장음표시 사용
421쪽
T V M E iam rebare,cum scribebas, in agris esse nostris:at ego accepi xv M. Calend. in diuersoriolo Sinuessano tuas literas. De Mario probe. etsi doleo L.Crassi nepotem optime, tam etiam Bruto nostro probari Antonium. nam quod Iuniam scribis moderater & amice scriptas literas attulisse: mihi Paulus dedit ad se a fratre missas: quibus inextrcmis crat, sibi insidias fieri, se id certis auctoribus comperisse. hoc nec mihi place- i, bat,& multo illi minus. Reginae fuga mihi non molesta. sed Clodia quid egerit, scri- bas ad me velim. De Bigantiis curabis ut caetera: & Pelopem ad te arcesse. Ego, ut postulas, Baiana negotia, chortimque illum, de quo scire yis, cum perspexero, tu scribam, nequid ignores.Quid Galli,quid Hispani, quid Sextus agat .vehementer expecto. cascilicet tu declarabis, qui caetera. Nauseolam tibi tum causam otii dedisse facile patiebar : videbar enim mihi lesentituas literas requiesse paulisper. De Bruto semper ad me omnia perscribito ubi fit quid cogitet:quem quidem ego spero iam tuto vel solum tota Vrbe vagari posse.Veruntamen de Repub. multa cognoui ex tuis literis: quas quidem multiiuges accepi uno tempore a Vestorii liberto. Ad ea autem quae requiris, breuiter respondebo. primum vehementer me Cluviana delectant. Sed quod quaeris,quid
arcesserim Chrysippum: tabernae mihi duae corruerin reliquae rimas agunt: itaque non tisolum inquilini, sed mures etiam migrauerunt. Hanc caeteri calapa itatem vocant, egone incommodum quidem. o Socrates,b Socratici viri, nunquam vobis gratiam referam. Dii immortales, quam mihi ista pro nihilo . sed tamen ea ratio aedificandi initur, consiliario quidem & authore Vestorio, ut hoc damnu quaestuosum sit. Hic turba magna est, eritque, ut audio, maior: duo quidem quasi delignati Consules. o dii boni, viauit tyrannis. tyranus occidit eius intersecti morte laetamur,cum facta defendimusε Itaque quam seuerer nos M. Curtius accusat, ut pudeat vivere : neque iniuria: nam mori
milies praestitit, quam haec pati, quae mihi videntur habitura etiam vetustatem. de Balbus hic est, multumque mecum: ad quem a Vetere literae datae prid. Calend. Ian. cum a se Caecilius circusideretur,& iam teneretur, venisse cum maximis copiis Pacorum Pase rithum : ita sibi esse eum ereptum multis suis amissis:in qua re accusat Volcatium. Ita mihi videtur bellum illud instare:sed Dolabella & Nicias viderint. Idem Balbus meliora de Gallia x x i. die literas habebat: Germanos, illasque nationes re audita de Caesare, legatos mitisse ad Aurelium, qui est praepositus ab Hircio, se, quod imperatum esset, esse facturos. Quid quaerisρ omnia plena pacis, aliter ac mihi Calucnna dixerat.
IT AN E veroi hoc meus & tuus Brutus egit,ut Lanuuii essetὶut Trebonius itineribus
deuiis proficisceretur in prouinciam ρ ut omnia facta,scripta, dicta, promissa, cogitata Caesaris plus valerent quam si ipse viveret meminimiae clamare illo ipso primo Capitolino die Senatum in Capitolium a Praetoribus vocari e Dii immortales, quae tum o-,ι pera cisci potuerunt, laetantibus omnibus bonis, etiam sat bonis,sractis latronibus e Liberalia tu accusas quid fieri tum potuit E iampridem perieramus. Meminissine te clamare causam periisse,si lancre elatus esset3 At ille etiam in sero combustus, laudatusque miserabiliter: serusque.& egentes in tecta nostra cum facibus immissi. Quae deinde ut audeant dicere, Tunc contra Caesaris nutu ρ Haec,& alia serre no possum. itaque P1ν pro γης cogito. Tua tamen i mεμος nausea tarn ne plane abiit e mihi quidem ex tuis literis coniectanti ita videbatur. Redeo ad te: Bassos, Scaevas, Francones, hos tu existimas confidere se illa habituros stantibus nobis, in quibus plus virtutis putarunt, quam experti sunt pacis illi scilicet amatores.& no latrocinii authores. At ego cum tibi de Curtilio scripsi, Sestiliandque sun do.scripsi de Censorino de Messala, de Planco, de Posthumio, de genere toto. Melius suit periisse illo intersecto quod nuquam accidisset)quam i haec videre. Octauius Neopolim venit x rari. Calend. ibi eum Balbus mane positi-
die: eodemque die mecum in Cumano: illum haereditatem aditurum. sed, ut scribis, iu- magnam cum Antonio. Buthrotia mihi tua res est, ut debet, eritque curae.
Quid quaeris e iam ne ad centena Cluvianum e aduentare videtur: sed primo anno
422쪽
i xxx. detersimus. Quintus pater ad me grauia de filio, maxime quod matri nunc indulgeat, cui antea bene merenti fuerit inimicus. ardenteis in eum literas ad me mi- sit. Ille autem quid agat s scis, ncque dum Roma es prosectus, scribas ad me velim, &hercule siquid aliud. Vehementer delector tuis litcris. Vale.
