .Nulla aderant muneris Fidei Promotoris vestigia saeculo decimo- quarto . Rigidius enim Bella mera , qui floruit saeculo praedi sto , steste

Marco Mantua de viris illuseribus, inter tractatus magnos tom. I. sol. 163.) quique suit eximius Rotae Auditor , in suis decisionibus tres ponit conclusones sub titulo de Reliq. ct venerat. SS. Conclusione autem 67I. quaerit, an in Canonigationis negotio necesse sit illos vocare , quorum interest ; 8c negative respondet: Extra Rotam; quod in informatione, qua circa neg tium Canonietationis alicujus , qui dicitur Sanctus esse , per Dominum Papam , vel alium de ejus mandato super vita ct miraculis dicti Sancti recipitur, non es necesse vocare illos , quorum interes, per generale edictum ς testaturque ,

sic suisse constitutum per Cardinales : Et ita fuit concIvpum per DD. Cardinales Commissarios in facto Canonietationis Da. Carosi, videlicet per Do. Alba. Flori. , O S. Angeli tunc Commissarii, quibus assentit 'Dominus meus Sancti Ermsacbii, dicit quod alii DD. Card nales in Consorio in hoc etiam concordarunt. Conclusione sequenti 57a. docet, quod, si aliquis comparet, & se Opponit Canonietationi, audiri potest pro animi instructione, si vero minime audiretur , non propterea actus esset nullus : Si Domino Papa , vel ejus

Commissariis super sucto dicta Canonietationis , ut in conclusione supra proxima di citur , procedente, comparet aliquis, se dicens esse fidelem Catholicum, o se

224쪽

ET BEATOR. CANONI Z. LIB. I. CAP. XVIII. Is I

ponat. θ dicat, quod talis processus agitandus non es, seu quod talis teses recip endi non sunt , seu quod ad talem Canonidationem non es procedendum ; si probabilia alleget, audiendus es , ct s vult Domistus Papa , vel Commissarius ;Iicet ad hoc procedens de necestate minime teneatur secundum aliquos ; & post alia plura: Attamen, Iicet expediat audire , non debet quis admitti ut partem faciens , sed flum ad informandum extra iudicium animum . Conclusione tandem 673. animadvertit, quod non esset audiendus ille , qui compareret, di se opponeret , si id non faceret ex zelo, sed ex odio : Licet sit dieitam circa conclusionem praecedentem , quod in casu dicta conclusionis bonum es audire excipientem , est probabilia allegantem ; tamen , s apparet, quod excipiens non excipit bono teli , quem habeat ad Ecclesiam , est ad Fidem , sed potius ex odio , quod habuit adtersus mortuum , vel ex inimicitia , quam habet adversus illos degenere mortui, de cujus Canonizatione agittir , ille non es aliqualiter audiendus , sed potius totaliter repellendus. Adducta itaque in con Clusionibus 67 I. & 6 a. patefaciunt, tunc temporis nullum ossicii Fidei Promotoris adfuisse vestigium . Tenetur enim ille comparere judiciali jure , & se opponere tum Beatificationi, tum Canonigationi, ceterisque omnibus, quae cum hac materia aliquampiam habent connexionem . 8 Prima , quam sciam , quae occurrit, mentio Fidei Promotoris, est illa, quae habetur in Brevi summi Pontificis Leonis X. in quo, cum in causa Canonietationis tunc Beati, nunc Sancti Laurentii Iulliniani, post absolutam inquistionem in genere , procedendum esset ad inquisitionem in specie , demandatur, ut id fiat, testes examinando cum interrogatoriis, Jccitato Fidei Promotore : Et, si per generalem hujusmodi inquisitionem vobis vid bitur , s consiterit, super quo utriusque vesrum conscientias oneramus , probationes esse rates , ut per eas possi adspecialem inquisitionem procedi ct deveniri, Nobis aliter non consultis , cum de dcctrina , De , est religione vestra plurimam in Domino fiduciam habeamus , ct in aliis arduis experti simus , ad specialem super praemisss inquistionem dementatis , articuli sique , o interrogatoriis datis , Promotoreque Fidei adhibito , citatione I itima praecedente , testum productorum juramenta recipiatis , ct juxta interrogatorium , o articulorum formam examinare diligenter curetis , ac rerum dicti in scriptis Meliter redigi mandetis , ac monumenta recipiatis quae ad negotium hujusmodi facere videbuntur , omniaque alia

