장음표시 사용
4쪽
Epistolarum libros x v, ad diuersos initarum; intς; P0- ym '
ad Ciceronem quos omnes recentiores novo, & parum illis apto Π ne familiares appellarunt. ζLibrum 1.ad M.BrutLibros iii. ad Q Cic
m fratrem. Libros x v I.ad Τ.Pomponium Atticum.
Librum unum Cornelii Nepotis,de vita T.Pomponii Attici. Variae lectiones ex permultis antiquisi. ac manuscriptis exemplarib, quibus p . . si bea immutatum est, nonnuli e uir coniectu δὐ . iunctae sunt. Index copiosissimus rerum ac verborum memoria digniorum.
6쪽
c o omni Oiscio, ac potius pietate erga te, caeteris satisfacio omnibus: mihi ipse nunquam satisfacio.Tanta enim magnitudo est tuorum erga me meritorum, ut quoniam tu, nisi persecta re, de me non conquiestnego, quia non idem in tua causa efficio, vitam mihi csse acerba putem. In causa haec sunt: Ammonius Regis lcgatus aperte pecunia nos oppugnat. Res agitur per eos se creditores, per quos, cuiu' aderas agebatur. Regis causa, si qui sunt qui velint, qui pauci sunt, omnes rem ad Pompeium deserri volunt. Senatus' religionis calumniam, non religione, sed malevolcntia,&illius regiae largitionis inuidia comprobat. Pompeium &hortari, & orare, Si iam ' liberius accusare, εἰ monere ut magnam infamiam fugiat no desistimus. Sed plane nec precibus nostris, nec admonitionibus reliquit locum . nam cum in sermone quotidiano, tum in Senatu palam sic egit causam tuam, Ut neque eloquentia maiore quisqua,neque grauitate, nec studio, nec contentione agere potuerit, cum summa testificatione tuorum in se officiorum, & amoris erga te sui. Marcellinum tibi esse iratum scis . Is hac regia causa excepta, caeteris in rebus se acerrimum tui
desenserem sore ostendit. Quod dat, accipimus. quod instituit referre de religione,& saepe iam retulit, ab eo deduci no potest. Res ante Idus acta sic est nam haec Idibus mane scripsi. Hortensii, & mea, & Luculli sententia cedit religioni de exercitu teneri enim res aliter non potest sed ex illo S.C. quod te reserente factum est tibi
decernit ut Regem reducas:quod comodo Reipub. facere possis, ut exercitum reli-3 gio tollat, te authorem Senatus retineat. Crassus treis legatos decernit: nec excludit Pompeium :censet enim etiam ex iis qui cum imperio sunt: Bibulus imis legatos ex iis qui priuati sunt . Huic astantiuntur reliqui Consulares, praeter Seruilium, qui omnino reduci negat oportere: & Volcatium, qui Lupo reserente, Pompcium
decernit:& Afranium,qui assentitur Volcatiorquat res auget suspicionem Pompeii voluntatis: nam aduertebatur Pompeii familiaris assentire Volcatio. Laboratur vehementer. inclinata res est. Libonis & Hypsaei non obscura concursatio & contcn-' tio, omniumque Pompcii familiarium studium, in eam opinionem rem adduxerunt, ut Pompeius cupere videatur. cui qui volunt, iidem tibi, quod eum ornasti, non sunt amici.Nos in causa authoritatem cominorem habemus, quod tibi debemus. Gratiam autem nostram extinguit hominum suspicio, quod Pompeio se gratificari putant. Vt in rebus multoante quam prosectus es, ab ipso Rege, & ab intimis , ac domesticis Pompeii clam exulceratis, deinde palam a Consularibus exagitatis.& in summam inuidiam adductis, ita versamur. Nostra fidem omnes, amo rem tui absentis, praesentes tui cognoscent. si esset in iis fides, in quibus summa esse
i Din. Ian. in Senatu nihil est consectum, propterea quod dies magna ex parte consumptus est altercatione Letuli Cos.& Caninii Trib. pl. co die nos quoque multa verba secimus, maximeque visa sumus Senatum commemoratione tuae voluntatis erga illum ordinem commouere. Itaque postridie placuit, ut breuiter sententias diceremus: videbatur enim reconciliata nobis voluntas Senatus esse: quod tum
7쪽
