장음표시 사용
1쪽
4쪽
VERONAE eroia CCLX v I m. Apud Haeredem Augustiat Carationi Typographum Semiavit . Superiorum Aue toritate.
6쪽
T primum in Boicam scientiarum
Academiam cooptatus sui, ne inter tot sapientes, et celebres Socios oti
7쪽
bellos lucubrandos suscepi, et eosdem, ut Tibi, optime Princeps, inscriberem, minime dubitavi. Mihi
etenim clare compertum est, praecipuam Te dignitatem Tuam non constituisse in Principatus fastigio, sed in virtute; nam alterum cuidam Generis necessitati, alteram Tibi uni debere procul dubio sentis. Summo studio inter regias vero
sollicitudines optimis disciplinis addictus Academiam , quasi omnium disciplinarum domicilium magnifico opere exornasti, et nihil a Te in illaptaetermissunt est, quod ad pacis, bellique, artes
pertineat. Idcirco graviora studia revocare, virosque scientiis operam dantes erigere, ac fovere non definis. Cum autem Mororum cultum, quem
hisce libellis, praecipue complectimur, Tuis quoque in regionibus tuearis, legibusque promoveas, non ne hunc laborem meum Tibi dicare, et aequo , libentique animo a Te susceptum iri spera re debueram 8 Hanc meam fiduciam auctam, et confirmatam , meque multo magis Tibi devinctum sensi , cum Academiam Philarmonicam Nomine augusto , atque aedes nostras Emgie Tua illustrare voluisti, immo etiam nobis Philar-
8쪽
monicIs Symphonias a Te mirifica arte lucubratas inscribi passus es, ut nos incomparabili muneris honore exornati summae virtutis, S singularis clementiae, ac humanitatis Tuae monumentum seris etiam nepotibus mandare possimus.
Quae de Te pauca dixi, quis, & quantus Princeps sis, et qualem mihi Maecenatem proposue rim satis demonstrant. Augustum praetereo Parentem Tuum insigne Regum decus , totiusque
Germaniae desiderium , nec non LODOVICUM CAESAREM, MAXIMILIANOs, ALBERTOs, clarissimosque alios Proavos Tuos. Cui etenim non noti Monumenta a vetustioribus ad recentiora longo ordine, et frequenti illos commendant. Magna re vera haec sunt: sed cum omnia, quae ad
Magnanimum, quae ad optimum Principem spectant Tu mirifice amplectaris, Majorum Tuorum virtutibus haereditario quodam jure tam clare eL fulges, ut, si laudibus Te cumulare vellem, ad silvam ferre ligna viderer . Si vero non pro Operis pretio, sed pro humanitate Tua meum qualecumque opus Volvere dignaberis, id non inutile futurum confido. Tu erenim laborem, quamvis
9쪽
vis tenuem, non despiciens, ingeniumque meum erigens Socios scientiis operam navantes ad majora tentanda ita excitabis, ut a Te propositum Boica Academia, et quidem non exiguum, adipiscatur incrementum. Hac loquendi Tecum ratione uti non vereor, cum me non lateat, Te scire, publicam felicitatem sitam esse in colendis scientiis, disciplinisque amplificandis, et tamdiu illas augeri, quamdiu eas favore Principes prosequuntur . Hunc interim librum honori Tuo professione o servantiae destinatum, si non laudandum, saltem a Te , Optime Princeps , non repudiandum spero, si in mentem revocaveris, quod olim concivis meus Plinius Tito Uespasiano dixit; Rusistet diis lacte , multaeque gentes supplicant, ex molatantum salsa litant, qui non habent ibura, nec ulli fuit vitio Deos colere quoquomodo posset. Cum V
ro curis, quas publico bono diutissime impendis, mihi tandem parcendum sit, maturare, quod mihi proposui, festino: Tibi opusculum commendo, rectoque judicio Tuo probandum, et favori tuendum exhibeo, quod si obtinuero, nunquam ali rum judicium verebor.
10쪽
Beatus ille, qui procul negotiis , Ut prisca gens mortalium ,