Nu Divs TERT ius dedi ad te epistolam logiorem, nunc ad ea quae proxime. V 's lim mehercule Asturae Brutus. ao ειαν istorum scribis, an censebas alitere Equidem etiam maiora expecto. Cum equidem concionem lego de tanto viro, de clarissimo ci-ue, ferre non queo. Etsi ista iam ad risum. sed memento: sic alitur consuetudo perditarum concionum, ut nostri illi non heroes, sed dii suturi quidem in gloria sempiterna sint, sed non sine periculo quidem. Verum illis magna consolatio conscientia maximi& clarissimi facti nobis quae qui interfecto Rege liberi non sumust Sed haec fortuit viderit, quoniam ratio non gubernat. De Cicerone quae scribis, iucunda mihi sunt, velim snt prospera. Quod vcro curae tibi est ut ei suppeditetur ad usum & cultum copiose, per mihi gratum est:idque ut facias te etiam rogo. De Buthrotiis & tu recte cogitas, εἰ ego no dimitto istam curam,suscipiam omnem etiam actionem,quam video quotidie faciliorem. De Cluviano, quoniam inremea meipsum diligentia vincis, res ad celena perducitur. Ruina rem non fecit deteriorem, haud stio an iam fructuosiorem. Hic mecum Balbus, Hircius, Pansa. modo venit Octauius, & quidem in proximam villam Philippi, mihi totus deditus. Lentulus Spinther hodie apud me: crasmane vadit. Vale.
6 31 i Attice, vereor ne nobis Idus Martiae nihil dederint praeter laetitia, & odii poenam ac doloris. Quae mihi istinc afferuntur quae hic videorω παξεως δἰ scis quam diligam Siculos, & quam illam clientelam honestam iudicem. Multa illis Caesar, nὁque me inuito. eis latinitas erat non serenda. Vcruntamen. ecce aute Antonius accepta grandi pecunia, fixit legem a Dictatore comitiis latam, qua Siculi ciues Romani, cuius rei vitio illo mentio nulla. Quid Deiotari nostri causa non similis dia gnus ille quidem omni regno, sed non per Fulviam. Sexcenta smilia. Verum illuc refero. Tam claram tamque testatam rem, tamque iustam Buthrotiam non tenebimus aliqua ex partet & eo quidem magis, quo ista plura. Nobiscum hic perhonorifice &amice Octauius: quem quidem sui Caesarem salutabant, Philippus non, itaque ne nos quidem:quem nego posse bonum ciuem, ita multi circunstant, qui quide nostris mortem minitatur. Negat haec serri posse. Quid censes,cum Romam puer venerit,ubi nostri liberatores tuto esse non possunt)qui quidem semper erunt clari, conscientia vero facti sui etiam beati. Sed nos nisi me fallitὶ1acebimus. Itaque exire aveo,ubi nec Pelopidarum inquit. Haud amo vel hos designatos, qui etiam declamare me coegerunt, ut ne apud aquas quidem acquiescere liceret. sed hoc meae nimiae facilitatis: nam id erat' quondam quasi necesse: nuc quoquo modo se res habet, non est item, quam dudum. Nihil habeo quod ad te scribam : scribo tamen, non ut delecter meis literis, sed ut eliciam tuas. Tu, siquid erit de caeteris, de Bruto utique quicquid erit. Haec coscripsi x. Calend. accubans apud Vestorium,hominem remotum a dialecticis, in arithmeticis satis exercitatum. Septimo denique die literae mihi redditae sunt, quae erant a te x III. Calend. datae, quibus quaeris, atque etiam me ipsum nescire arbitratis, utrum magis tumulis, prospectuque, an ambulatione αλ γέ delecter. Est mehercule,ut dicis, utrius. que loci tanta amoenitas, ut dubitem utra anteponenda sit:
Quanuis enim tu magna, & mihi iucunda scripseris de D. Bruti aduetu ad suas legi
423쪽
nes,in quo spem maximam video: tamen,si est bellum ciuile suturum, squod certe s. rit,si Sextus in armis permanebit, quem permansurum esse certo scio in quid nobis faciendum est ignoro. neque enim iam licebit quod Caesaris bello licuit,neque huc neque illuc: quemcunque enim haec pars perditorum laetatum morte Caesaris putabit laetitiam autem apertissimc tulimus omnesὶ hunc in hostium numero habebit. quae rex ad caedem maximam spectat. Restat, ut in castra Sexti, aut si sorte, Bruti nos conseratamus. Res odiosa, S aliena nostris aetatibus,& incerto exitu belli.& nescio quo pacto ti-
bi ego possim mihi tu, dicere,
AMα σύγ huis, τα μετέρχεο ἔργα Sed haec sors viderit:ea, quae talibus in rebus plus,quam ratio, potest. Nos autem id videamus quod in nobis ipsis esse debet,ut quicquid acciderit, sortiter & sapienter sera- iis
inus.& accidis hominibus meminerimus: nosque cita multum literae, tum non minimum Idus quoque Martiae consolentur. Suscipe nunc meam deliberationem,qua solicitor,ita multa veniunt in mentem in utranque partem. Proficiscor, ut constitueram, legatus in Graeciam. Caedis impendentis periculum nonnihil vitare videor, sed casurus in aliquam vituperationem, quod Reipub. desuerim tam graui tempore. Sin autem mansero, equidem video indiscrimine: sed accidere posse suspicor ut prodes possim Reipub. Iam illa consilia priuata sunt quod sentio valde esse utile ad confirmationem Ciceronis, me illuc venire. Nec alia causa prosectionis mihi ulla fuit, cum consilium cepi legari ab Caesare. Tota igitur hac de re, ut soles,siquid ad me pertinere putas, cogitabis. Redeo nunc ad epistolam tuam. Scribis enim ectrumores, me adlacum, quod habeo, venditurum, minusculam vero villam utique Quinto traditurum, is
vel impenso pretio, quo introducatur,ut tibi Quintus F. dixerit, dotata Aquilia. Ego vero de venditione nihil cogito, nisi quid, quod magis me delectet, inuenero. Quintus autem de emendo nihil curat hoc tempore: satis enim torquetur debitione 2otis: in qua mirificas in Egnatio gratias agit. A ducenda autem uxore sic abhorret, ut quicquam libero lectulo neget esse iucundius. Sed haec quoque hactenus: redeo enim ad miseram, seu nullam potius Rempub. M. Antonius ad me scripsit de restitutione Sex. Clodii:quam honorifice, quod ad me attinet, ex ipsius literis cognosces misi enim tibi exemplum j quam dissolute, quam turpiter,quamque perniciose,ut nonnunquam Caesar desiderandus esse videatur facile existimabis. quae enim Caesar nunquam neque s cisset, neque passus esset, ea nunc ex falsis eius commentariis proseruntur. Ego autem Antonio facillimum me praebui: etenim ille, quoniam semel induxit animum, sibi li- iicere quod vellet, secisset nihilo minus me inuito. Itaque mearum quoque literarum misi tibi exemplum. Vale.
