Benedicti 14

발행: 1747년

분량: 572페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

I 3 8 DE IERVORUM DEI BEATIFICATIONE

Consultores , ut secretum inconcusse servent, factum attentius percurrant ct perpendant , eidemque potissmum innitantur, pilybilitatem miraculi in abs rarito obiter tangant, ac probationes miraculi in concreto a erant, ut in sententiis ferendis breviores titiliores evadant. Et, licet in hac adnotatione sermo fiat tantummodo de suffragiis super dubio miraculorum ; attamen quae in ea di sta sunt, proportione servata , applicari possunt ad suffragia super dubio

virtutum .

at Quod si aliquis ex Cardinalibus, vel Consultoribus intervenire non possit propter legitimum aliquod impedimentum sacrae Congregationi , transmittere potest suffragium in scriptis ad Fidei Promotorem , vel ad Secretarium , vel etiam ad aliquem ex Cardinalibus, ut illud in dicta legat Congregatione; & ita factum fuit in Congregatione praeparatoria habita die ast. Maji I 696. in qua Fidei Promotor legit suffragium Asses seris S. OLficii absentis, & Secretarius suffragium Decani Rotae pariter absentis ;atque in Congregatione habita coram summo Pontifice die 9. Octobris ejusdem anni, clarae memoriae Cardinalis de Carpineo legit pariter suffragium Consultoris absentis. a a Postremo Consultores sedent. cum suffragium praestant in Congregationibus antepraeparatoria , & praeparatoria ; stant autem, Cum suffragium serunt in Congregatione generali coram Papa : quinimmo, Pol quam in hac suffragati sunt, exeunt ex aula Congregationis, ita ut, Cam inalibus suffragantibus , soli adsint Secretarius, Fidei Promotor , & Magistri caeremoniarum ; descenditque haec consuetudo ex decretis generali-hus Urbani VIII. ubi ita legitur : Et hi omnes, scilicet Consultores , praeter Congregationis Secretarium , s Fidei Promotorem , non admittantur m Congregatione , priusquam cause fuerint per Cardinales proposita; ct postea , rerum votis patefactis, a Congregatione recedant. ad hoc ut Cardinales pol ni liberius examinare merita causa : Consultores sacra rimum Congregationis debeant in qualibet ex dictis Congregationibus adesse prae foribus aula Pontificia , ubi Congregatio celebrabitur, ut, s Sanctitati sua placuerit illos audire super aliquo articuIo,

seu discultate , possent prola esse.

haec jam scripta & publici juris facta, edito a Sanctissimo decessore nostro Clemente Papa XII. En verba decreti: Quamvis Sedes Apsolica in causis

Beatificationum, ct Canonidationum maxima circumspectione ac maturitate transeactis temporibus semper processerit, ideoque in discutiendis dubiis, qua in iiDem causis praecipue tam super virtutibus, quam super miracuIis proponuntur, ad se reudum sus tum admitti consueterint eum Reverendissemi S. R. E. Cardinales ad id specialiter delecti, tum viri in saera Theoloeia , ct utroque Iure versatissimi, Consultores nuncupati, qui omnes respective cinererationiΓvs antepraeparatο-riit , praeparatoriis , ac reneralibus coram summo Pontilice habendis interisniunt ἔattamen Sancti simus Dominus noser Clemens Papa XII. ita rei gravitate e scente nascens ,quod supra enunciatis Congregationibus aliqui ex susti agantibus

absque Diqitigod by Corale

212쪽

ET BEATOR. CANONI Z. LIB. I. CAP. XVI. I 39

absque speciali caussa adesse negligunt, promptumque volens super hujusmodi ab

sentia asserre remedium , viva vocis oraculo Reverendissimo cardinali Andatasti sacrorum rituum cingregationis Prο-Praefecto injunxit , ut praesens evulgaret decretum , iis omnibus , ad quos spectat , prae manibus transmittendum , quo iutingitur omnibus Consultoribus , ut supra enunciatis Congregationibus omnino intemveniant , exceptis casibus in firmitatis, vel alterius legitimi impedimenti, in qu bus sedem excusationem transimittant Reverendissimo Praefecto , vel Tro-Praefecto dime sacra cingregationis , sive alteri ejus vices exercenti , qua aperte dignosca' tur causa legitima ipsorum absentia I verumtamen , ea nihilominus non ob ante . eorumdem vota ad manus Secretarii pervenire sociant, qui posera in praesaris sacris Congregationibus illa referre debeat. Et ita 6 c. die T. Necembris I 73s.