accuratissime perscru omini, qua se necessaria o opportuna esse , ct ad omnem plenam hujus rei mentiam sacere coquoveritis ; qttis euncta in Icriptis Meliter redacta sub tesro sigillo clausa ad ' os mitteris , ut ad Dei lavdem , ct Ecclesia sua

sancta exaltationem , Divina inspiratione iIIuminati, qua Ecclesiam stam errare non mit, una cum Fratribus mssis S. R. E. Cardinalibus , quid faciendum ea in re sit , delibera e possmus. Et in remissoria expedita a Clemente VII. in causa S. Iacobi de Mae: chia apud Raynaldum ad an. Isa . num. io 3. sic legitur Articultaque . edi interrogatoriis datis , Promotoreque Fidei adhibito . 9 In bullis quoque Canoni rationum S. Ramundi Barcinonensis , &S. Hyacinthi, quae sunt Clementis VIII. dicitur , citatum fuisse Fisci Pro

225쪽

Isa DE SERVORUM DEI BEATIFICATIONE

curatorem , eumque partes suas diligenter adimplevisse: aui, hoe est Cardinales deputati s verba sunt bullae Canonizationis S. Raymundi ) etim privatim , multisque Congregoerionibus inter se habitis , dilecto Filio Pompθο μο- sella Fisci nolai Procuratore semper citato , ct partes fluas diligenter praesante . Angula eorum capita, ct Acta omnia sedulo examinassent. Et rursus in bulla citata Canonietationis S. Hyacinthi g. 7. sic legitur : aena quidem unitersa . citato Fisci Procuratore, recognita fuerunt. Item F. 8. postquam dictum suit . ab Auditoribus Rotae exaratam fuisse relationem , subditur: βua quidem re ad venerabilium etiam Fratrum suorum S. P E. Cardinalium super sacris ritibus tunc deputatorum Congregationem , ut di ias, quid ea de re sentirent, in medium asserrem, ejusdem Gregorii jussu remissa; sedem Cardinales, attente

examinatis aliatarum a praedictis causerinm Auditoribus conclusionum argumentis ,

ac Fisci Procvratore semper citato atque avdito , servatisque etiam servandis , unanimi e sensu , eorumdem Auditorum superscripturis, juribus , ct processus exemplis exhibitis , relationem approbarunt, ct rationes , quibus de illius me , vita, ct miraculis constaret, longe'missemas esse judicarunt. Insuper in regestis sacrae Congregationis annorum I 6o9. I 62o. 16a I. habetur , deputatum suisse in Fidei Promotorem Ioannem Baptistam Spadam sacrae Consistorialis aulae, & Fisci Advocatum in causis Canonizationum Ss. Philippi Nerii, Ignatii, Teresiae, & Thomae de Villa nova . Io Si igitur modo relata sedulo perpendentur, nemo est , qui non videat, adhibitum quidem fuisse etiam ante decreta Vibani VIII. Fidei Promotorem in causa Beatificationis, & Canonietationis, hocque munus fuisse ut plurimum delatum Advocato Fiscali. at non tamen per modum generalis commissionis in omnibus & quibuscumque causis, sed in illis tantum , quibus summo Pontifici , & facrorum rituum Congregationi expediens videbatur; sicut etiam de sumetur ex aliis, quae alibi dicenda sunt . Quocirca institutio ossicii Fidei Promotoris, qui in omnibus disingulis causis Beatificationis, & Canonietationis tamquam pars sermalis , atque instar Commissarii Camerae, & Fisci Procuratoris citandus sit, reserenda est ad summum Pontificem Urbanum VIII. qui die II. Ianuarii I 63I. litteras Apostolicas expedivit typis impressas inter decreta generalia, quibus Antonium Cerrum sacrae Consitorialis aula . & Fisci . & Camerae Apostolicae Advocatum constituit, uti supra, in Fidei Promotorem ἱ quo defuncto , eodem modo idem munus collatum est Petro Francisco de Rubeis, & deinde Prospero Bottinio Consistorialibus, & Fisci, Cameraeque Apostolicae Advocatis . Ossiciorum autem Fidei Promotoris, & Advocati Fisci separatio sanctis memoriae Clementi XI. debet adscribi, qui me, ut antea dictum est, tunc Consistorialis aulae Advocatum elegit in Fidei Pr motorem , delato alteri Consistoriali Advocato ossicio Advocati Fisci :rumque Clementis exemplo, me, licet immerente , ad Cardinalitiam dignitatem evecto a sanctae inemoriae Benedicto XIII. fuit ab isto electus in Fidei Promotorem Carolus Albertus Cavalchinus Consistorialis Advoc