occvΡA TIONI Bus est factum meis,&subita tuo prosectione,ne tecum coram
de hac re agerem . Quam ob causam vereor ne absentia mea leuior sit apud te. Quod si bonitas tua responderit iudicio meo,quod semper habui de te,gaudebo. KCaesare petii, ut Sex.Clodium restitueret: impetraui. erat mihi in animo etiam tum sic uti beneficio eius, si tu concessitas: quo magis laboro,ut tua voluntate id per me facere nunc liceat. Quod si duriorem te eius miserae &alictae sortunae praebes, non contendam ego aduersus te. Quanquam videor deberc tueri commentarium Caesaris. Sed mehercules humaniter & sapienter & amabiliter in me cogitare vis, facilem te prosecto praebebis,&voles P. Clodium in optima spe puerum repositum existimare, non te insecta- , tum esse, cum potueris, amicos paternos. Patere obsecro te, pro Repub. videri gessissimultatem cum patre eius. non contempseris hanc familiam. honestius enim,&li bentius deponimus inimicitias Reipub. nomine susceptas, quam contumaciae. Me deinde sine ad hanc opinionem iam nunc dirigere puerum,& tenero animo eius per-
424쪽
suadere, non esse tradedas posteris inimicitias. Quanquam tuam fortunam Cicero ab omni periculo abesse certum habeo: tamen arbitror malle te quietam senectutem, de honorificam potius agere, quam sollicitam. Postrema meo iure te hoc beneficium ro go: nihil enim non tua causa feci. Quod si non impetro, per hie Clodio daturus noni uni: ut intelligas quanti apud me authoritas tua ut, atque cote placabiliorem praebeas. Vale.
4 c o D mecum per literas agis,unam ob causam mallem coram egisses: non enim solita ex oratione, sed etiam ex vultu & oculis & fronte svi aiunt) meum erga te amorem perspicere potuisses. na cum te semper amavi, primum tuo studio, post etiam beneficio prouocatus, tum his temporibus Respub.te mihi ita com mendauit, ut chariorem habeam nemine. Literae vero tuae tum amantissime, tum honorificentissime scriptae sic me affecerunt,ut non dare tibi beneficium viderer, sed accipere a te ita petente, ut inimicum meum, necessarium tuum me inuito seruare nolles, cum id nullo negotio facere posses. Ego vero tibi istuc mi Antoni remitto, atque ita, ut me a te, cum his
verbis scripseris, liberalissime atque honorificentissime tractatu existimem. Idque cum totum, quoquo modo se res haberet, tibi dandum putarem, tum do etiam humanitati S naturae meae. nihil enim unqua non modo acerbum in me fuit, sed ne paulo qui- s dem tristius aut seuerius, quam necessitas Reipub. postulauit. Accedit, ut ne in ipsum quidem Clodium meum insigne odium suetit unquam: semperque ita statui, non es.se insectandos inimicorum amicos, praesertim humiliores: nec his praesidiis nosmetipsos esse spoliandos. Nam de puero Clodio tuas parteis esse arbitror, ut eius animum tenerum, quemadmodum scribis, his opinionibus imbuas, ut nequas inimicitias residere in familiis nostris arbitretur. Contendi cum P. Clodio, cum ego publica causam, ille suam defenderet. Nostras contentiones Respub. diiudicauit. si viveret, mihi cum illo nulla contentio iam maneret. Quare quoniam hoc a me sic petis, ut quae tua porc stas est,ea neges te me inuito usurum: puero quoque hoc a me dabis, si tibi videbitur: non quo aut aetas nostra ab illius aetate quicquam debeat periculi suspicari, aut dignitas mca ullam contentionem extimescat: sed ut nosmetipsi inter nos coniunctioresis simus, quam adhuc fuimus. interpellatibus enim his inimicitiis, animus tuus mihi magis patuit quam domus. Sed haec hactenus. illud extremum, Ego, quae te velle, quaeque
ad te pertinere arbitrabor, semper sine ulla dubitatione summo studio faciam. Hoc velim tibi penitus persuadeas. Vale.
