Marculfi monachi aliorumque auctorum Formulae veteres, editae ab illustrissimo viro Hieronymo Bignonio advocato regio, cum notis ejus auctioribus & emendatioribus. Accessit Liber legis salicae olim editus a clarissimo viro Francisco Pithoeo nunc vero

발행: 1665년

분량: 716페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

meis auunculis vestris, portionem vobis ex hoc de bitam recipiatis, & ouicquid exinde de omnibus superius conscriptis, tacere volueritis , liberam in omnibus habeatis potestatem. Si quis vexd, quod futurum esse 'on credimus, aliquis de heredibus , vel pro heredibus meis, vel quaelibet per na, contra nanc epistolam venire tentaverit, aut eam iti- frangere voluerit, inferat vobis tam& quod i petit nullatenus vindicare valeat; sed praesens epiuesa omni tempore firma permaneat, eum stipulatione subnexa. Actum illo, &c. I .

XL, Chana aut suo nepote aliquid meliorare

voluerit.

DV Leis fruo nepoti meo illi ille. Dum &

iam senetaeis adgrauat, de necessitates meas, Ut oportet procurare non valeam, & tu mihi in necessitatibus meis lacium praebere non desiisti,&die noctuque deseruire non cessas. Ideo pro boni tate, & Ero re ectu seruitutas tuae, qua circa me desudas, cedo tibi cessumque in perpetuum esse V lo, & de meo iure in tuam trinuundo dominationem & potestatem, absque consortio fratrum tu rum, vel filiorum meorum locum nuncupantem illum , quicquid ibidem nunc tam de aliae parentum, quam de reliquo adtractu, visus sum tenuisse, una cum terris, domibus , aedificiis, accolabus, mancipiis, vineis, sylvis , campis, pratis, pascuis, aquis, aquarumve decursibus, vel reliquis quibuncum quo

132쪽

pORMULARUM. LIB. II. 73 cumque beneficiis, tibi ut diximus a die praesente

volo esse concessum. Ita ut ab hac die, sicut superius diximus, eum cum omni integritate sua habeas , teneas, possideas, vel quicquid exinde facere volueris, absque consortio fratrum tuorum, vel fi liorum meorum, liberam in omnibus habeas pol statem. Si quis vero, quod futurum esse non credo, aliquis de heredibus, vel pro heredibus meis, seu quaelibet persona, contra hanc cessionem meam quoque tempore venire, aut eam infringere volu rit , inferat tibi cum cogente fisco auri tantum, &quod repetit vindicare non valeat; sed praesens epistola firma permaneat stipulatione rubnexa. Α-

ctum a

XII. Vt fila eum fratribus in paterna

DVLcissi Mae filiae meae illi, ille. Diuturna,

sed impia, inter nos consuetudo tenetur, ut de terra paterna sorores cum fratribus portionem

non habeant, sed ego perpendens hanc impietatem, sicut mihi a Domino aequaliter donati estis filij, ita & 1 me sitis aequaliter diligendi, & de rebus meis post meum discessum aequaliter gratulemini; ideoque per hanc epistolam te, dulcim a filia mea,

Contra germanos tuos, filios meos illos, in omni hereditate mea, aequalem & legitimam esse constituo heredem, ut tam de socie paterna, quὶm de comparato, Hi mancipiis, aut praesidio nostro ,

133쪽

vel quodcumque morientes reliquerimus, aequatam ce cum filiis mcis, germanis tuis, diuidcre, vel exae quare debeas, & in nullo penitus portionem minorem quam ipsi, non accipies, sed omnia intcr vos diuidere, va exaequare aequaliter debeatis. Si quis