226쪽

ET BEATOR. CANONI Z. LIB. I. CAP. XVIII. Is 3

tus, qui magna cum laude munus sibi commissum exercuit, separatum tamen a munere Advocati Fiscalis, quod magna pariter cum laude exercebatur a Ferdinando de Valentibus limiliter Advocato Consistoriali, dum haee primo scribebamus, non sine Romanae Curiae jactura defuncto, tunc suffecto in ejus locum Ludovico ex fratre Nepote adolescente magnae e pectationis in coadjutorem patrui cum futura successione a Benedicto XIII. electo. Postea hic idem Ludovicus de Valentibus, evecto Carolo Alberio Cavalchino ad munus Secretarii Congregationis Cardinalium sacri Concilii Tridentini interpretum , quod munus a nobis multorum annorum spatio exercitum est una cum ossicio Fidei Promotoris a summo

Pontifice Clemente XII. electus est in Fidei Promotorem , uti colligitur ex litteris Apostolicis expeditis die aς. Martii 1 34. & sic iterum facta est unio ossicii Advocati Fisci Camerae Apostolicae cum ossicio Fidei Promotoris . Sed, cum in praedictis litteris Apostolicis nulla saeta fuerit derogatio aliis litteris Apostolicis expeditis a sanetis memoriae Clemente XI. die 7. Aprilis r7o8. in quibus, uti supra visum est , saeta fuit separatio unius oscit ab alio, nec non aliis litteris Apostolicis ejusdem Pontificis expeditis die 3 o. Aprilis III . hanc ipsam separationem pro suturis temporibus

comprobantibus, de quibus hoc eodem libro primo cap. q. 6. g. 3. num. I 6. ἰdicendum esse videtur, separationem adhuc persistere, absque eo quod praeclusa sit Romano pro tempore Pontifici facultas in facti contingentia haec duo ossicia uni personae conserendi, si ita exigant rerum circumstantiae, ut edocemur exemplo Sanctiss. Decessoris nostri Clementis Papae XII. qui, uti diximus, ossicium Fidei Promotoris contulit Domino Ludovicci

de Valentibus habenti ossicium Advocati Fisci Camerae Apostolicae . 11 Fidei Promotor suum habet in Urbe Fidei Subpromotorem , qui jurare debet de servando secreto, cum quo conserre potest dissicultates in causs proponendas, qui insuper assistit, tamquam Promotor Fiscalis . processibus, qui auctoritate Apostolica conficiuntur in Urbe, di ad quem

pariter processus omnes causarum, scripturae, summaria , & insormati nes deseruntur , ut ipse videre possit omnia , quae videnda sunt , suasque notas , processibus examinatis . cum Fidei Promotore communicare,

quemadmodum decernitur in Brevi Ficui Promotoris typis impresso inter decreta generalia; ubi etiam statuitur, eumdem Subpromotorem comparere posse in Aetis coram Notario, & Secretario sacrae Congregationis,& coram Cardinalibus ad concordandum de facto super dubiis causarum , quae proponuntur, & alia quaecumque nomine Promotoris agere, quae isti videbuntur opportuna : βuodque Subpromorarem unum eligere pses ct deputare ad tuum beneplacitam in Romana Curia , qui processus hucusque factos, veI alios in futurum faciendos tam auctoritate ordinaria, quam Apsolica videre, ae in facto scribere, ct comparere possi in Actis coram Notaris . ct Secretario dicta Congregationis, ct etiam eoram dictis Cardinalibus ad concordandum factum

