Caroli de Aquino Societatis Jesu Carminum tomus 1. 3.

발행: 1702년

분량: 372페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

io 8 HEROICORUM

otia tu resupina trahis I depectit onustas Illa colos, luteumque cicer , lentisque reposso Seligit ingentes cumulos. Non ferrea saltem Dejicit ora rubory non dulcem onerare Sororem , Despectamqtie piget toties illudere Matrem ZIlludis tantum Θ non me tua perfida , demens, Dicta latent, non sacrilegς convicia lingus: Ansa etiam diris proscindere Numina djctis, Frugi seramque Deam , nostris quae praesidet arvis . Scilicet herboso non te de gramine Mater Vellet, ais, non ipsa Ceres. quod segniter optas, Hoc Dea lς sa velit: sultis precor annue votis Frugum Sancta Parens : humilis, defixaque terrae AEternum jaceas ; glebis onerosa recumbas , Dedecus optatis, ec pondus inutile campis. Finierat: Sed quae prςceps dictaverat ira, Conditione velit nulla contingere Mater; Seque magis falsam dictis, quam prole carere

Vel tali cuperet. rabido licet ore merentem Devoveat, materna tamen si corda requiris, Abneget eventus tristes, Omenque repellat: Sed sero . lςsam ultrices nigrantibus alis obsedere Deam Dirς, pςnasque reposcunt. Nimirum contra conantem dicere multa Deficit os natam; nec pervia verba sequuntur. Contracta in pectus paulatim vertice toto Descendit cervix , adductaque membra rotundum

Concrescunt, di missa simul glomerantur in orbem, Inflatas distenta genas prius illa tumebat, Nunc est tota tumor: vilem mutatur in heri αHortensis scetum; sed qui turgentior omnes

Plantarum exuperat fructus: color albidus idem

Corin

112쪽

Corpore qui fuerat, superest in cortice Icvi.

Interiora magis candescere cernimus; illis Verum nulla fides; Iactis mentita colorem Gustu respondent fatuo, frigentque palato. Desipuit quantum veteris sub imagine formς Desipit, inque novam torpet conversa figuram. Demum nequa super maneant discrimina, priscum Nuc quoque nome habet; Colochynta nomine GrajoNamque vocant, Latiis quς dicta cucurbita terris. Interea viduata Soror, licet ira Parentis Deceptae tenerum quatiat formidine pectus, Supplicio tamen amissς, casuque Sororis AEgrescit magis, S miseras tenuatur in horas. Exiles artus, atque arida membra trahebat

Illa prius ; sed nunc , qualis lita sulphure tςda ,

Deficit, assiduis S liquitur anxia curis. Cumque moras traheret logas, Colochynta per herbas Turget ubi prςgnans; oculis ad sidera versis , O soboles summi non inficianda Tonantis, Alma Ceres, dixit, meritas te vindice pςnas Si Germana tulit , stolidis tua Numina dictis Lesere si monitam vetui, vel redde Sororem Exorata mihi; vel me pia redde Sorori, Quβ piget amissa damnosam ducere vitam. Utraque sic cultu vario tua nomina semper, AE ternasque feret Iaudes; documenta rigoris

Altera nam justi prodet, selicior ipsa

Exemplum pietatis ero. Miserata gementem

Annuit'Cςlo subrisit Diva sereno.

Ter removere pedes agiles conata Μelissa, Impressae ter fixa manent vestigia terrae. Λuratos nuper quae moverat aura capillos, Venti.