Volo, to quia seqvituri XIII. Si quis extraneum hominem in loco filiorum adoptauerit. DO Mi No fratri illi, ille. Dum peccatis meis

facientibus, diu orbatus a filiis, & me paupertas , & infirmitas afficere videtur, & te, iuxta quod inter nos bonae pacis placuit atque conuenit, in loco filiorum meorum visus sum adoptasse. Ita ut dum advixero, victum & vestitum, tam in dom , quam in lecto, seu calciamento mihi in omnibus sufficienter impertias , & procures, & Omnes res meas, quascumque habere videor, tam manis, Vinea, prato , peculio, seu reliqua supellectile domus meae, saluo iure illo, me viuente in tua potestate recipere debeas. Propterea tibi hanc epistolam fieri decreui, ut neque ego, nec nulluS de heredibus meis, aut quicumque hanc conuenientiam, inter nos fasstam, emutare non possit, sed sicut superius continetur, meas necessitates dum ad- uixero debeas procurare; S omnes res meae, & ad

praesens, & post meum discessum, in tua potest ite permaneant,& quod tibi exinde placuerit facien

di liberam habeas potestatem. Quod si aliquis

134쪽

boc, quoque tempore emutare voluerit, inferat tibi tantum , & quod repetit vindicare non valeat; sed praesens epistola omni tempore firma perma

neat.

XIV. Pactum inter parentes de eorum

OVicqvio enim inter propinquos, de alode

parentum, non a iudiciaria potestate coacti, Iea Iponte manente charitate iuste debita unicui que portio terminatur, non de rebus detrimentum,

sed augmentum potius potest esse censendum. Et ideo necesse est inter se eorum facta scripturarum serie alligari, ne ab aliquibus in posterum valeat refragari. Ideo dum inter illum & germanum suum illum de alode genitorum eorum ill1us & illius , bonae pacis placuit, atque conuenit, ut eam inter se manente charitate diuidere, vel exaequare deberent, quod ita & fecerunt. Accepit itaque ille v1llas nuncupatas illas, stas ibi, cum mancipiis tantis illis similiter. De praesidio vero, drappis, fabricaturis, vel omni inpellectile domus, quicquid dici aut nominari potest aequa lance inter se visi sunt diuisisse, vel exaequasse, hoc inuicem pars parti tradidisse, & per fistucam omnia partium es se dixisse. Propterea praesentes epistolas duas , uno tenore conscriptas loco pactionis inter se visi sunt conscripsisse: ut nullus deinceps contra parem suum,

nisi quod ad praesens accepit, de ipsa Mode genito-

135쪽

ris eorum amplius requirendi pontificium habere non debeat. God si aliquando aliquis ex ipsis, aut

heredes eorum soc mutare voluerint, aut amplius requirere quam accepit, voluerit aut adsumere, inferat pari suo ista tuta seruata ) auri lib. tan. a genti pondo tan. & quod repetit vindicare non v leat ; iud praesens pactio, omni tempore firma permaneat, stipulatione subnixa. Actum, &c.

XV. Libellus dotis. QVoo bonum, faustum, felix prosperumve

eueniat. De disponsandis maritandisque or- clinious, ac procreationi liberorum, causis quae sunt necessariae, ut omnis etiam donatio, per scripturarum seriem, pleniorem obtineat firmitatem. Donat

igitur ille honestae puellae, nurui sitae illi, sponsae hiij sui illius, ante diem nuptiarum, donationisque

animo transfert, aut transcribit, hoc est in tanto, dono villam nuncupatam illam, sitam ibi, cum domo condigna ad habitandum, vel omnem integritatem ibidem aspicientem , Similiter & in dotis titulum alias villas nuncupatas illas, fitas ibi, ma cipia tanta illa & illa, inter aurum & argentum, fabricaturas in solidos tantos, caballos tantos, boues tantOS, gregem equorum, gregem armentorum gregem porcorum, gregem ovium; ita ut haec omnia per manum suam ad supra scriptam puellam nurum suam illam ante diem nuptiarum debeat peruenire, & in dominatione reuocare, vel qui

136쪽

Quid exinde facere voluerit liberam habeat potestatem. QOd si quis contra hunc libellum dotis venire, & eum infringere conauerit, inferat partibus illorum tantum, o reliqua.