super dubiis in Congregationibus proponendis, se alia facienda nomine O arbitrio

227쪽

Is DE SERVORUM DEI BEATIFICATIONE

tuo , qua tibi videbuntur opportuna ct necessaria , ct cum quo etiam conferre possis disscultates , ct alia omnia , qua in dictis Congregationibus tractabuntur recepto tamen prius a te , et ab eo solitojuramento de servando secretum .ia Licet autem principale onus Fidei Subpromotoris sit compendi- facere & examinare processus . uti non solum habetur ex verbis Brevis modo perpensis, sed ex novissimis etiam decretis sanctae memoriae Innocentii XI. g. Io. Subpromotor Fidei a 'Rev. P. Promotore deputatus , cui onus incumbit primo loco spoliandi et examinandi processus ex quibus pendet Beatiscationum et Canonidationum subsantia ad ejectum referendi eidem Promotori. debeat hujusmodi munus diligentissime ae cum omni rigore adimplere; proinde

tamen non eximitur Fidei Promotor ab eadem accurata processuum revisione . quemadmodum colligitur ex iisdem decretis si . cit. βuatenus ipse Dominus Promotor ex diligenti s accurata revi ne processium , quam sacere solit , necessarium vel opportuntim duxerit. Et, si quidem in revisione processuum aliquid obstans reperiri possit, ad Subpromotorem pertinet summarium sacere obstantium , pro comprobandis his , quae a pidei Promotore in animadversionibus deducuntur, juxta eadem decreta sanctis memoriae Innocentii XI. g. Io. Idemque Subpromotor .... teneatur aliud summarium

objectionale ad comprobationem oppositionum conficere , quod sacra Congregatio plurimum expedire cognoscit, ad hoc , ut veritas magis Hucescat .

13 Alia supersunt respicientia ossicium Fidei Subpromotoris, de quibus alibi agetur; cum interea adnotandum tantummodo videatur , electionem Fidei Subpromotoris , & remotionem ab ossicio dependere ab arbitrio Fidei Promotoris . nec non subisi tutionem alterius in locum illius, vel quando abest ab Urbe, vel quando ex morbo, aut ex alia causa est impeditus. Porro electio ad ossicium . & remotio ab ossicio desumitur ex recitatis verbis Brevis Fidei Promotoris in decretis generalibus Urbani VIII. βuodque Subpromotorem vitum Migere possis G deputare ad tuum beneplacitum in Romana Curia Oc. Subili tutio autem alterius in locum illius . quando ipse aut abest , aut est impeditus, oritur , ut cetera praetereantur, ab observantia . Cum enim bonae memoriae Andreas Pierius, qui spatio sere quadraginta annorum munus exercuit Fidei Subpromotoris, decursuptaedieti temporis Bononiam iuill ὀt, ut ibidem per triennium iungeretur munere Auditoris generalis, recessisset etiam aliquando ab Urbe spatio nonnullorum mensium tuendae sanitatis gratia, & in ultimo vitae fine laboribus attritus impotens evasisset, ut operi sibi commisso satisfaceret; bonae memoriae Prosper Bottinius Archiepiscopus Myrensis & Fidei Pr motor , pro tempore ejus morae in civitate Bononiae subrogavit bonae memoriae Bernardinum Peregrinum , pro tempore recessus ab Urbe Dominum Dominicum Mariam Vaccarium in Fidei Subpromotores ; Ioannem vero Zuccherinum , de cujus fide, integritate , & peritia experientiam habuerat non periunctorie , coadjutorem elegit cum futura successione ,

statim ac Andreas ipse Pierius inhabilis factus est . Et praedictus quidem

Ioannes

228쪽

ΕT BEATOR. CANONI Z. LIB. I. CAP. XVIII. Iss

Joannes Zuccherinus Subpromotoris munere usque ad mortem diligentis si me iunctus est; ita ut, non obstante ossicii amobilitate , attentis ejusdem meriti, & longo servitio laudabiliter praestito , sanctae memoriae Benedi ehu, XIII. die I 6. Decembris I 726. per suas litteras in forma Brevis comeesserit & indulserit, ut in eo munere permanere posset quoad viveret, prout permansit, cum omnibus & singulis privilegiis, salariis, emolu mentis , honoribus , & oneribus solitis & consiletis.14 Quia vero in universo orbe Catholico fiunt auctoritate Apostoli ex processus, & neque Fidei Promotor, neque subpromotor, qui est in Urbe, illorum consectioni interesse possunt; hinc est, quod , quando expediuntur litterae remissorialis pro constructione processitum . Fidei Promotor eligit in loco, in quo fit processus, Suberomotorem ad eum tantum actum. ut videlicet suo nomine intersit coniectioni processus; sicuti desumitur ex verbis, quae leguntur in sermula commissionis generalis impressia in