ITER A dum eadem ista mihi. Coronatus Quintus noster Parilibus Parilibus soliisneρ etsi addis Lamiam: quod demiror equide: sed scire cupio qui fuerint alii. quanquam satis scio, nisi improbum neminem. explanabis igitur hoc diligentius. Ego autecasu cum dedissem ad te literas v r. Calend. satis multis verbis, tribus fere horis post accepi tuas, & magni quidem ponderis. itaque ioca tua plena facetiarum, de haeresi Vestoriana & de Pherionum more Puteolano risisse me satis, nihil est necesse rescribere. ιν illa videamus. Ita Brutos,Cassiumque defendis, quasi eos ego reprehendam, quos satis laudare non possum. rerum ego vitia collegi, non hominum. sublato enim tyranno tyrannida manere video: nam quae ille facturus non suit, ea fiunt, ut de
Clodio:de quo mihi exploratum est illum non modo no facturum,sed etiam ne passurum quidem fuisse. sequetur Rufio Vestorianus, victor nuquam scriptus, caeteri, quis non 3 cui seruire ipsi non potuimus, eius libellis paremus. nam Liberalibus quis potuit
in Senatum non venire Fac id potuisse aliquo modo: num etiam cum venissemus, libere potuimus sententiam dicere ρ nonne omni ratione veterani, qui ari nati aderant,
cum praesidii nos nihil haberemus defendendi fuerunt Illam sessionem Capitolinam mihi non placuisse, tu testis es.quid ergor culpa ista Brutorum e minime illorum qui-
425쪽
dem,sed aliorum Brutorum, qui se cautos ac sapienteis putant, quibus satis fuit laetari,
nonnullis etiam gratulari, nullis permanerc. Sed praeterita omittamus: istos omni cura, praesidioque tueamur:&, quemadmodum tu praecipis, contenti Idibus Martii simus. quae quidem nostris amicis diuinis viris aditum ad caelum dederunt, libertatem populo Rom. non dedcrunt. recordare tua: nonne meministi clamare te, omnia periisse sille senere elatus esset sapienter id quidem. Itaque, ex eo quae manarint Vides. Quae
scribis Calendis Iunii Antonium de prouinciis relaturum, ut de ipse Gallias habeat, de utrisque dies prorogetur: licebitne decerni libere si licuerit,libertatem es la recuperatam laetabor. si non licuerit, quid mihi attulerit ista domini mutatio praeter laetitiam, quam oculis cepi iusto interitu tyranni E Rapinas scribis ad Opis fieri, quas nos quoque tum videbam us . ne nos εἰ liberati ab egregiis viris, nec liberi sumus. ita laus illo rum est, culpa nostra. Et hortaris me ut historias scribam: ut colligam tanta eorum scelatera, a quibus etiam nunc obsidemure poterone eos ipsos non laudare, qui te obsignatorem adhibuerunt3 Nec mehercule me Raudusculum mouet sed homines beneuolos, qualescunque sunt, graue est insequi contumelia. Sed de omnibus meis consiliis. vi scribis, existimo exploratius nos ad Calend. Iun. statuere posse:ad quas adero.&omni ope atque opera enitar, adiuuante me scilicet authoritate tua, & gratia, εἰ summa
aequitate causae,ut de Buthrotiis s. c. quale scribis, fat. Quod me cogitare iubes,cogitabo equidem . etsi tibi dederam superiore epistola cogita lum. Tu autem cluas iam recuperata Repub. vicinis tuis Massiliensibus sua reddis. Haec armis quae quam firma habeamus, ignoroὶ restitui Artasse possunt, authoritate non possunt. EPIsTOLA breuis quae postea ad te scripta est, sane mihi fuit iucunda de Bruti aJ Antoniti, de de eiusdem ad te literis. Posse videntur esse meliora, quam adhuc sue- rint:sed nobis,ubi simus, & quo iam nos conseramus, prouidendum est. mirificum Dolabellam meums iam enim dico meum , antea crede mihi) subdubitabam. magnam αἰαλύρηειν res habet. de saxo, in crucem, colum nam tollere, locum illum stemnendum locare. Quid quaeris heroica. sustulisse mihi videtur simulationem desiderii, adhuc quae serpebat in dies,& inueterata, verebar ne periculosa nostris tyrannoctonis esset. Nunc prorsus assentior tuis literis, speroque meliora. quanquam istos serre non possum : qui dum se pacem velle simulant, acta nefaria defendunt. sed non possunt omnia simul. Incipit res melius ire, quam putaram. nec vero discedam, nisi cum tu id me honeste putabis facere posse. Bruto certe meo nullo loco deero. Idque, etia si mihi cum illo nihil suisset, facerem propter eius singularem, incredibilemque virtutem. Piliae nostrae villam totam, quaeque in villa sunt, trado, in Pompeianum ipse profi-ι'ciscens Calendis Maii. quam velim Bruto persuadeas,ut Asturae siti Vale. .