dicendo, tum singulis appellandis rogand sque perspexeram. Itaque com sententia prima Bibuli pronuntiata cflet,ut tres legati Regem reducerent, secunda Horren ssii, ut tu sine exercitu reduceres:tertia Volcatii ut Pompcius reduceret: postulatum est, ut Bibuli sententia diuideretur. Quatenus de religione dicebat: ei rei quia iam oblis si non poterat, Bibulo assensum est. de tribus lcgatis, frequentes ierunt in alia omnia. Proxima crat Hortensii sententia, cum Lupus Trib. pl. quod ipse de Porri-peio retulissct, contendere coepit, ante se oportere discessionem facere, quam Con-1ulcs. eius orationi vehementer ab omnibus reclamatum est: erat enim & iniqua,&noua. Consules neque concedebant, neque valde rc pugnabant: diem consumi volebant: id quod est factum. perspiciebant enim in Hortensii sententiam multis partibus plureis ituros : quanquam aperte Volcatio assentirentur. multi rogabantur, atque id ipsum Consulibus inuitis:nam ii Bibuli sententiam valcre cupierunt. Hac controuersia usque ad noctem ducta, Senatus est dimissiis: & ego eo die casu apud Pompeium coenavi: nactiisque tempus hoc magis idoneum, quam unquam antea ε
quod post tuum discessum is dies primus honestissimus nobis suerat in Senatu ita
sum cum illo locutus, ut mihi viderer animum hominis ab omni alia cogitatione ad tuam dignitatem tuedam traducere. Quem ego ipsum cum audio, prorsus cum libero omni suspicione cupiditatis . cum autem eius familiares omnium ordinum video. perspicio id quod iam omnibus est apertum, totam rem istam iampridem a certis hominibus non inuito Rege ipso, consiliariisque cius esse corruptam. Haec scripsi ad x v i. Calend. Febru. ante lucem. Eo die Senatus erat suturus. Nos in Senatu,quemadmodum spero, dignitatem nostram, ut potest in lata hominum pcr-sidia & iniquitate, rctinebimus. Quod ad popularem rationem attinet, hoc videmur esse consecuti, ut ne quid agi cum populo aut saluis auspiciis, aut saluis legibus, aut denique sine vi poisit. De his rebus pridie quam haec scripsi, Senatus
authoritas grauissima intercesserat . cui cum Cato & Caninius intercessissent: tamen est perscripta. eam ad te missam esse arbitror. De caeteris rebus quicquid erit actum scribam ad te:& ut quainrectissime agantur, omni mea cura, opera diligentia, gratia prouidebo. Vale.
A v L o Trebonio qui in tua prouincia mafina negotia,& ampla Si expedita habet multos annos utor valde familiariter.Is cum antea semper & suo splendore &nostra, caeterorumque amicorum commendatione gratissimus in prouincia fuit, tum hoc tempore propter tuum in me amorem, nostramque necessitudinem vehementer cofidit his meis literis se apud te gratiosum sore. quae ne spes eum fallati vehementer te rogo, commendoque tibi eius omnia negotia, libertos, procurato- arcs, familiam:in prim lique,ut quae T. Ampius de eius re decreuerit, ea comprobes: omnibusque rebus cum ita tractes, ut intelligat nostram commendationem non
AD X vi. Calend. Febru. cum in Senatu pulcherrimc staremus, quod iam illam sententiam Bibuli de tribus legatis pridie eius dici fregeramus,unumque certamen esset relictum, sentetia Volcatii: res ab aduersariis nostris extracta est variis calumniis. causam enim frequenti Senatu, in magna varietate, magnaque inuidia corum qui a te causam regiam alio transferebant, obtinebamus. Eo die acerbum habuimus Curionem, Bibulum multo iustiorem, pene etiam amicum. Caninius & Cato negarunt se legem ullam ante comitia esse laturos. Senatus haberi ante Calend. νFebr. per legem Pupiam, id quod scis, non potest, neque mense Feb. toto, nisi persectis aut reiectis legationibus. Haec tamen opinio est populi Ro. a tuis inuidis atque obtrectatoribus nomen inductum fictae religionis, non tam ut te impediret, quam
8쪽
ut nequis, propter exercitus cupiditatem, Alexandriam vellet ire. Dignitatis autem tua, nemo est quin existimet habitam esse rationem ab Senatu: nemo est enim qui nesciat quo minus discessio fieret, per aduersarios tuos esse factum, qui nunc populi Ro. nomine re autem vera sceleratissimo latrocinio, siqua conabuntur agere: satis prouisum est,ut nequid saluis auspiciis,aut legibus, aut iam sine vi agere possint. Ego neque de meo studio, ncque de nonnullorum iniuria scribe dum milii esse arbitror. quid enim aut me ostentem, qui si vitam pro tua dignitate profundam nul- Iam partem videar tuorum meritorum assecutus e aut de aliorum iniuriis querar, quod sine summo dolore facere non post ut ego tibi a vi, hac praesertim imbecilli tate Magistratuum, praestare nihil possum:vi excepta, possum confirmare, te & Senatus, & populi Ro. summo studio amplitudinem tuam retenturum. Vale.