decretis generalibus: Testis examinare cum interventu Subpromotoris Fidei per eumdem Promotorem in Curia nominandi. Mos autem est hujusmodi , ut

a Fidei Promotore destinetur ut plurimum in Fidei Subpromotorem Promotor Fiscalis mensae Episcopalis illius civitatis, in qua fit processus, praestita simul & semel facultate Iudicibus delegatis alium eligendi in Su promotorem , si ita illis expediens videatur . Et considerath profecto dictum est, a Fidei Promotore ut plurimum Promotorem Fiscalem designari in Fidei Subpromotorem ; quia , si notitiam haberet alicujus viri probire idonei, qui in loco versaretur , in quo conficitur processus , quique Vellet, & pollet munere iungi Subpromotoris, eum eligere pollet in Fidei Subpromotorem , omisio Promotore Fiscali , scuta me factum est in constructione processus in causa B. Peregrini Latiosi . Quin immo, si locus processus non sit maxime distans ab Urbe , potest Fidei Promotor personam sibi magis acceptam ab Urbe transmittere , quae munere Subprom toris sungatur. Cum enim in causa B. Ηvacinthae de Marescottis conficiendus eu et auctoritate Apostolica processius in civitate Viterbiensi , ipse ego tunc Fidei Promotor operae pretium esse censui abstinere a delectu Promotoris Fiscalis Viterbiensis in Fidei Subpromotorem ; &, quia egebam opera Ioannis Zuccherini mei in Curia Subpromotoris , qui mecum portabat pondus diei & aestus , Antonium Frances chetium , cujus probitas& habilitas mihi erant perspectae , Viterbium ab Urbe transmisi , qui fuit Subpromotor in illo processu , qui Viterbii conficiebatur .is Aliquaendo fuerunt quaestiones excitatae super munere , seu ossicio Fidei Promotoris, necnon super illo Subpromotoris. Dum eram Fidei Promotor, sacrorum rituum Congregatio die I s. Iulii I I9. mihi demandavit , ut, visis & consideratis authenticis documentis causae S. Aloysii

Gonetagae, statum ejusdem pro veritate referrem, atque opportuna ad eam concludendam ordinatoria suggererem . Magno sane curn labore mandatis obtemperavi, atque , exarata longa caulie narratione, eademque

Dissilii

229쪽

Is 6 DE SERVORUM DEI BEATIFICATIONE

typis impressa, non modo non dubitavi ei me subscribere , sed etiam su scriptionem meam apposui omnibus documentis, quae in positione fuerunt a Postulatoribus allata, &mihi antea Communicata. In Congregatione autem habita die 7. Augusti I723. a clarae memoriae Cardinali Fabrono canis B. Aloysi Relatore propositum suit dubium de validitate subseriptionis per me appostae documentis & summario Postulatorum , sub obtentu , quod id pertinebat ad Fidei Subpromotorem , uti statutum est in decretis generalibus Innocentii XI. ss. II. & infra demonstrabitur: meque libentissime assentiente , ut veritas elucesceret, & ut in causa gravissima nihil exhibitum dici posset, quod non esset authenticum, sacra Congregatio mandavit, ut documenta , & Postulatorum summaria a Fidei Subpromotore rursus viderentur, & ab eodem subscriberentur . Faeta revisione per Fidei Subpromotorem , factaque per ipsum subscriptione omnibus & singulis documentis, quae ab ipso recognita suerunt tamquam authentica , ut ipse etiam antea existimaveram: ne aliquod praejudicium ex hoc laeto derivaretur in munus Fidei Promotoris , perfugium habitum

est ad sanctae memoriae Benedictum XIII. eidemque facta est in supplici libello expositio totius saeti: & quidem inter cetera , quod mihi, & non

subpromotori, sacra Congregatio die 1ς. Iunii s I9. delegaverat considerationem authenticorum causae documentorum ; quod in Brevi Fidei Pr motoris non aderant verba praeceptiva , sed secultatem tantum sonantia quoad electionem Fidei Subpromotoris , quodque Subpromotorem unum et gere pros , o deputare ad tuum beηὸ placitum in Romana Curia ; quod omnia, quae gerebantur a Fidei Subpromotore , agebantur ex voluntate & arbitrio