113쪽

1IO HEROICORUM

Ventilat oblongas, di acuta cuspide frondes: Qtiae gracilis fuerat, trunco gracilescit inani Usque magis; tenuem contractis arida membris Stringitur in calamum; veteres dulcissima mores Sed retinet latitans enodis tegmine trunci: Sorbilis irriguo nam nectare fistula turget, Et stillat sapidos praemanso cortice succos. Nec nomen veteri discedit origine; nam quae Dicta Melissa fuit primum, nunc Canna vocatur Mellea; tu primo quo laeta , Liguria, partu, Nunc, ut multa solet mutare volubilis aetas, Commodius latos sobolescit culta per agros Trinacria in magna. Quod si Saturnia tellus

Nosse suas didicisset opes, nec caeca libido Adderet externis pretium, satis ipsa superque Dulcis uis dives calamis, non Indica longo Mella Mari peteret; nec tot Gangetide saetas

Nesse supervacuas oneraret Lusia puppes. Dulciser acre solum Calamus,defessaque nunqua Robora deposcit terrae: non obsita limo Stagna colit, tacitosque lacus , non Hospite tanto Colluvie torpente palus inhonora superbit. Parthenias inter Nymphas pulcherrima Syrinx, Ingenuo pulchrae quae Virginitatis amore Ludis ad Inachias undas fluitalis arundo, Pace tua, Ligures pretiosior occupad agros,

Et solidae plus laudis habet, jactatque Melissa. Pan Deus Arcadiae, primus tibi praebuit Auctor

Edere compactam facili modulamina cera. Te, fateor, gelidi Iucos resonare LycaeS,Naenaliasque docent valles cantare periti Arcades. Auspiciis eadem majoribus aucta Nunc

114쪽

Nunc, Tyberis Regnator aquas ubi maximus amnis Porrigit , invidiose colis nova mnata, saltus Parrhasiosque alios; alii te ad sidera tollunt Arcades, aeternaque jubent clarescere fama. Te quoque, Divinos assuetus promere cantus. Nobilitare manu non dedignatus amica Ille orbis Columen Princeps, tutelaque praesens Italiae, quem tergemino diademate cinctum

ternum stibi Roma cupit; tibi maxima laudum o seges accrescit. Nimirum hoc nomine solum Ultro Nympha Ligur primos tibi cedit honores.

Et titulos illi satis est meruisse secundos. 'Immortale decus partum si Principe tanto Excipias, praeit illa tibi. tu Carmina bIandis Pastorum atacias modulis; dat fistula rores Hltera nectareos, epuIisque admissa Tonantis Una Deos epota facit. sed prisca Melissam Pic etiam tangit Colochyntae cura, vetustos Et mutata licet sub pectore servat amores. Ingenii memor illa sui, non illa Sororis Immemor, extremam, superest quae sola potestas. Nunc quoque praestat opem fatuae, succisque medetur Ambrositis: mensis sic nobilis esca secundis Insertur, Regumque frequens convivia Iustrat, Quae. cuit patriis olerum vilissima campis. Namque aliquis tumidam ventroso podere fruge Nativo primum divellit ab ubere glebae, Dimidiamque secat; saevit per viscera serrum, Nobiliusque gravi victuram vulnere caedit. Corticulam tenuem abradit; mala projicit exta, Conpulsos tergitque sinus, aequatque secando. Membra repurgatis bis ter sed candida postquam

115쪽

112 HEROICORUM

Enituere fibris , partes diffindit in aequas, Et puris demergit aquis; namque antp paravit Alba Faentinum finxit quem testa catillum Rore gravem gelido. post multos roscida soles Segmina nimirum sensim tenerescere discunt. inae bibulo postquam gremio madefasta liquores Inductos hausere, ferunt nec putria tactum, Praegnantem lymphis Cuprio tunc aere Iebetem

Admovet ille focis, di puris injicit undis Mellifluos dulci quos traxit arundine succos. Fervet ubi, bullisque fremens exultat alienum , Huc segmenta jacit dissectae mollia frugis. Cognatos latices fibras admittit in imas

Paulatim exugens; avido trahit ore liquentes Illa favos, multamque bibit Colochynta Sororem. Sed crebro postquam penitus concrevit ab haustu , Deserit undantem concham, nec tempore longo Nacta leves auras dulcem durescit in escam. Hac primum, mendax nisi fama, ab origine nata Hyblaeo resides irritat nectare fauces

Turgida Saccbareis condita Cucurbita succis.