TAMET si nihil mihi fuit optatius, quam ut primum abs te ipso, deinde a caeteris omnibus quam gratissimus erga te esse cognosccrer: tamen afficior summo dolore, eiusmodi tempora post tuam prosechionem consecuta esse,Vt & meam, εἴ cae terorum erga te fi lcm,& beneuolentiam absens experirere. Te aute videre At sentire eandem fidem hominum in tua dignitate quam ego in mea salute sum expertus, ex tuis literis intellexi. Nos cum maxime consilio, studio, labore gratia, de cauai sa regia niteremur, subito exorta est nefaria Catonis promulgatio, quae nostra studia impediret, & animos a minore cura ad summum timorem traduceret. Sed tamen in eiusmodi rerum perturbatione quanquam omnia sunt metuenda nihil
magis quam perfidiam timemus: & Catoni quidem squoquo modo se res habeat)prosecho rcsissimus. De Alexandrina re, causaque regia tantia habeo polliceri, me tibi absenti, tuisque praesentibus cumulate satisfacturum . Sed Vereor, ne aut crupiatur nobis,aut deseratur:quorum virum minus vclim, non facile pollum existimare. sed si res coget, est quiddam tertium, quod neque Selicio, nec mihi displi-ccbat:vt neque iacere Regem pateremur, nec nobis repugnantibus ad eum deserri, ad quem prope iam delatum esse existimatur. A nobis agentur omnia diligenter:vt neque,siquid obtineri poterit, non contendamus: ncc, siquid non obtinuerimus, repulsi esse videamur. Tuae sapictiae, magnitudinisque animi est, omnem am-n plitudine & dignitatem tua in virtute atque in rebus gestis tuis, atquc in tua grauitate positain existimare: siquid ex iis rebus, quas tibi sortuna clargita est. nonnullorum hominum perfidia detraxerit, id maiori illis fraudi, quam tibi, suturum. A me nullum tempus praetermittitur de tuis rebus & agendi Si cogitandi: vi&que ad omnia Selicio: neque enim prudentiorem quenquam cX tuis, neque fide maiorc esse iudico, neque amantiorem tui. Hic quae agantur, quaeque a stasiit, ea re & literis multorum, & nuntiis cognoscere arbitror. Quae autem posita sunt in coniectura, quaeque mihi videntur sore, ea puto tibi a me scribi oportere. Posteaquam Pompeius apud populum ad v m. Id. Febru. cum pro Milone diceret, clamore, conuitioque iactatus est, in Senatuque a Catone aspere & acerbe omnium magno silentio est accusitus: visus est mihi vehementer cilc pcrturbatus.
Itaque Alcxandrina causa quae nobis adhuc integra est nihil enim tibi detraxit Senatus, nisi id, quod per eadem religionem dari alteri non potesti videtur ab illo plane esse deposita. Nunc id speramus, Idque molimur, ut cum Rex intelligat sese, id quod cogitabat, ut a Pompeio reducatur, assequi non posse, & nisi per te fit restitutus,dcsertum se, atque abiectusere proficiscatur ad te quod sine ulla dubitatione. si P eius paulum odo ostenderit sibi placere, faciet. Sed nosti hominis tarditate & taciturnitate. nos tam c nihil quod ad ea rem pertincat, praetermittimus.Caeteris iniuriis,quae propositae sunt a Catone facile,ut spero, resistemus. Amicu ex consularibus
nemine tibi esse video, praeter Hortensum & Lucullu, caeteri sunt partim obscurius A. iii.