XVL Si aliquis puellam inuitam traxerit.

LCIqWIM E coniugi meae illi, ille. Dum & 3te sine luntate parentum tuorum, habui desponsatam, oc absque tua, vel parentum tuorum voluntate, rapto scelere meo coniugio sociaui: id

est, dum & te faciente conturno, contra Volun ratem parentum tuorum, rapto scelere, in coniugio sociaui, unde vitae periculum incurrere debui, 1ed interuenientibus sacerdotibus, vel bonis homunibus vitam obtinui sic tamen ut quod tibi in tanto dono, vel in dotis titulum, ante diem n ptiarum si te desponsatam habuissem, conferre debueram, per hanc epistolam compositionalem, aut si conuenit cessionem, firmare de rem , quod ita& feci. Idiaque dono tibi locellum nuncupantem illum, situm in pago illo, cum domibus ad mane dum condignis, vel omnibus intrinsecus utensilibus necessariis, cum terris , accolabus, mancipiis tantis illis, vineis, sylvis, pratis, pascuis, Vel reliquis quibuscumque beneficiis, caballos tantos,boues tantos, gregenvequorum, gregem armentorum, gregem porcorum, gregem ovium, inter aurum &argentum, fabricat as in solidis tantis, Mappos, haec omnia seperius comprehensa, a die praesente

137쪽

in tua tradidi potestate & dominatione possiden dum , habendi, tenendi, vel quicquid exinde elegeris faciendi, liberam habeas potestatem. Si quis

vero, &c. . . . '

X VII. cualiter in uno volumine testamentum duarum personarum condat r. REOR AN τε in perpetuum ,mitio nosti o

Iesu Christo, anno illo, regnante illo Rege, sub die illo, Ego ille & coniux mea illa, sana memte, integr6que consilio, metuentes casus humanae fragilitatis , testamentum nostrum condidimus; quod illi notario scribendum commisimus, ut quo modo dies legitimus post transitum nostrum adu nerit, recognitis sigillis , inciso lino, ut Romanae legis decreuit auctoritas, per inlustres viros illos, quos in hac pagina testamenti nostri legatarios instituemus, gestis Reipublicae municipalibus, titulisque eorum, prosecutione, ab ipsis muniatur. Igitur, cum iubente Domino de istius vitae cursu mi grauerimus, tunc quicquid in omnibus pridie quam moriamur tenere videmur, quicquid & proprietate farentum, vel proprio labore, seu ex munificentia a piis Principibus percipere meruimus, Vel de quibussibet titulis atque contractibus venditionis, Ce sonis, donationis, vel undique Domino adiuuan te ad nostram peruenit dominationem , tu nunc dulcissima coniux mea illa, & quos heredes meos vos esse volo, hereditatem meam habitote. Reliqui

138쪽

pORMULARUM LIB. II. 79

vero heredes , exheredes sint. Ergo excepto quod v-nicuique per hoc testamentum dedero, darique iunsero, id ut fiat, detur, praestetur, impleatur, te omnipotens Deus, testem committo. Villas vero illas, & illas, sitas in pago illo, filius noster ille re cipiat. Similiter villas illas, filius meus, vel filia illa , stas in pago illo recipiat: Villas illas basilica illa , vel monasterium sita ibi recipiat. Id ut fiat,

detur, praestetur, impleatur, te omnipotens Deus ad defensandum committo : licet de omnibus dum advivimus nostrum reseruauimus usum. Sed dum in villis quibusdam, quas superius memorauimus, quas ad loca Sanctorum,&heredibus nostris deputauimus, quas pariter stante coniugio adquisiuimus, praedicta coniux tertiam habere potuerat, propter ipsam tertiam villas nuncupatas illas, sitas in pagis illis, in integritate, si nobis superstes fuerit incom-- pensationem recipiat. Et quicquid exinde pro communi mercede, vel in pauperibus, aut benemeritis nostris, facere decreuerit, licentiam habeat: Et post eius discessum si aliquid intestatum remanserit, heredes nostri recipiant. Liberos, liberas, quos quas

que pro animae remedio fecimus, aut inantea facere voluerimus, & eis epistolas manu nostra firmatas dederimus,' obsequium filiorum nostrorum

habere cognoscant,& ' oblata, vel luminaria, iux- .2. in quod ipsae epistolae continent, ad sepulchrastra, tam ipsi quam proles eorum implere studeant-3Mon remis