De Protonotario , G Secretaris sacra Congregationis , s de Dya Romanae Auditoribus eidem Congregationi adscriptis . I Lim munus Secretarii in causis Canoni Zationum deserebaturn uni ex collegio Protonotariorum Apostolicorum , uti legitur in opere de vita , miraculis , o Actis Canonietationis S. Didaei conscripto a Francisco Penia lib. 3. cap. II. Ad decreta , qua in his conventibus per Cardinales febant, conscribenda Petrus Georgius Odescalchus Sedis Ap stolica Notarius t Protonotarium Remana Curia vocar) accitus es; quod prudentissime consitutum fuisse consat, ut septem antiquorum 2 tariorum Romanae E

et quos Clemens I. divisa urbe in septem regiones . ad Martyrum gesti filiarite ct fideliter inquirenda ct conscribenda insiluit, est Anterus . Fabianusque

Pontifices confirmarunt) Cesilium aliquod in his Sanctorum Canemietatismbus servari videatur . cum imitanda ct conservanda , quantum feri potes, non vi landa sint , aut contemnenda antiqua Ecclesia insitum .... me ereo consilio Odes Ichus desumptus . in his Cardinatium contentibus pro Cavonitatione S. Di dari faciendis Secretarii octo functus es. Confirmatur id ipsum invita S. Ray- mundi edita ab eodem Penia lib. 3. cap. 26. De his Omnibus R. P. D. Anselmus Nandinus Protonotarius Apsolicus . G in causis omni rationis oecretarius. rogatus infrumentum recepit. Olim quoque Sedis Apostolicae Protonotarii adnotabant decreta , quae fiebant in sacro Consistorio, teste Cardinali Papienti in epimia scripta ad Volaterranum , ubi ait: Voti , si possum , notare nonnulla ejusmodi Senatus nos i decreta, quorum recordatione ct exemplis in plerisque actionibus nosris infrui est admoneri quandoque pssimus . Adjuvat, mihi crede, haec diligentia multum mini serium nos m. Consueverant olim Rcmani Pontifices eam curam mandare Notariis ApUtilicae Sedis . Sed obseleetit mos ille , ut alii permulti , tam Pontificibus utiles , quam Romana Sedi honorifici. a At hodie , cura adnotationis decretorum Consistorii delata ad ejus Secretarium , unus assumitur e collegio Protonotariorum Participantium.

S a qui

213쪽

qui non solum est Consultor sacrae Congregationis, sed aliqua alia peragit, quae sunt ipsit peculiaria, & reliquis Consultoribus minime communia Nonnulla hic explicabuntur; de ceteris alibi sermo fiet . Praecipuum autem est, quod , quando fiunt auctoritate Apostolica processus in Urbe

pro aliqua causa Beatificationis, aut Canonietationis, Protonotarius intemvenit examinibus testium , & in examine Notarius est Protonotario subj eius: & examen quidem non esset authenticum , nisi esset ab eodem Pr

tonotario subscriptum , quemadmodum statutum est in decretis generalibus Urbani VIII. Nee praetereundum es, quod in commissionibus summi Pont scis sterorum rituum Congregationi directis apponi debet classula , quod, quando erunt conficiendi processus , s examinandi teses in Curia, eadem sacra Congregario subdelegare debeat SS. D. N. Papa Cardinalem Vicarium , qui per se , seu, ipse impedito , per alios tantum Episcopos ad eos deputandos, capiat informationes

necessarias cum intementu Protonotarii pro tempore sacrorum rituum Congregationi desinati. Et rursus : Sanctissi,no Domino nosro sic annuente, indultum es Protonotariis de numero Participantium: primo , quod in processebus fabricandis, G praecipue in examinandis tesibus super Martyrio alicujus serta Dei, hὶe in

Curia omnino intervenire debeat R. P. D. Pratanotarius pro tempore sacra Congregationis ; secundo , quod examen praedictum debeat esse subscriptum ab ipse Domino