9쪽
iniqui, partim non dissimulanter irati. Tu fac animo sorti magnoque sis: speresque sere, ut stacto impetu leuissimi hominis, tuam pristinam dignitatem & gloriam i
Aε gerantur, accipies ex Pollione, qui omnibus negotiis non intersuit soli , sed praefuit. Me in summo dolore, quem in tuis rebus capio, maxime scilicet consolatur spes: quod valde suspicor fore, ut infringatur hominum improbitas &consiliis tuorum amicorum, & ipsa die, qua debilitantur cogitationes & inimicorum & proditorum . Facile secundo loco me consolatur recordatio meorum temporum: quorum imaginem video in rebus tuis. nam etsi minore in re violatur tua δ ignitas, quam mea salus afflicta sit: tamen est tanta similitudo, ut sperem re mihi ignoscere, si ea non timuerim,quae ne tu quide unquam timenda duxisti. Sed praesta te eum, qui mihi a teneris, ut Graeci dicunt, unguiculis es cognitus. Illustrabit milii crede) tuam amplitudinem hominum iniuria. A me omnia summa in testudia officiaque expecta mon fallam opinionem tuam. Vale.
M. T. CICERO P. LENTVLO PROCOS. S. D.
LEci tuas literas: quibus ad me scribis gratu tibi csse, quod crebro certior per me fias de omnibus rebus.& meam erga te beneuolentiam facile perspicias. Quorum alterum mihi vite plurimum diligam, facere necesse est, si volo is esse, quem tu me esse voluisti. alterum facio libenter: ut quoniam interuallo locorum & temporum disiuncti sumus, per literas tecum quam saepissime colloquar. quod si rarius fiet, quam tu expectabis, id crit causae, quod non cius generis meae literae sunt, Vt eas audeam temere committere. Quoties mihi certorum hominum potestas erit, quibus recte dem,no praetermittam. Quod scire vis, qua quisque in te fide sit & voluntate:difficile dic u est de singulis.vnum illud audeo, quod antea tibi saepe significaui, io
nunc quoque re perspecta & cognita scribere: vehemetcr quosdam homines,&eos maxime, qui te & maxime debuerunt,& plurimum iuuare potuerunt, inuidisse dignitati tuae: simillimamque in re dissimili tui temporis nunc,&nostri quondam suisse rationem: ut quos tu Rcip. causa laeseras, palam te oppugnarent: quorum authoritatem, dignitatem, voluntatemque .lcsenderas, non tam memores essent virtutis
ruae, quam laudis inimici. Quo quidem tempore, ut perscripsi ad te antea, cognoui Hortensium percupidum tui studiosum Lucullum, ex Magistratibus autem L. Racilium Si fide & animo in te lingulari. nam nostra propugnatio ac de sensio dignitatis tuae, propter magnitudinem beneficii tui fortasse plerisque officii maiorem authoritatem habere videatur, quam sententiae. Praeterea quidem de consularibus nemini possum aut studii erga te, aut officii, aut amici animi esse testis. Etenim Pom- ,γpeium, qui mecum saepissime non solum a me prouocatus, sed etiam sua sponte de te communicare solet, scis temporibus illis no saepe in Senatu suisse. Cui quidem literae tuae, quas proxime miseras, quod facile intellexerim, periucundae fuerunt. Mihi quidem humanitas tua, vel summa potius sapientia, non iucunda solum, sed etiam admirabilis visa est: virum enim excellentem, & tibi tua praestanti in eum liberalitate deuinctum, nonnihil suspicantem propter aliquorum opinionem suae cupi ditatis te ab se abalienatum, illa epistola retinuisti. qui mihi cum semper tuae laudi fauere visus est, etiam ipso suspiciosissimo tempore Caniniano, tum vero lectis tuis literis, perspectus est a me, toto animo de te ac de tuis ornamentis & commodis cogitare. Quare ea,quae scribam, sic habeto, met, cum illo re saepe communicata, de illius ad te sentetia atque authoritate scribere: quoniam S.C. nullum extat, is ouo reductio Regis Alexandrini tibi adempta sit, eaque, quae de ea scripta est, au-tnoritas, cui scis intercessum esse ut nequis omnino Regem reduceret: tantam vim habet, ut magis iratorum hominum studium, quam constantis Senatus consilium
10쪽
