Marculfi monachi aliorumque auctorum Formulae veteres, editae ab illustrissimo viro Hieronymo Bignonio advocato regio, cum notis ejus auctioribus & emendatioribus. Accessit Liber legis salicae olim editus a clarissimo viro Francisco Pithoeo nunc vero

발행: 1665년

분량: 716페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

actibus, ac nimia foeditate pollutus , vel opere omnium bonorum Christianorum longe satis extre- D. hoc mus optat, pene sanctarum scripturarum series,' Christianis fidelibus pia exhortatione pronunciat, hoc etiam tonitrualis illa Euangelistarum vox , suggerente spiritu, sua potestate concelebrat, ut faciat in pauperes eleemosynam , qui vult tartari

euadere suppliciar unde & Dominus in Evangelio dicit, Vende 'mnia quae habes, da pauperibus &habebis thesaurum in caelum. Pensemus ergo Omnes Christiani quanta sit pietas, & largitio redemptoris, ut eleemosynis pauperum promittantur nΟ-

bis thesauri regni caelorum. Procuremus igitur, sicut Dominus &saluator noster praecepit, & ac si non quantum habemus, saltem in quantum possumus, eleemosynam faciamus. Nemo itaque dubitet, nemo tardet, quia si nos facimus quae Dominus & saluator noster praecepit, ille sine dubio facturiis est quae promitit. Ait enim scriptura, abs condite eleemosynam incorde pauperis, & ipse pro te deprecabitur Domino. Abscondamus ergo ele mosynam in corde pauperis, ut proueniat nobis deprecatio pauperum in remissionem peccatorum Multa quidem & alia pro eleemosynis faciendis te stimonia, in scripturis sanctis reperimus. In quibus vel ex quibus illam ego existimo portionem, quae ait, sicut aqua extinguit ignem,&c. Quid ergo verius potest credi, quid confidentius quidue exprensius, quia sicut aqua extinguit ignem, sic eleemosyna extinguit peccatum. Iuste ergo extinguitur,qin

112쪽

peccatorum incendia eleemosynis, iuxta pollicitationem diuinam, extinguere non festinat. Faciant quippe caeteri quod voluerint , agant quod ipsi maluerint, idcirco quoniam omnis nomo suo sensu ducitur: ego tamen eius rei exemplum secutus, elegi ad praefatum oratorium, vel cellulam , iuxta Apostolorum numerum, duodecim , ad praesens pauperum , pro remissione peccatorum meorum, vel pro diluenda meorum mole peccaminum, Christo praesule conlocare; ubi etiam per praesentem epistolam donationis meae, dono aci praesentem diem quod in luminaribus ipsius oratorij, vel in alimonia & substantiali viistu, vestitu quintue & susten ratione ipsorum pauperum, vel clericorum ibidem seruientium, Deo gubernante de opitulante, proficiat, donatumque in perpetuum esse volo, atque de meo iure in eorum dominationem, & poteuatem trado , lego , transmitto, atque transfundo , hoc est agros, quorum vocabula sunt illa; de illa, quae ponuntur in territorio illo: pari modo, &quicquid in illo territorio ponitur, in omni soliditate

portionem meam , una cum mancipiis, aedificiis, vineis, terris, pratis, sylvis, omnique iure eorum, una cum colonicis adiunctis, adiacentiis eorum, in omni liditate earum, sicut a me noscitur fuisso possessum , aut mihi ex legitima successione, aut undecumque aliquid mihi ibidem euenit, cum omni soliditate, vel opportunitate earum, ad integrum, Ea scilicet ratione atque praetextu, ut remota Pontificum .s1mulque Ecclesiasticorum ossicialium, seu