116쪽

pete Tartareae Iatebras, Bombarda, caverna , Et natale Chaos; nam te, Philone Magistro, Hydrorum selle, & spuma viridante Draconum Eumenidum finxere manus: inde eruta terris, Exitiale malum, Coelo flammantibus alis Subruis obstantes arces; dc murmure rauco Plusquam imitare Iovem , rapidis siquando sagittis Caucason, & caesis depressit Gargara silvis. Ite procul mestae, totoque absistite luco, Pierides; non ista choris modulamina vestris Apta reor; non ignivomis reboare metallis Thespia Templa sinam: reddant Cocytia tales Antra sonos; nigrique Palus laetetur Averni.

Est Regio , pigro Lethe qua paIlida fluctu

Explicat umbrosis diffusa papavera ripis , Taxeaque horrificis lascivit silva capillis, Panditur hic rigidae crudelis Regia Mortis. Indociles flecti stipant immania muros Ossa, lacertorum exuviae, calvaeque rigentes, Concretus cruor, di nudatis albida costis Busta, profanatisque strues effossa sepulchris. Mille rigem circum necis instrumenta; sagittae, Tela, faces, & saevarum patula ora ferarum. Hie labat, & fremitu horribili vincla aspera mordet Ventorum vis clausa sinu telluris, in aurasinae jacit excisas caeco luctamine turres . Induit instaenos animos tunc Terra, rebelli

117쪽

Impete dissiliens; adapertique ore profundo Horrendum , montes, Erebique serentis hiatus Admisere diem: si vit tunc pontus ad astra

Percitus, asstretas atque indignatus arenas, Proluit attonitos ignota aspergine campos .

Hinc inimica leves agitant incendia pennas ;Urbibus ingluviem cscam sedare sepultis; Nec nisi depastis furor est mitescere silvis. Illis 2Eolio socium se lictor ab antro Plurimus agglomerat; stridor, gemitusque sequuntur, Segnesque a tergo cineres, ec sumea nubes. Luctisoni videas , di sero supplicis ora. Naufragii; Ionio in magno fallacia vota Cum tumulant Nautae; sentes eum picta lacessit Relligio, primisque timor periturus arenis. Quid referam, quantis non exaturabile Bellum Faucibus absorptas Urbes, di strata receptet Regna Θ quid innumeras clades ζ aut gutture quanto Potet inexhaustos humani sanguinis amnes λExplicet hanc quamvis Libitinae Regia pompam, Et lethi variis stipetur Curia formis; Illa tamen, vacua veluti regnaret in aula, Turpe fremit; curisque gemens livescit amaris. Angitur, immensum pedibus quod sessa per orbem,

Una Deas inter curru viduata, seratur.

Nec parcit rabidum virus suriata querelis Evomere, di saevis incendere pectora dictis. Terrarum quonam usque vias spatiata, marisque AEgra ferar 8 rapido contendere littora cursu, Nudatosque pedes Libyae telluris arenis, Aut Scythico torrere gelu, proh dedecust ultra Non patiar: non aere latus, non ilia ferro me

118쪽

Nostra rigent. Cybele fulvos invecta Ieones Si curru jungit; pennis stellantibus ales Iunonis si fraena subit; sermosa Dione ,

Si te Chaoniae rapiunt per inane volucres; Cur non acta rotis, Caelo sublimis aperto, Invehitur, nullosque regit Libitina jugales RNon ego commerui , properato ingloria gressit, Innumeras peragrare plagas, fluit undique rivis Cui sudor, celeres di pulsat anhelitus artus. Has retuli neglecta vices; haec praemia nobis Proveniunt indigna, meis quod Numina telis Instruo. lethisero quae fulmina Iupiter ictu Ejaculat, mea sunt; meus est, qui nubila findit, Exitium stragemque serens mortalibus , ignis. Torva mihi Pallas debet, qua fulgurat, instam; Mars mihi fatiferum Chalybem. si nostra reposcam Scilicet arma Deos, Superum vilescet inermis Majestas. volucrem currum Rex Iuppiter axe Circumagat; ridebit iners sine fulmine Coelum Gens hominum, & nullis metuenda tonitrua paenis. Altius assurgit sed quo mea summa potestas, Et mea me titulis virtus majoribus effert, Acrius hoc livor stimulis incessit amaris Degenerem incessu, sordentiaque arva prementem. Non ego sed Regni, laudumque oblita mearum Ista seram: celeres, mea gloria prima, Ministri, Excidium, Squalor, Strages, Incendia , Virus, Vos mihi Carpentum Artifices, sedemque curulem Condite; quam laetus maculosis tigribus 2Evan, Gradivus quam vectus equis, quam Iupiter ipse Invideat; currusque velit mutare sonantes.