Protonotario , alias examen nullam saciat Mem; tertio , quod Phiarius , qui examen praedictum recipiet, in hoc actu ipse Domino Protonotario subordinatus censeatur is reputetur. Si porro Secretarius sacrae Congregationis aegrotet, aut absit ab Urbe , congruum esse videtur , ut, annuente Sanctissimo , ejus uices a Protonotario suppleantur : & ita sane iactum fuit tempore absentiae Tigrini Secretarii; interfuit enim Protonotarius de Risere, tamquam Secretarius, uni Congregationi, ut adnotatur in regestis die 6. Septembris I 63 I.; totoque tempore aegritudinis bonae memoriae Bernardini Inghiramii sacrorum rituum Congregationis Secretarii, & usque ad ejus obitum,

Electio Protonotarii olim ad sacram Congregationem pertinebat. Ipsa enim elegit die 8. Maji I 6o . in Protonotarium Ioannem Antonium Fachenettim , die T. Septembris I 6I3. Cosmum de Torres, die 3 o. Martii 16ai. Stephanum Saulium, die M. Aprilis 16 3I. Paulum Matthadum , dies. Februarii I 639. Homodeum . Et si Protonotarius aberat ab Urbe, vel aegrotabat, eadem Congregatio alium reponebat Protonotarium in locum absentis: & sic in locum Duratii absentis suffectus est ab eadem Congregatione Angui sciola , uti colligitur ex decreto edito die 3. Augusti I 6 ς a.

Hodie vero summus Ponti sex unum eligit ex collegio Proto notariorum, qui sacrae intersit Congregationi; & , in casu ejus absentiae , vel impedimenti , alium substituit ex eodem Protonotariorum collegio , quemadm dum tactum suit tempore infirmitatis R P. D. Bancherii tunc Protonotarii,

postea autem amplissimi S .R. E. Cardinalis. Sancti Ilimus enim in ejus t

o cum

214쪽

eum subrogavit, durante infirmitate, R. P. D. Prosperum de Columna modo Camerae Apostolicae Auditorem, ut habetur ex decreto edito die I. Octobris I 698. Cumque praeteritis annis R. P. D. Iustinianus Congregationis Protonotarius Ferrariam ivisset, ut ibidem Protegati munus obiret. Papa in ejus locum subrogavit memoratum R. P. D. Collicolam , postea Cardinalem ; tum autem , occasone nonnullorum processuum , qui avet ritate Apostolica conficiebantur in Urbe , propter legitimum impedime tum praedicti Collicolae , annuente Sanctistimo , intervenit R.P.D. Spata ex eodem Protonotariorum Participantium collegio . 4 Secretarius sacrorum rituum Congregationis, consultor est ejusdem Congregationis ; sed praeter ea, quae ad unumquemque speetant Consuli rem, alia quaedam peragere debet , quae sunt ipsius propria , tamquam Secretarii. Secretarius itaque unicuique Cardinali, & Consultori noti ficat diem , horam , & locum ζ quibus lacra cogitur Congregatio, necnon

dubium in causa, quae proponitur, disputandum , & quidem in scriptis per schedulam , quae sigillo Cardinalis Praefecti obsignata ad aedes uniust

jusque transmittitur : &, quia in Congregationibus ordinariis sacrorum rituum non solum discutiuntur praeparatoria causarum Beatificationis, &Canonizationis , sed etiam pleraeque aliae causae contentiosae super materia praecedentiarum , & similibus; solium Secretarius transmittit Mugnatum ad eos, qui dictis Congregationibus interveniunt, in quo tam nomina Cardinalium Relatorum, quam causarum proponendarum inscribuntur . Die siquidem a8. Februarii anno 168 a. constitutum fuit, ut solium causarum proponendarum in Congregatione ordinaria sacrorum rituum transmitteretur insta r solii , quod transmittitur pro Congregatione Episcoporum ,& Regularium . Praeter haec debet Secretarius in regestis adnotare omnia& singula decreta , quae fiunt tum quoad causas Beatificationis, & CanOnizationis , tum quoad alia, quae respiciunt vel cultum Sanc horum , Vel praecedentias , & cetera omnia , quae in sacra Congregatione peraguntur. Cumque sacrae Congregationis decreta , in iis saltem, quae pertinent ad causas Beatificationis, & Canonietationis, vel cultus Beatorum, atque Sanctorum , robur & efficaciam non habeant, nisi postquam fuerint a summo Pontifice approbata . juxta ea , quae habentur in decretis generalibus Urbani VIII. Decreta super hae materia extendenda per Secretarium sacra Cougregationis concipiantur semper nomme Inerreationis per verbum videtur , μι simile, servata in unoquoque negotio suprema d terminatione Atmni Pontificis possa tam relationem Sanctitati se ei: Secretarii munus est, deliberationes sacrae Congregationis , & rationes , quae eam moverunt ad ita sentiendum, reser re Papae , ejusque responsum vel approbans, vel reprobans expectare. Nam solum tempore sanetae memoriae Innocentii X. ex ejus speciali mandato observatum fuit, ut relatio causarum sacrae Congregationis ibi fieret non a Secretario, sed a Cardinali Praesecto . eoque impedito , a Cardinali Ponente, quemadmodum adnotatum est in regestis meritissimi Secretarii