V. NON. conscendens ab hortis Cluvianis in phaselum epicopum has dedi literas. cum Piliae nostrae villam ad Lucrinum, villicosque procuratores tradidissem. ipse autem eo die in Paeti nostri tyrotarichum imminebam, perpaucis diebus in Pompeianum, post in haec Puteolana Se Cumana regna re nauigare. o loca caeteroqui valde expetenda, interpellantium autem na ultitudine pene sugiedat Sed ad rem ut veniam,
o Dolabellae nostri ma nam Hiia,.quanta est αἰαλω mς. Equide laudare eum, dehortari non desisto. recte tu omnibus epistolis significas, quid de re, quid de viro sentias. mihi quidem videtur Brutus noster iam vel coronam auream per sorti serre posse:quis enim audeat violare, proposita cruce vel saxo' praesertim tantis plausibus, tanta si approbatione infimorum ρ Nunc mi Attice me sic ut expedias. cupio, cum Bruto nostro assatim satisiecerim excurrere in Graeciam. magni interest Ciceronis, vel mea potius, vel mehercule utriusque, me interuenire discenti. nam epistola Leonidae, quani
ad me missii, quid habet quaeso, in quo magnopere laetemuri Nunquam ille mihi satis laudari videbitur, cum ita laudabitur, MOMODO NvNc Es T. non est fidentis
426쪽
hoc testimonium,sed potius timentis. Herodi autem mandaram,ut mihi ς ψπν scriberetia quo adhuc nulla litera est. Vereor ne nihil habuerit, quod mihi, cum cogno sena iucundum putaret fore. Quod ad Xenone scripsisti valde mihi gratu est: nihil enim deesse Ciceroni tum ad officium tum ad existimatione meam pertinet. Flam-s mam Flamini v audio Romae esse. ad eum scripsi, me tibi madaise perlitera ut de Mo-tani negotio cum eo loquerere:& velim cures epistola quam ad eum misi, reddedam,& ipse quod comodo tuo fiat cum eo colloquare. puto, siquid in homine pudoris est, praestaturu cum ne pro se quodam odo depcndatur. De Attica pergratum mihi secisti, quod curasti ante scire recte esse quam non belle suisse. In Popeianum veni v. Cal. Maii cita pridie ut antea ad te scripsi) Pilia in Cumano collocauissem. ibi mihi coenari literae tuae sunt redditae quas dederas Demetrici liberto prid.Cal. in quibus multa sapienter, sed tamen talia squemadmodum tute scribebas ut omne consiliuna in sortuna politum videretur. itaque his de rebus ex temere,& corsm .,De Buthrotio negotio utinam quidem Antonium conueniam: multum prosectὁ proficiam. sed non ambitrantur eum a Capua declinaturum. quo quidem metuo ne magno Reip. malo venerit:quod idem L.Caesari videbatur, quem pridie Neapoli affectum grauiter videram. ,, Quam ob re ista nobis ad Cal.Iun. tractanda & perficieda sunt. Sed nactenus. Quintus filius ad patrem acerbissimas literas misit: quae sunt ei redditae, cum venissemus in
Pompeianum:quarum tamen crat caput, Aquiliam nouercam non esse laturum. Sed
hoc tolerabile fortasse illud vero se ab Caesare habuisse omnia, nihil a patre, reliqua sperare ab Antonio. perditum homineriassed μιληιέ. Ad Brutum nostrum & Castiti. Si ad Dolabellam epistolas scripsi. earum exempla tibi misi, non ut deliberarem reddendaene essent splane enim iudico esse reddendas sed quod non dubito quin tu idem existimaturus sis. Ciceroni meo mi Attice suppeditabis quantum videbitur, meque tibi hoc onus imponere patiere: quae adhuc fecisti, mihi sunt gratissima. Librum meu
illum ista ivi, nondum, ut volui, perpollui. ista vero quae tu contexi vis, aliud quod- dam separatum volumen expectant. Ego autem credas mihi velim) minore periculo existimo contra illas nefarias parteis vivo tyranno dici potuisse, quam mortuo. ille enim nescio quo pacto serebat me quidem mirabiliter: nunc quacuque nos commouimus, ad Caesaris non modo acta, Verum etiam cogitata reuocamur. De Montano, quoniam Flamma venit, videbis. puto rem meliore loco esse debere. Vale.
ET si contentus era mi Dolabella tua gloria, satisque ex ea magnam laetitia, voluptatemque capieba:tamen non possum non cofiteri, cumulari me maximo gaudio,quod vulgo hominum opinio socium me ascribat tuis laudibus. nemine conueni couenio auic quotidie plurimos: sunt enim permulti optimi viri, qui valetudinis causa in haec loca veniunt: praeterea ex municipiis sicquetes necessarii me quin omnes, cu te sum-ι, mis laudibus ad caelu extulerunt, mihi continuo maximas gratias agant. negat enim se dubitare, quin tu meis praeceptis &consiliis obteperans, praestantissimum te clucin &singularem Consule praebeas. quibus ego, quanquam verissime possim respondere te, quae facias, tuo iudicio & tua sponte facere, nec cuiusqua egere consilio: tamen neque planc assentior, ne imminuam tuam laudem, si omnis a meis consiliis profecta videatur:ncque valde nego:sum enim auidior, etiam quam satis est, gloriae. & tamen non alienum est dignitate tua, quod ipsi Agamemnoni Regi Regum fuit honestum, habere aliquem in consiliis capiedis Nestorem: mihi vcro gloriosum, te iuuenem Consulem florere laudibus, quasi alumnum disciplinae meae. L. quide Caesar, cum ad eum aegrotu Neapolim venissem, quanquam erat oppressiis totius corporis doloribus, tamen antequam me planc salutauit O mi Cicero, inquit, gratulor tibi, cum tantum valcs apud Dolabellam, quantum si cgo apud sororis filium valerem, iam salvi esse possemus. Dolabellae vero tuo & gratulor, & gratias ago, quem quide post te Consulem, solum pos Dd. i.
427쪽
sum vere Consulem dicere. Deinde multa de secto ac de re gesta: tum nihil magnificentiusmihil praeclarius actum unquam, nihil Reipub. salutarius. Atque haec una vox omnium est. A te autem peto, ut me hanc quasi salsam haereditatem alienae gloriae sinas cernere, meque aliqua ex parte in societatem tuarum laudum venire patiare. qua-
qu i mi Dolabella haec enim iocatus sum libentius omneis meas,si modo sunt aliquae meae laudes, ad te transsu derim, quam aliquam partem exhauserim ex tuis: nam cum te semper talum dilexerim, quatum tu intelligere potuisti, tu his tuis factis sic incestis sum, ut nihil unquam in amore suerit ardetius . nihil est enim mihi crede) virtute sormosius, nihil pulchrius, nihil amabilius. semper amavi, ut scis, M. Brutum proptereius summum ingenium, suauissimos mores, singularem probitatem atque constantiam: tamen Idibus Martii tantum accessit ad amorem ut mirarer locum fuisse augen- πdi in eo, quod mihi iam pridem cumulatum etiam videbatur. Quis erat, qui putaret ad eum amorem, quem erga te habebam, posse aliquid accedere e tantum accessit, ut
mihi nunc denique amare videar, antea dilexisse .Quare quid est quod ego te horter,ut dignitati de gloriae seruiasρ proponam tibi claros viros, quod facere solent qui hortanture neminem habeo clariorem, quam teipsum: te imitere oportet, tecum ipse certes.