esse videatur: te posse perspicere, qui Ciliciam, Cyprumque teneas, quid efficere 6 quid consequi possis: &, si res facultatem habitura videatur, ut Alexandriani atque AEgyptum tenere possis, esse & tuae, & nostri imperii dignitatis, Ptolemaide, aut
aliquo propinquo loco Rege collocato, te cum classe atque cxercitu proficisci Alexandriam, ut cum eam pace, praesidiisque firmaris, Ptolemaeus redeat in regnum : ita fore, ut per te restituatur, quemadmodum Senatus initio censuit: & sine multitudine reducatur, quemadmodum homincs religiosi Sibylla, placere di xν xcrunt. Sed haec sententia sic & illi, & nobis probabatur, ut ex eventu homines de tuo consilio existimaturos videremus: si cecidisset ut volumus & optamus, o-
nancis te & sapienter & sortiter: sin aliquid esset ostensum , colem illos & cupi de & temere fecisse dicturos. Quare quid assequi possis, non tam facile est nobis, quam tibi, cui prope in conspectu AEgyptus cst, id iudicare. Nos quidem hoc sentimus: si exploratum tibi sit, posse te illius regni potiri, non cilc cunctanti dum: sit dubium, non esse conandum. Illud tibi astirmo, si rem istam ex senten-
. ria gesseris, fore ut absens a multis: cum redieris, ab omnibus collaudere. Offensionem esse periculosam propter interpositam authoritatem, religionemque video. Sed ego te ut ad certam laudem adhortor, sic a dimicatione deterreo, redemque ad illud, quod initio scripsi, totius sacti tui iudicium non tam ex consilio tuo, io quam cx cuciatu homines esse facturos. Quod si haec ratio rei gerendae periculosa tibi videbitur, placebat illud, ut si Rex amicis tuis, qui per prouinciam imperii tui pecunias ei credidissent, fidem suam praestitisset: & auxiliis eum tuis, & copiis adiuuares: eam esse naturam & rationem prouinciae tuae, ut illius reditum vel adiuuando confirmares, vel negligendo impedires. In hac ratione quid res, quid causa, quid tempus serat, tu facillime optimeque perspicies: quid nobis placuisset, ex ι me potissimum putaui te scire oportere . Quod mihi de nostro statu de Milonis familiaritate, de leuitate & imbecillitate Clodii gratularis, minimc miramur
te tuis, ut egregium artiscem , praeclaris operibus laetari. quanquam est incredibilis hominum peruersitas grauiori enim verbo uti non licctὶ qui nos, quos satiendo in communi causa retinere potuerunt, inuidendo abalienaucrunt:quorum malevolentissimis obtrectationibus nos scito de vetere illa nostra diuturnaque 3 sententia prope iam csse depulsos: non nos quidem, ut nostrae dignitatis simus ob liti, sed ut habeamus rationem aliquando etiam salutis. Poterat utrunque praeclare,
si esset fides, si grauitas in hominibus consularibus. sed tanta est in plerisque leuitas, ut eos non tam constantia in Repub. nostra delectet, quam splendor ostendar. Quod eo liberius ad te scribo, quod tu non solum temporibus iis, quae per te sum adeptus, sed etiam olim nascenti prope nostrae laudi, dignitati, virtutique praesuisti: ' simul quod video, non, ut antehac putabam nouitati cssc inuisum meae: in te enim homine omnium nobilissimo similia invidorum vitia perspexi: quem tamen illi esse in principibus facile sunt passi, cuolare altius certc nolucrunt. Gaudco tua dissimilem fuisse fortunam. multum cnim intcrcst, utrum laus imminuatur, an salus deseratur. Me incae tam cia ne nimis poeniterct, tua virtute persectum est. curasti enim ut plus additum ad memoriam nominis nostri, quam ademptum de fortuna
xi videretur. Tc vero moneo cum beneficiis tuis, tum amore incitatus meo, ut omne
gloriam, ad quam a pueritia inflammatus suisti, omni cura atque industria consequare: magnitudinemque animi tui,quam cgo semper sum admiratus, semperque amaui, ne unquam inflectas cuiusquam iniuria. magna est hominum opinio de re, magna commendatio liberalitatis, magna memoria consulatus tui. Haec proscetis in i vides quanto expressiora,quatoque illustriora sutura sunt, cum aliquantum ex prouincia, atque ex imperio laudis accesserit. quanquam te ita gerere volo, quae per
exercitum atque imperium gerenda sunt:vt haec multo ante meditere, huc te pa- A. iiii.