Caroli Duilired by Corale

215쪽

Caroli Paululii pag. 13. Insuper epistolae, quae expediuntur nomine sacrae Congregationis , a secretario exarantur , & ab eodem una cum Cardinali Praesecto subscribuntur, juxta decretum editum anno 16a4. Sanctissimus

Dominus mservma vocis oraculo decrevit, ut deinceps littera quarumcumque

Congregationum ab ipso etiam Secretario Congregationis subscribantur, prout IIIustri mus a Idante , facto cum Sanctitate sua verbo , in Gngisorio secreto II. Martii praesentis anni 1624. mihi Secretario retulit . ac servari in posterum

mandavit.

ς Secretarius Congregationis a summo Pontifice eligitur ex coetu Praesulum , & ipsi ab Urbano VIII. concessus est aIternis hebdomadis ae- cessiis ad Papam, necnon assignatus suit locus in publicis Consistoriis, uti pariter legitur in citatis regestis supra memorati Caroli Paululii pag. Io. Cum autem plerique sint in Urbe Episcopi Titulares, & aliquarum sacrarum Congregationum Secretarii saepe charactere Episcopali decorentur , fiantque Episcopi, ut dicitur, in partibus; congruum profecto esset, ut etiam sacrae rituum Congregationis Secretarius charactere praedicto hon staretur, exemplo ejus , quod legitur in pinacotheca 3. Iani Nicii Erythraei num. 3. pag. III. ubi, loquendo de Iulio Benigno sacrorum rituum Congregationis Secretario , inquit: Videbatur homini inesse quadam ambitio, neque quidquam ipse tam cupere, quam in speciose Antisitis habitu . o tuque spectari. Itaque dedit operam, ut in eorum Archiepiscopori numero esset, quibus , cum illorum Ecclesa in Turcarum potesate sint, nulla procurario subes, sed Archiepiscopi tantum nomen , Omatvsive relinquitur . Itaque impetravit in beneficio ct gratia , ut Archiepiscopus tituli tenus metropolis nescio cujus a Turcis possessa renuntiaretur . Obtinuit etiam , ut Congregationis sacrorum rituum S cretarii munere fungeretur, ad quia ocium nemo admittitur , nisi in aliquo ejus 3nodi dignitatis gradu consitutus . Et sane, dum haec primo scribebamus . Secretarii sacrae Congregationis munere multis abhinc annis laudabiliter fungebatur R. P. D. Nicolaus de deschis olim Episcopus Liparitanus . post Archiepiscopus Apamenus, tum sacrae Theologiae, tum sacrorum Canonum scientia praestantissimus. 6 De Papae Capellanis, sive Rotae Auditoribus. quorum examini C

nonizationum causae committebantur , antequam fieret earum propositio

in sacro Consistorio, cui Papa, Cardinales, Archiepiscopi, Episcopi in te

erant , aliqua in superioribus dicta sunt; nunc reliquum ell, ut videamus , an idem mos causas has committendi Auditoribus Rotae perstiterit etiam polit institutam Congregationem sacrorum rituum ,&quando ta dem cessaverit, cum hodie tres antiquiores Rotae Auditores in sacrorum rituum Congregatione solummodo tamquam Consultores suffragium praestent, minime vero eis fiat specialis ulla commissio , nec in causis Canoni- rationis edant relationes , quas olim edebant. 7 Dicendum est autem, nequaquam cessasse examen Rotae Auditorum post institutionem Congregationis sacrorum rituum , sed eosdernet latre