nec licet quidem tibi iam tantis rebus gestis non tui simile esse. Quod cum ita sit ho latio non est necessaria: gratulatione magis utendum est. coligit enim tibi, quod haud scio an nemini, ut summa seueritas animaduersionis non modo non inuidiosa, sed etiam popularis esset, de cum bonis omnibus, tum infimo cuique gratissima. Hoc si tibi fortuna quada contigisset, gratularer felicitati tuae: sed contigit magnitudine tum animi, tum etiam ingenii atque consilii . legi enim concionem tuam:nihil illa sapientius. st ita pedetentim tum accessus a te ad causam facti, tum recessus, ut res ipsa maturitatem tibi animaduertedi omnium consensu daret. Liberasti igitur εἰ urbem periculo, deciuitatem metu: neque solum ad tempus maximam utilitatem attulisti, sed etiam ad exemplum .quo facto intelligere debes, in te positam esse Remp. tibsque non modo tue
dos, sed etiam ornandos illos viros, a quibus initium libertatis prosectum est. Sed his de rebus coram plura propediem, ut spero. Tu quoniam Rempub.nόsque conseruas, sic ut diligentissime teipsum mi Dolabella custodias. Vale.
s AE P I V s me iam agitas, quod rem gestam Dolabellae nimis in caelum videar efferre. Ego autem, quanquam sane probo factum, tamen ut tantopere laudarem, addu- octus sum tuis Si unis de alteris literis. sed totum se a te abalienavit Dolabella, ea de causa qua me quoque sibi inimicissimum reddidit. O' hominem pudetenas Cal. Ian.debuit: adhuc non soluit, praesertim cum se maximo aere alieno Faberii manu liberarit,& opem ab eo petierit. licet enim iocari, ne me valde conturbatum putes. at ue ego ad eum v i r i. Id. literas dederam bene mane. eodem autem die tuas steras vesperi a ceperam in Pompeiano, sanc celeriter, tertio abs te die. Sed,ut ad te eo ipso die scripseram, satis aculeatas ad Dolabella literas dedi: quae si nihil profecerint, puto fore ut me
praesentem non sustineat. Albianum te consecisse arbitror. De Petulciano nomine quod mihi suppeditatus es, gratissimum est, de simile tuorum omnium. Sed ego Erotem ad ista expedienda factum mihi videbar reliquisse: cuius non sine magna culpa vacillarunt. Sed cum ipso videro. De Montano, ut saepe ad te scripsi, erit tini tota res curae. Servius profici lcens, quod desperanter tecum locutus est, minime miror, neque ei quicquam in desperatione cocedo. Brutus noster singularis vir, si in Senatum non est Calend. Iun. venturus,quid facturus sit in foro, nescio. sed hoc ipse melius. ego ex his quae parari video, no multum Idibus Martiis prosectum iudico. Itaque de Graecia quotidie magis εἰ magis cogito: nec enim Bruto meo exilium, ut scribis ipse, meditati video quid prodesse possim. Leonidae me litam non satis delectara. De H rode tibi assentior. Saufeium legisse vellem.
428쪽
E c o ex Pompeiano accepi binas a te literas, alteras sexto die, alteras quarto. ad M superiores igitur prius. Quam mihi iucundum opportunc tibi Barnachum literas reddidisse. tu vero cum Cassio, ut caetera. quam com mode aute, quod id ipsum, quod me mones, quatriduo ante ad cum scripseram, exemplumque mearum literarum ad te miseram. sed cum Dolabellae auaritia ssic enim tu ad me scripseras) magna despe- . ratione affectus essem, ecce tibi & Bruti & tuae literae. ille exilium meditari: nos a uicinalium portum propiore huic aetati videbamus: in quem mallem equidem pervehi, storente Bruto nostro, constitutaque Repub. sed nunc quidem, ut scribis, non virum vis: assentires enim imihi, nostram aetate praesertim a castris ciuilibus abhorrere. M. Antonius ad me tantum de Clodio rescripsit, meam lenitatem & clementiam, & sibi esse gratam, & mihi voluptati magnae fore. Sed Pansa serere videtur de Clodio, ite m-que de Deiotaro,& loquitur seuere si velis credere. Illud tamen non bello,ut mihi qui dem vidctur, quod factum Dolabellae vehementcr improbat. De coronatis, cita sororis tuae filius a patre accusatus esset, rescripsit, se coronam habuisse honoris Caesaris causa, posuisse luctus gratia: postremo se libenter vituperationem subire, quod amaret etiam mortuum Caesarem. Ad Dolabellam, quemadmodum tibi dicis placere, scripsi diligenter. ego etiam ad Siccam. tibi hoc oneris non im pono. nolo te illum iratum habere. Servii orationem cognosco: in qua plus timoris video, quam consilii. sed quoniam perterriti Onanes sumus, assciitior Seruio. Publilius tecum tri
catus est: huc enim Cerella missa ab illis es: legata Id me: cui facile persuasi mihi id
quod rogaret, ne licere quidem, non modo non lubere. Antonium si vidcro, accurate agam de Buthroto. Venio ad recentiores literas. quanquam de Ser uio iam rescripsi me facere magnam i άξιν Dolabellae. mihi mehercuic ita videtur, no potuisse ma-M ior tali re, talique tempore. Sed tamen quicquid ci tribuo,tribuo ex tuis literis. tibi vero assentior maiorem . αξιν eius sore, si mihi, quod debuit, dissoluerit. Brutus velimst Asturae. Quod autem laudas me quod nihil ante de prosectione constituam,quam, ista quo euasura sint, videro: muto sententiam, neque quicquam tamen ante quam te Videro. Atticam meam gratias mihi agere dc matre gaudeo . cui quidem ego totam villam,cellamque tradidi, eamque cogitabam v. Id. videre. Tu Atticae salute dices. nos
Piliam diligenter tuebimur. Vale.