Et quibus aliquid de facultate nostra contulimus, lari singulariter in hoc testamentum nostrum inserere tet:

139쪽

so MARCULFI MONACHI

curauimus. In reliquo vero, qualescumque a quocumque epistolae, de nomine nostro, manu nostra firmatae ostensae fuerint, & ante hoc testamentum

praenotatae, quas hic non commemorauimus, excepto de ingenuitatibus, quas pro animae nostrae remedio fecimus, aut adhuc facere voluerimus, va

cuae permaneant: Et qui ex nobis pari suo superstes fuerit, & per qualecumque instrumentum de supra scripta facultate, in cuiuilibet persona , vel bene meritis , nostri muneris aliquid contulerimus , inquantum lex permittit, firma stabilitate debeat

perdurare. Reliquae vero epistolae vacuae & inaneis permaneant: dc sic nobis pariter conuenit. Si tu

mihi dulcissima coniux superstes fueris, & ad alium maritum , quod tibi mus non permittat, transire

volueris, omnem facultatem meam quam ad v-

sumstitistum possidere tibi concessimus, vel quam a die praesenti deputauimus, & habere potueras, hoc

praesentialiter heredes nostri recipiant inter se diuidendum. Itemque ego illa ancilla tua , domine &iugalis meus ille, in hoc testamentum promtissima voluntate scribere, atque perpetua conseruatione rogaui, ut si tu domne & iugalis meus, mihi superstes fueris, omne corpus facultatis meae, quantum cumque ex successione parentum habere videor, vel in tuo seruitio pariter laborauimus, & quod in tertia mea accepi, in integrum , quicquid exinde facere elegeris, aut pro animae remedio in pauperes dispensare, aut ad vatas nostros, vel benemeritis nostris, absque repetitione heredum meorum, quod

140쪽

tua decreuit voluntas , faciendi liberam habeas potestatem. Et post discessum vestrum, quod non fuerit dispensatum, ad legitimos nostros Ieuertatur heredes. Hanc paginam testamenti, & manus nostrae propriae subscriptionibus, quod ex consuetudine habuimus subscripsimus, & per personas reliquas studuimus subscriptionibus roborari. Et ut haec pagina huius testamenti in disceptationem venire non possit, si quae liturae, caraxaturae , adiectiones, superdictionesve factae sunt, nos eas fecimus, vel

facere iussimus, dum testamentum nostrum saepius recurrimus , vel emendauimus. Si quis nostrae voluntati resistere, aut testamento nostro cuiuslibet calliditas conatus fucrit casu aliquo refragari, id implorantes diuini nominis maiestatem , obtestamur, Ut pro nostrorum omnium criminum peccatis obnoxius, in die iudic1j expers Ecclesiae Catho licae communionis de pacis, ante tribunal Christi pro violata defuncti voluntate compellatur subire

negotium: atque eum Dominus sua ultione, quam

promisit iniustis, cum venerit saeculum iudicare per ignem, feriat, & accipiat in conspectu eius damnationem perpetuam, quam suscepit Iudas traditor Domini. Illud namque intimare volumus, ut si aliquis de heredibus, vel proheredibus nostris, seu quaelibet persona contra hanc testamenti paginam, quam plena & integra voluntate fieri rogauimus, venire aut aliquid pulsare voluerit, inferat contra quem repetit tantum, & aliud tantum quantum in hoc testamento continetur scriptum,&insuper f

SEARCH

MENU NAVIGATION