216쪽

etiam post dictum tempus suas edidisse relationes, in quibus tum validitas

processuum conse florum, tum virtutes, Martyria, & miracula sedulci examinabantur ; nec suum omittebant judicium , an causae videlicet essent in eo statu , ut ad earum felicem exitum per solemnem Canonietationem juxta sacros Canones deveniri posset. 8 Tribus itaque ut plurimum Rotae Auditoribus examen causarum demandabatur, qui quidem Auditores aliquando nominabantur a sacrorum rituum Congregatione, ut contigit in causa S. Teresae, aliquando

ab ipso summo Pontifice, sicut in causa S. Aloysii Gonzagae; semper autem illis jurisdictio dabatur per commissionem manu summi Pontificis

signatam , quae interdum expediebatur, postquam in sacra Congregatione rituum faeta suerat relatio processuum auctoritate ordinaria consecstorum; quemadmodum saetum suit in causis Beatorum , vel servorum Dei Carolia I. Octobris I 6o . Laurentii Iustiniani 7. Septembris I 6I3. Petri de Ar-bues Io. Decembris I 6I . Mariae de Cabeeta a I. Martii Io I s. Francisci

Borgiae a8. Augusti 161 s. viginti sex Martyrum Iaponiae 3 o. Aprilis , Nicolai Factoris 28. Maji, Petri de Alcantara g. Iunii, Felicis a Cantalicioso. Julii 1616. Philippi Benitit 7. Octobris I 6I7. Stanislai Novitii Societatis Iesu ao. Novembris 16I8. Sanetiae , ac Teresiae 16. Januarii, Andreae Αvel lini a 6. Septembris I 6ao. Catharinae Ricciae go. Martii I 6 a I. Ber- nardi Reatini a 3. Aprilis 16aa. CMetani Thienaei 3 o. Martii 1624. Ioannis Rusbrochii s. Maji I 629. : interdum, postquam in sacra Congregatione secta fuerat relatio processus Apostolica auctoritate in genere confecti, uti colligitur ex relatione Rotae Auditorum in causa S. Philippi Nerii prope finem prooemii, alias vero , postquam in sacrorum rituum Congregatione pronuntiatum suerat super validitate processuum in specie, veluti iactum fuerat in causa servae Dei Ioannae de Cruce Io. Iulii I6ar. in causa B. Gregorii X. T. Augusti 16a . & in causa servi Dei Hieronymi Emiliani a 6. Septembris 16 31. Atque , ut aliquid statueretur , licet antiquiori usui magis congrueret, quod, receptis informationibus in genere,& eis ad sacram Congregationem relatis & examinatis, per eamdem Congregationem expediretur commissio super probationibus in specie recipiendis, quibus apertis , causa subinde transmittebatur pro examine ad Rotae Auditores, quemadmodum desumitur ex Ostiensi cap. I. num. 4. de Reliq. ct veneriit. Sanctorum; summus nihilominus Ponti sex Paulus Papa V. jussit, ut sacrorum rituum Congregatio, habita extrajudiciali informati ne , summo Pontifici referret, causam esse in tali statu , quae posset sacrae

Rotae Auditoribus committi, ut informationes ubique terrarum tum in genere, tum in specie reciperent, & receptas examinarent, statumque ac merita causae tandem exponerent, teste Conteior. de cinoniet. Sanctor. cap. 23. num. 3. Ο Φ.9 Extant adhuc Aeti Canonietationum Ss. Didaei , & Retymundi edita a Penia, S. Caroli Borromaei edita a Marco Antonio Gratia rota,