e polapsi ANo naui aduectus sum in Luculli nostri hospitium v i. Id. hora sere
tertia. egressus autem c naui, accepi tuas literas, quas tuus tabellarius in Cumanum attulisse dicebatur, Nonis Maii datas:a Lucullo postridie eade sere hora, qua veni v i i. Id. Lanuuio datas. Audi igitur ad omneis. primum quae de re mea gesta & in solutione, &in Albiano negotio grata. de tuo aute, cum in Popeiano essem,Misenum venit Antonius:inde ante discessit, quam illum venisse audissem: a quo in Samnita vide quid speres. Romae igitur de Buthroto. L. Antonii horribilis cocio. Dolabellae praeclara. ia vel sibi habeat num os, modo numeret Idibus.Tertullae nolicin abortum: tam enim Cas. si sentiam, quam Bruti serendi. De Regina velim, atque etiade Caesare illo. Persolui primae cpistolae . venio ad secuda. De Quintis, Buthroto, cum venero, ut scribis. Quod Ciceroni suppeditas, gratu. Quia errare me putas, qui Remp. pute pendere c Bruto: sic se res habet:aut nulla erit aut ab isto istisve scruabitur. Quod me hortaris ut scriptam concionem mittam:accipe a me mi Attice κρολλιγιον λορρημ earu rerum, in quibus satis exercitati sumus. nemo unqua nequc poeta, neque orator fuit, qui quenquam 1 meliorcm,quam se arbitraretur. Hoc etiam malis coligit. quid tu Bruto putas & ing nioso & erudito de quo etia experti sumus nuper in edicto. scripsera rogatu tuo. meu
mihi placebat, illi situ. quinetia cum ipsius precibus pene adductus, scripsissem ad ea De Optimo genere dicedi, non modo mihi, sed etiam tibi scripsit, sibi illud. quod mihi
429쪽
placeret, non probati. quare sine quaeso sibi quenque scribere: suam cuique sponsam. mihi meam: suum cuique amorem, mihi meum . non scite: hoc enim Attilius poeta durissimus. atque utinam liceat isti concionari: cui si esse in Urbe tuto licebit vicimus: ducem enim noui belli ciuilis aut nemo sequetur, aut ii sequentur,qui facile vincatur. Venio ad tertiam. Gratas suisse meas literas Bruto &Cassio gaudeo. itaque iis scripsi. Quod Hircium per me meliorem fieri volunt, do equidem operam : de ille optime loquitur, sed vivit habitatque cum Balbo, qui item bene loquitur. quid credas, videris. Dolabella valde placere tibi video: mihi quidem egregie. Cum Pansa vixi in Pompeiano. is plane mihi probabat se bene sentire,& cupere pacem. causam armoru quaeri plane video. Edictum Bruti & Cassii probo. Quaeris ut suscipia cogitatione, quidnam istis agendum putem. consilia temporum sunt, quae in horas commutari vides. Dolabellae & prima illa actio ,& haec contra Antonium concio mihi prosecisse per
multum videtur: prorsus ibat res. nunc autem videmur habituri ducem: quod vinum municipia bonique desiderant. Epicuri mentionem facis,& audes dicere μη πιλιπά - εο s. non te Bruti nostri vulticulus ab ista oratione deterrete Quintus frater, ut scribis est dextella. per eum igitur,quod volemus, facile auseremus. Expecto,sl,Vt putas,
L. Antonius produxit Octauium, qualis concio fuerit. Haec scripsi: statim enim Cas. si tabellarius. eram continuo Piliam salutaturus: deinde ad epulas Vestorii nauicula. Atticae plurimam salutem. Vale.
c Psi paulo ante dedissem ad te Cassii tabellario literas, v. Id. venit noster tabellarius, & quidem portenti simile, sine tuis literis. sed cito conieci, Lanuuii te fuisse. Eros
autem festinauit ut ad me literae Dolabellae perferrentur, non de re mea nondum enim meas acceperat sed rescripsit ad eas, quarum exemplum tibi miseram, sane luculente . ad me autem, cum Cassii tabellarium dimisissem, statim Balbus. o dii boni. quam facile perspiceres timere otium. ω nosti virum, quam tectus: sed tamen Antonii consilia narrabat, illum circuire veteranoi, ut acta Caesaris sanciret, Idque se ficturos elia iurarent: ut rata omnes haberent, eaque Duumviri omnibus mensibys inspicerent. Questus est etiam de sua inuidia, eaque omnis citis oratio fuit, ut aiarare videretur Antonium. Quid quaeris ρ nihil synceri. Mihi autem non est dubium quin res spectet ad castra:acta enim illa res est animo virili, consilio puerili. quis enim hoc non vidit, regni haeredem relictum ρ quid autem absurdius, hoc metuere, alterum in metu non poneret quin etiam hoc ipso temporc multa Pontii Neapolitanum a matre ty rannoctoni possideri. Lege ius mihi saepius est Cato maior ad te missus:amariorem enim me senectus facit: stomachor omnia: sed mihi quidem viderint iuuenes. tu mea curabis, ut curas. Haec scripsi, seu dictaui, apposita secunda mensa apud Vestorium. postridie apud Hircium cogitabam. equidem πιν αλα-ν, sic hominem traducere ad optimate; paro. λως πολύς. nemo est istorum qui otium non timeat. quare talaria videamus:quiduis enim potius quam castra. Atticae salutem plurimam velim dicas. Expecto Octauit concionem,&siquid aliud: maxime autem ecquid Dolabella tinniat, an in meo nominc tabulas nouas secerit. Vale.