Fidei Promotoris, qui, quatenus voluisset, semper potuisset per se ipsum adimplere omnia & singula . quae adimplentur a Fidei Subpromotore quod tandem observantia concors erat litterae Brevis , & rationi, cum in causa Spoletana Iosephi a Leonissa anno 1 o8. in causa Florentina B. Julianae Falconeriae anno I oo. in causa Parisiensi B. Vincentii a Paulo anno III 3. & in Aretina B. Gregorii Papae X. anno III 4. , impedito Fidei Subpromotore , ipse, sciente . vidente, & nihil omnino opponente sacrorum rituum Congregatione , summariis & positionibus Postulatorum solus subscripserim. Samstitas sua die ra. Novembris I 724. declaraVit, me tunc Fidei Promotorem potuisse . & in causa B. Aloysii etiam debuisse per me ipsum summarium recognoscere ; ideoque summarium idem fidem secisse, ac meruisse, & eo potuisse Postulatores pro libito uti.

230쪽

ET BEATOR. CANONI Z. LIB. I. CAP. XIX. Is T CAPUT XIX.

Te Notario , m archivi Inspectore, Interpretibus processuum, Procuratoribus , Advocatis, O Medicis, aliisque Minis is

Congregationis sacrorum rituum .

tri , atque Confinium, quae suos habent in Urbe peculiares Notarios, suum etiam habet sacrorum rituum Congregatio Notarium peculiarem, juxta decretum editum die Io. Augusti 16a s. Sacra rituum Cougregatio censuit, ut in posterum in causis Canonieationum servorum Dei in ipsa sacra Congregatione pertraetandis, deputetur aliqvis Totarius ad id idoneus ad nutum ipsius sacra tangrexationis , cum taxa per eamdem sacram tangregationem declaranda, qua a Secretario βιbscribi debeat. Et, quamvis aliquando actum fuerit de uniendo ossicio Notarii sacrae Congregationis ossiciis vel

Notariorum sacrae Rotae, vel Notariorum Cardinalis Vicarii; caruerunt tamen haec omnia essectu suo. Nimis enim necessarium reputatum est, ut proprium haberet sacra Congregatio Notarium , ne Aeta Canonizationum Permixta remanerent cum Aetis aliarum causarum , quae vel in tribunali Rotae , vel in illo Cardinalis Vicarii discutiuntur , & ne Congregationi sacrorum rituum praerogativa auserretur, qua ceterae praedicta: Congregationes potiuntur.

a Olim Notarii electio ad eamdem sacram Congregationem pertinebat, sicuti non solum collisi itur ex delectu in Notarium Clearchi Bu- schi, quae facta fuit die a . Novembris 16aς. sed etiam cX his, quae Contigerunt anno I 66 I. Cum enim tune ageretur, ut diXimus, de uniendo

sectae ejusdem Congregationis Notario Notariis Rotae, summus Pontifex Alexander VII. protestatus est . se nullatenus per haec & similia praejud cium aiserre voluisse juri saetie Congregationis statuendi, & removendi

proprium Notarium; ut adnotavit Secretarius in regestis , his Verbis :Praeterea , cum Sanctitas sitia int/nderit licium Nditariatus sacra Congregationis linire liciis Notariorum sacra Rota ; nomine facra Congregationis Sanisitatem suam rogaTi, ut di naretur electionem , ct Iiberam remotionem Notarii ex numero NotariorumRota faciendam dimiti re arbitrio sacra Congregationis ; ct Sanctita sua, ita se mandaturam Thesaurario , benigne promisit, ac senumquam in con trarium intendisse declaraυit. At hodie immutata est consuetudo Secretarius squidem Congregationis. postquam intellexerit obiisse Notarium, aut ossicium dimisisse , certiorem de hac re reddit summum Pontificem, illiusque mente perspecta . eam sacrae Congregationi notificat, quae eligit Personam a Sanctitate sua Secretario nominatam , & a Secretario sacra Congregationi significatam . 3 Notarius, statim ac electus est, emittere tenetur in sacra Congregatione

SEARCH

MENU NAVIGATION