217쪽

S. Andreae Avellini edita a Caniano; & adhuc extant quamplura m numenta Coccini Rotae Decani in archivo Collegii Romani Societatis Iesu pertinentia ad multas Canoni rationum causas, & praecipue ad illam B. Gregorii X. & ad aliam S. Aloysii Gonzam. Ex quibus omnibus unusquisque sacile deprehendere poterit, quanta maturitate , quanto studio,

quanto labore , quanti temporis impendio omnia examinarent. Ut cetera quippe praetereantur, undecim conventus ab eis habiti sunt in examine

causae SS. Mymundi, & Andreae Coclini, decem in causa S. Ioannis de Deo, octo in causa S. Caroli, viginti tres in causa S. Aloysi, septem in causa S. Felicis Capucini , & B. Petri Regalati, sex in causa S. La rentii Justiniani, & quinque in causa B. Petri de Arbues: &, quando aliquod dubium intercedebat, exquirebant consilium Theologorum , si

dubium erat super virtutibus; & Medicorum, si dubium erat super miraculis . Quocirca inter scripturas Coccini Rotae Decani in memorato archivo Collegii Romani adnotatum legitur , exquisitum fuisse trium Theologorum judicium super dubio mendacii, quod a servo Dei, deerius Canonietatione agebatur, prolatum dicebatur ; & in causa S. Al si Gonzagae, antequam Auditores judicium ferrent de ejus virtutibus, undecim Theologos ad consilium vocarunt, & tredecim Μedicos, antequam de miraculis judicarent; quorum omnium suffragia impressa sunt in magna positione causae S. Aloysii diligentissime condita , & edita anno I72I. a Patre Andrea Budriolo , Societatis Iesu Presbytero , & diligentissimo causae S. Aloysi Postulatore, occasione, qua causa praedicta resumpta suit tempore sanetae memoriae Benedicti XIII. qui B. Aloysium selemni ritu inter Sanctos retulit: ita ut non exaggerationi, sed veritati tribuenda sint illa, quae saepe nominatus Franciscus Penia Rotae Auditor Iib. 3. eap. 28. in vita S. Romundi dixit de laboribus a se, & duobus sociis

Rotae Auditoribus in causa S. Raymundi exant latis: Hae . qua breuiter hie sunt relata , ingenti labore ex variis processuum Deis quaerenda ct comprobanda fuerunt, ut patet ex relatione ad SS. D. N. super hae causa facta , quam qui viderit, procul dubio mirabitur , qua ratione nobis tot occupationibus da tentis per tempus licuerit tam diligenter processus emisere , tot libros , auctoresque ex omηi fere scientia considere ad υeritatem indagandam , prout occasio , Ornatura articulorum, seu docvltatum , qua sese disserebant , merito posui bant. Sed hae omnia vivina gratia meritis B. Viri, ut pie credimus , abunde

Dbminis bat. IO In unoquoque conventu fiebant ab Auditoribus Rotae rescripta sinper proposito, quod in eo fuerat examinatum et & , quando omnium Prinpositorum examen post multos variosque conventus fuerat feliciter completum , ab aliquo eorum totius causae relatio componebatur ἰ quarum Telationum nonnullae inter Aeta Samstorum collecta a Bollandianis editae reperiuntur, & nonnullae pariter a nobis in operis decursu memorabuntur . Relatio subinde ab iisdem Rotae Auditoribus subscribebatur , atque ab Oisiligod by Cooste