113쪽

s. MARCULFI MONACHI

publicorum omnium potestate, nullas functiones, vel exactiones, neque exquisita & lauta conuiuia, neque gratiosa, vel insidiosa munuscula, neque e tiam caballorum prestus, parauereda, Vel caeteras angarias, aut quocumque functionis titulo dici po- teit, de ipsa facultate penitus non requiratur, sed

sub integra emunitate facultaticula ipsa , sicut a me huc usque possessa est, in iure oratorij sanctae Mariae & praedictorum pauperum debeant Deo protegente & OPitulante persistere : Nisi tantum sancti & Apostolici illius urbis Episcopi, in cuius oppido Xenodochium ipsum ponitur, pro tradendis benedictionibus, vel substituendis Abatibus, Presbyteris quoque & diaconibus, absque ulla pecuniarum adeptione: amplius vero donandi, exi gendi, vel minuendi causam, nullam habeat pote-1tatem. Sed nec per commutationis locum, quicquam ex hoc auferendi, nullo tempore occasio, vel

aditus tribuatur, sed perpetualiter in potestate praefati oratorij illius, ipsorum pauperum, Christo fauente permaneat. Hoc etiam iptis Pontificibus obsecro, vel committo, ut illos, per succedentes temporibus , cum casus mortis extiterit, Abates aut

clericos, & clericorum gradus, in eodem loco di gnentur, vel debeant initi tuere, quos sapientia &eruditio scripturarum clarificat, vel quos vita se cha, & actio bona , aut conuersatio honesta commendat. Vnde obsecro clementissimis Regibus tam praesentibus quam futuris, & omnibus in Deo Episcopis, omnibusque potestatibus & primatibus ,

114쪽

FORMULARUM LIB. II ..

omnibus etiam senioribus , quόscumque iudices esse constiterit, per ineffabilem Dei omnipotentiam , per inseparabilem Patri & Filio de Spiritui

sancto trinitatem, ut hanc voluntatem meam pro

nullis occasionibus . sicut existente sine Deo cupiditate res exigi solet, nulla ratione nulloque tempore conuellere permittatis, sed per sollicitu dinem & curam Episcopi constare potius, pro reuerentia Trinitatis immensae, vestro tempore , dc studio, vel opere iubeatis. Q tenus, ut ille vobis mercedein restituat in futuro, qui scit me eleemosynas ipsas sancti Dei pauperibus per amorem Domini nostri Iesu Christi ardenti desiderio tribuisse . Si ouis hanc voluntatem meam per quassi

bet adinue. tiones , seu propositiones, sicut mundus eottidie ' de iniuriis expolio Obvius, vel repetitor, . . unibis, conuulsor etiam, aut tergiversator extiterit, ana-M

thema sit, de tam qui fecerit quam qui faciendo

consenserit, anathema sit :& sicut Datnan & Abi ron hiatu terrae absorpti sunt, vivens in infernum descendat, de Zeziae fraudis mercatorem,&in prae . d. a senti, & in futuro saeculo partem damnationis excipiat: & tunc veniam consequatur, quando consecuturus est, de diabolus, qui se fallendo aetheria sede deiectus, cruenta adinventione , bonis opertibus sim, per vigilari peruigilat. Insuper etiam inferat societati quoque de hsco, vel sanctis Episcopis Ecclesiae illius, auri libras C. Nil illominus prae-lens epistola, quae a me pro timor rei, de amore pauperum, conscripta est, firma,incorrupta, inte-

115쪽

merata, inuiolataque permaneat. Ego namque de conlatis ac superius praenotatis rebus, omnia ad

curam de sollicitudinem, aut defensionem eorum, vel gubernationem ipsorum pauperum , sancto ac lyraenotato domni illius, Episcopo, vel succetaribus suis, Deo sibi teste committo: & instrumenta per quae res ipsae auxiliante Deo per eorum sollicitudinem defensentur super scripto Domino lui Episcopo prae manibus tradidi, & qualiter ibidem

prouide, pie, rectene an secus ageret Christo Domino in te iudicio recognoscat. Mihi autem nihil exinde proprietatis titulo penitus non reseruaui, quia facile contemnit omnia, qui cupit ab inferni faucibus erui, vel ille qui peccatorunρ. missionem Deo remunerante desiderat, aut ille , qui semper cogitat, cum velit nolit, esse moriturum: stipula tione, &c.

II. Prologus, qui de grandi causa facit

donationem.