cx Retio a Pilia factus, mitti ad te Idibus tabellarios, statim hoc nescio quid exaraui. Primum igitur scire te volui, me hinc Arpinum x v l. Cal. Iun. eo igitur mittes, siquid erit posthac:quanquam ipse iam iamque adero: cupio enim ante quam Romam venio,odorari diligentius quid futurum sit: quanquam vereor ne nihil coniectura aberrem: minime enim obscurum est,quid isti moliantur. meus vero discipulus, qui hodie apud me coenati Valde amat illum, quem Brutus noster sauciauit: &, si quaeris sperspexi enim planc) timcnt otium: QNπόλαν autem hanc habent, eamque prae se serunt, virum clarissimum interfectum, totam Rempub.illius interitu perturbata: irrita
430쪽
sore, quae ille egisset,simulac desistemus timere. clementiam illi malo fuisse:qua si usus
ii non fuisset, nihil ei tale accidere potuisse. mihi autem venit in mentem , si Pompeius cum exercitu firmo vςniat quod est craw, certe sere bellum. Haec me species,cogitatioque perturbat. neque enim iam, quod tibi tum licuit, nobis nuc licebit: nam apertia laetati fuimus. Deinde habet in ore nos inhratos. nullo modo licebit, quod tum & tibi licuit,&multis. νοητο ἀον ergo,&m: in castrat millies mori melius, huic praese tim aetati.Itaque me Idus Martiae non tam cMolantur, quam antea: magnu enim mendum continent. etsi illi iuuenes μν ον οι- -ται sed, si tu melius
quippiam speras, quod & plura audis,& interes consiliis, scribas ad me velim, simulque cogites quid agendum nobis sit super legatione votiva. equidem in his locis moneor am Altis, ne in Senatu Calendis:dicuntur enim occulte milites ad eam diem coparati,&quidem in istos, qui mihi videntur ubivis tutius,quam in Senatu fore. Vale.
M. TVLLII CICERONI s. EPISTOLARUM AD . T. POMPONI VM ATTICvM L I B E R X v. CICERO ATTICO
Fac Tubi male de Alexiones incredibile est, quanta me molestia a secerit, nec mehercule ex ea parte maximc,quod plerique mecum:ad quem igitur medicum te cAerese Quid mihi iam medico: aut, si opus
est, tanta in Qpia est amorem erga me, humanitatem, suauitatemque
desidero. etiam illud, quid est, quod non pertimescedum sit, cum hominem temperantem, summum medicum latus improuiso morbus oppresserit/Sed ad haec omnia una cos latio est, quod ea conditione nati sumus, ut nihil, quod homini accidere possit, recusare debeamus. De Antonio ia antea tibi scrips, non esse eum a me conuentum: venit enim Missenum, cum ego essem in Pompeiano: inde ante prosectus est, quam ego eum venisse cognoui. Sed casu, cum legerem tuas literas, Hircius crat apud me in Puteolano. ei legi,& egi primum, quod attinet. nia hil mihi cocedebat. Deinde ad summu arbitrum me statuebat no modo huius rei, sed . totius Cosulatus sui. cum Antonio aute sic agemus, ut perspiciat,si in eo negotio nobis satisfecerit, totu me suturum suum. Dolabella spero domi esse. Redeamus ad n fros:de quibus tu bona spem te significas habere propter edictoru humanitatem ego aute perspexi, cum a me x v I i. Cal. de Puteolano Neapolim Panis coueniendi causa proficisceretur Hircius, omne eius sensum:seduxi enim, & ad pace sum cohortatus . nopoterat scilicet negare se velle pace, sed non minus se nostrorum arma timere, quam Antonii,& tame virosque non sine causa praesidiu habere,se autem Vtraque arma me tuere. quid quaerise , ... De Quinto F. tibi assentior. patri quidem gratissimae&bellae tuae literae suerunt. Cerellae vero facile satisfeci. nec valde laborare mihi visa est:&si illa, ego certe non laborarem. istam vero, quam tibi molestam scribis esse, auditam aue te cile omnino demiror. Nam quod eam collaudaui apud amicos, audientibus tribus filiis eius, & filia, ΛΨ, LBγψ. quid est hoc quid est autem cur ego personatus ambulem ρ parumne foeda persona est ipsus senectutis Quod Brutus rogat,ut ante Calendas, ad me quoque scripsit: & sertasse faciam: sed plane, quid velit nescio. quid enim illi afferre consilii possum, cum ipse egeam consilio,& cibis ille suae immortalitati melius,quam nostro otio consuluerit De Regina rumor extinguetur. De Flama ob secro te, siquid potes. Aere dederam ad te literas exiens e Puteolano, diuerteramque in Cumanum. ibi pene valentem videram Piliam. quinetiam paulo clam iis eam vidi: venerat enim in sentis:cui stineri ego quoque opera dedi. Cn. Lucullus familiaris no
ster matrem efferebat. mans igitur eo die in Sinuessano, atque inde mane postridie Dd. iii.