218쪽

ET BEATOR. CANONI Z. LIB. I. CAP. XVII. I s

ub iisdem etiam tum summo Pontifici, tum sacrorum rituum Congregationi exhibebatur. Idcirco in Actis Canonietati opis S. Caroli scriptis &subscriptis a Mucantio Secretario Congregationis sacrorum rituum reseruntur pag. 9o. ct 9 I. verba Peniae Rotae Auditoris relationem causae praesentantis summo Pontifici, dc deinde sacrorum rituum Congregationi . Onus erat Postulatorum causae curare, ut tot fierent relationis exemplaria , quot erant Cardinales, Ptiesules , & Consultores Congregationis sacrorum rituum ; dc onus erat Secretarii ejusdem Congregationis, post diligentem inspectionem, exemplaria praedicta authentica sacere; atque ut sub oculis haberentur fundamenta, quibus haec , vel illa res in relatione dicebatur, ad unumquemque Cardinalem , dc Consultorem Congregationis transmittebatur summarium processuum , ex quibus res ipsae suerant deductae. Quod si favorabili sensui Rotae Auditorum consonabat aequum judicium sacrae Congregationis, causa ad Consistorium deserebatur ἔ si vero non consonabat, causa ulteriorem progressiim minime habebat : nec enim desunt causae Canonizationum, quae adhuc suum complementum non habuerunt, licet Rotae Auditores sevorabilem de illis tulerint in suis relationibus sententiam , non nisi quia sacrae Congregationis judicium non suit consentiens judicio Rotali; ita ut potius exaggerationis Causa , quam vere , dictum censeri debeat a Castellino in tractatu de inquisitione miraculorum in Canonietatione Martyrum pag. 332. nunquam a sa-Crorum rituum Congregatione reprobata suisse , quae fuerant a Rotae Auditoribus in suis relationibus admissa . Abstinemus ab enumerandis causis. in quibus, uti dictum est, prodierunt favorabiles Auditorum Rotae relationes , quae tamen usque adhuc non fuerunt a sacrorum rituum Congregatione approbatae; sed tantummodo adnotasse fas sit, quod ex Actis Canonietationis S. Caroli scriptis & subscriptis a Mucantio Secretario sacrae Congregationis deprehenditur, sacram Congregationem inter miracula minime recensuisse nonnulla facta, quae Rotae Auditores in sua relatione admiserant tamquam miracula adscribenda . II Penia. Gratia rota, Ac Caggianus supra memorati plenum de mindo relatis testimonium serunt. Penia in vira S. Ramundi de Pennaserti ib. 3. cap. 3 o. haec habet: Postquam Teta Auditores super rota causa surim interposuere judicium , iussiι Sanm mi id referunt in Congregatione , mox vero CardinaIes eamdem Rota Auditorum r lationem ab initio inchoantes diligenter perpendunt . Et in Actis Canοηietationis S. virici lib. 3. cap. II. Iussum insuper es, ut processus, G relationis Auditorum mentis Cardinalibus copia feret, ut com-m de quisque per se intra privatos parietes causa AcZa perlegere , ct considerore posset, ut negotii grataras jure optimo postulabat. De hoc more loquitur etiam Μarcus Aurelius Grattarota ,. in libro, cui titulus , Successi maravigiisi

delia veneraeione di S. Cario pari. i. cap. 4 I. Si fecero traserivere quattordici

219쪽

I 6 DF SERVORUM DEI BEATIFICATIONE

de i riti, una copia per clascuno , iatre Ie tre e te date a gli Auditori di Rota , edalire diterse cο e delli procris farti con autorita ordinaria . Fusius id ipsum e ponitur in alio opere Ioannis Antonii Caggiani, cujus est inscriptio , Successi maravigiis delia teneraetione dei T. Andrea Avellino pari. I. cap. 26. ubi auctor loquitur de commissione causae, quae facta fuit Congregationi sacrorum rituum : Ed avendola asuta causae scilicet relationem . scriptis expositam ) il Segretario Congregationis videlicet sacrorum rituum )dagii Auditori, ne furono subito faue copiare tante , quanti erano ii Cardinali dideria sagra O reeaetione , ed autenti te talio sesso Segretario , cide, che concorda no coli' oririnale ; furono presentate alii Cardinali, ed in lime con essa perclaschedun Cardinale fusatio copiare ii compendio, e sommario dei processi , e presentat lieIO , conforme at solito , accio quello s riferida nessa relaetione per ap- prodato , avespero potulo Sedere Originalmente net compendio dei processo, in caseo

Ia Hucusque adducta manifeste ostendunt, perdurasse examina Rotae Auditorum post institutionem Congregationis sacrorum rituum . Nun Cautem videndum est , an cessaverint post edita ab Urbano VIII. decreta saepe in hoc opere memoranda . Facta est horum decretorum editio anno I 6aς. anno I 634. & anno 1642. & sane in regestis sacrae Congregati nis eXtant monumenta , quae demonstrant, perstitisse examen Rotae Auditorum etiam post editionem decretorum Urbani . Die siquidem 7. N vembris I 626. sacra Congregatio in causa Iaponen. viginti trium Martyrum demandavit, ut auferretur quaedam tabella appensa in claustro Conventus S. Mariae de Ara caeli, in qua dicti Martyres erant depicti, cum subscriptione , quod suerant a Rota Martyres declarati, in relatione scilicet , quam Auditores paulo ante exaraverant. Die T. Septembris I 63o. constitutum fuit, ut, post discussam, & approbatam validitatem pr cessuum ab Auditoribus Rotae , ipsa iterum discuteretur in sacrorum rituum Congregatione . Die a4. Februarii, & ultima Iulii I 63a examinata fuit, sed non resoluta controversia , num Fidei Promotor scribere deberet & opponere ante, an post editionem relationis Rotalis: quodque caput est , cum in forma commissionis generalis edita in decretis generalibus habeantur haec verba: Ut deinde , omnibus mature examinatis, decernat , an processus hujusmodi ad Rota Auditores sint transmittendi , ut formentrubricas , sιamque faciant relationem de his , qua in dictis processbus continentur ; dc rursus : Telationes Auditorum Rota , informationes in facto , ct injure , ct alia quacumque scriptura tractantes de causis Beatificationum , s Canο-