119쪽

116 HEROICORUM

Numinis implacidi. sed non tara, Mulciber, antra, Solicitant; Fratres non esseda ferrea poscunt AEthnaeos. Tenebris horrens ubi ,'Dite profundo, Vallis inhorrescit, penitusque in caeca recedit Tartara, terribiles sornax hic pandit hiatus Ignea ; stridenti vomit indefessa bitumen Gutture, Taenarrasque pices, dc sulphura viva. Huc sese properi rapiunt; primumque nigrantem Certatim invadunt silvam, nigrasque cupressus Devolvunt ferro, validisque bipennibus instant.

Robora tum cuneis findunt, aXemque volucrem, Cum temone jugum, & curvamina nexa rotarum

E docili ducunt ligno; radiosque cavatis orbibus includunt, & eelsa sedilia fingunt.

Post, ubi saeva vomens fornax incendia servet, Approperant; Acheron serri nigrantis arenas Quas tacito trahit amne, legunt ;Stygiumque caminis Injiciunt chalybem: simul extitiosa venena Vipereis miscent Furiarum expressa capillis. Tres Canis inferni morsus, tria sibiIa Lernae, Saxificae obtutus operi tres Gorgonis addunt. Quae postquam permista simul fornace Iiquescunt Flammiuoma: fluidos rivos, aerisque metalla Excipiunt forma, tereti qus ducta canali, oblongo bibit aera tu , penitusque recepto

Obstruit imbutas torrenti flumine rimas , Ex turatque sinus omnes, caecasque latebras Di menso tegit allapsu . micat aenea moles, ortaque vix clades horrendaque funera poscit. Per latus omne riget, duris onerosa metallis ,

Fistula praegrandis: summo patet orbita dorso, Angusto caveas quae ducta soramine in imas

120쪽

Permeat: hine subitas, admoto semite, flammas

Viscera concipiunt; reddunt simul aera fragorem Terrificum. medias tum qua via facta per auras, Innumerae exiliunt pestes, lateque sonantem Dant stragem . trepidos non propugnacula. muros Tutamur, non scuta viros, non culmina Turres.

Impulsi circum saltus, collesque resultant, Fumiseraeque diem rapiunt post omnia nubes. iHanc foetam jaculis immani pondere molem , In nunt famuli curru; mediisque rotisum Asseribus, certoque gravem libramine nectunt; Et serri valido defixam robore firmant. Non procul hinc tetras humeris nigrantibus alas obscaenosque ungues, & turgida colla moventes, Informes aderant Dirae: flagrantia praesens

Ardor corda subit, serratos ducere currus, Et crudele decus poenae ostentare repertae.

Accelerant geminae medioque hinc, inde Sorores Accipiunt temone jugum: cervicibus altis Luxuriant, pexisque micant ad fraena colubris. Lora capit plaudente manu Libitina, gravemque Inscendit Currum: medium per Tartara cursum Molitur; Coelum demum tumefacta revisit, Perrumpitque diem. plaustri portenta , trucemque Dirarum faciem refugit perterrita tellus; Aura tremit; sontesque metu, silvaeque recedunt. Illa minax, reanante globo dum sunera mille Dispensat, laceris nunc diruit oppida muris, obvia vulnifico nunc proterit agmina plumbo. Rex Superum vasti seralia murmura currus Audit cum gemitu: sua nempe tonitrua vinci Instemit, atque suos levius saevire lacertos.

SEARCH

MENU NAVIGATION