nidationum imprimi omnino prohibentur ante earumdem causarum terminationem

nil clarius afferri potest ad demonstrandum , examen Rotae Auditorum minime cetasse tempore editionis decretorum Urbani VIII. 3 Ideoque concludendum est, dictum examen cessasse tempore Pontificatus summi Pontificis Innocentii X. , & in locum relationis Rotalis subrogatam fuisse consuetudinem , ut tres ex dicto coetu antiquiores in

220쪽

ET BEATOR. CANONI Z. LIB. I. CAP. XVII. I p

terveniant Congregationi sacrorum rituum . & in ea instar omnium alio rum Consultorum serant consultationis suffragium , teste Matta de Canο-

nidat. SS. pari. I. cap. 3. n. 2 6. Licer autem m)isdem decretis . seu eorum de

clarationibus dicatur , Auditores Rotae formare rubricas de iis , qua in processi, bus continentur ; hoc tamen amplius nou sematur , quia processus referiantur ab Eminentissmis Cardinalibus absque rubricatione Rota Auditorum , ex quibus tres antiquiores tantum in Congregationibus tam super virtutibus , quam stipermiraculis votum habent constitimum ; delato hinc onere scribendi pro causa Procuratoribus, atque Advocatis , contra causam vero Fidei Promotori,

ut infra patebit, omnia denique legendi ac perpendendi Cardinalibus,& Consultoribus sacrorum rituum .

CAPUT XVIII.

DE Fidei Promotore , ct ejus Subpromotore. 1 Idei Promotor consultus fert suffragium in Congregationibus , ut ' expresse legitur in ipsius Brevi impresso in decretis generalibus: Cum

facultate quibuscumque Congregationibus , qua super Canonieationibus, ct Beatificationibus hujusmodi tam coram venerabilibus Fratribus nosris S. R. E. Cardinatibus , quam etiam Ποbis Fent , interveniendi. θ in eis votum c pulti υum ferendi. Verum, praeter consultationis suffragium, communicandi sunt eidem processus causarum in forma authentica , nec non omnia earumdem summaria , informationes, &scriptura: Postulatorum, atque ad ipsum pertinet dissicultates excitare tum in saeto, tum injure , ut veritas magis elucescat ; quemadmodum prosequitur modo allatum Breve :Et cum hoc insuper , ut tibi copia authentica processstum factorum, ac omnium scripturarum prcducendarum , ac informationum saciendarum super dubiis tempore opportuno disputandis, ad ejectum ea videndi s considerandi , eisque o jectiones s responsiones opportunas faciendi, detur . Citandus praeterea est in quolibet processu . Nam vel per se , vel per suum Subpromotorem quibuscumque Actibus intervenit, ut omnia rite & recte adimpleantur ;juxta ea, quae disponuntur in Brevi saepe memorato : Cum hoc ut tu deinceps in Omnibus processibus super dictis Canοηietationibus , ct Beatificationibus conficiendis , et in singulis Actis faciendis , tamquam pars formalis et ad insar

Commissarii Camerae , et Fisii Procuratoris citari debeas; quod De tu interrogatoria cum protesationibus , qua tibi videbuntur necessaria , dare , et examinibus totium, et compulsationibus juriium , et scripturarum quarumcumque , confectionibus plantarum . visitationibus sepulcrorum , et aliis quibuscumque tam in Romana Curia , quam in qualibet alia parae orbis terrarum , coram qui sitimque Iudιcibus , etiam delegatis per te , seu per alium Subpromororem cum sacvl-

ratibus , qua tibi Opportunae videbuntur, a te deputandum . inter Uenire valeas .

Accessum habet ad summum Pontificem , & ad Cardinales, ut, si neces-

SEARCH

MENU NAVIGATION