OVANτvM intellectus, sensusque humanus

potest mente sagaci pensare, atque solerti Inclagatione perpendere, nihil amplius valet in huius saeculi luce gaudia fugitiva lucrari, quam quod de rebus suis, locis venerabilibus, in alimoniis pauperum curetur impendere : Quatenus fragilitatem naturae quam omnes generaliter patiuntur, priuia quam subitanea transpositio eueniat, Oportet pro salute animae vigilare, ut non inueniat quemquam impa-

116쪽

imparatum, & sine aliquo respei hu discedat a saecuso. Quin potius dum proprio libertatis iure sub

sistit, ex caducis substantiis in aeterna tabernacula vitam quaerat mercari aeternam: Vt inter iustorqm

consortium desiderabilem valeat adipisci locum , & retributorem sibi praeparet Deum , ut de fructu indeficienti paradisi mereatur foueri. De cuius vivo fonte, perfecta fide poscente, nec subtrahitur poculum, nec minuitur alueus, sed potius uti quisque hauserit, inrigatus dulcedine caelitus, atque suauis ei flagratur odor balsami paradisi. ab M Prosi s. IN nomine sanctae Trinitatis. Prosperum ac salubre consilium immoque satis iocundum esse

dinoscitur, ut homo de mundanis rebus comparet paradisum , & de terrenis transferatur in caelestia. Sic Dominus in sancto Euangelio praeclaram intonat vocem dicens, Thesaurizate vobis thesauros in caelo, ubi nec fur effodit, nec tinea sulcat.

Prologus de Clerico, qui in monasterio tonsonatur, re suam rem ad ipsum locum donat. DE s ετ unusquisque largiente Domino, dum

versatur in corpore futura tractare, & de caducis rebus mcrcari aeterna, ut quando quidem i bente Deo, de corpore egredi contigerit, de mammona iniquitatis mansionem sibi reperiat compa-

117쪽

ratam in caelis. Idcirco ego ille cedo ad monasterium illum, ubi Aba ille custos praeesse videtur, de comam capitis mei ibidem deposu1,& in ipso monasterio sub norma Sanctorum vivere cupio, cessumque in perpetuum esse volo

Item Prolom. o Pro RτVNVM est unumquemque lum re

rena munera possidet pro anima si1a frequentius cogitare, ut terrenam Matitudinem pollidere mereatur. Ego iniuster vir ille , sentio me infra corpus meum infirmum esse,& infra animam meam nimis esse peccatorem. Admonet me diuina potentia , vel compunctio cordis mei mihi obuenit, ut pro peccatorum meorum remedio , aliquid de re bus meis locis Sanctorum delegare debeam Ideo cedo, &c-

bre dc satis iocundum censuimus , ut homo de caduca quapiam re saeculi ad peccata sua redimendum valeat offerre, aut quid promptiore consilio, ut homo de mundanis rebus iaculi comparet para dissim i de terrena substantia se transferat in ca tistia r Itaque ego ille pro diuino intuitu, & mei mercede compendij, ut mihi Dominus in futurum veniam concedere dignetur , vel ut nomen meum

118쪽

in libro vitae adscribatur, dono ad iam dictum monasterium, in luminaribus Ecclesiae, ve n stipendiis pauperum, aut monachorum, donat,mquoitare legitimo esse volo, &c.. Bem Prologus. DV M huius exempli in quodam noscitur ceci

disse , patimur aerumnam , & diem mortis quotidie ante oculos suspicamur esse propinquam: oportet unumquemque ob amorem caelestis patriae deuotionis lucra complecti, & res sibi datas , Sa ctorum vel etiam indigentium usibus alegatas relinquere, Ut peccatorum pondera, quae pontificium poenitendi non valent laxare, eorum intercessionestentus ad veniam debeant peruenire. Idcirco ego

III. Bem abin Prologus cum ipsi donatione

ad hoc opus. MUNDI terminum ruinis crebrescentibus ad spropinquantem indicia certa manifestant, experimenta liquida declarare noscuntur, & addis .cutiendas infidelium mentes illa dudum in Euan geliis a Domino dicta oracula incumbere noscuntur: Ergo operaepretium arbitror futurum, tempus vicissitudine praeoccupans anticipare , & incertum humanae conditionis euentum, sagaci mentis intuis tu prouidere. Quatenus ex hoc inflictis facinorum

119쪽

co MARCVLFI MONACHI

vulneribus, indulta pietate, remedia merear adipisci. Ergo ego in Dei nomine ille,&coniux mea illa , considerantes, qua grauamur sarcina peccato sum, & reminiscentes bonitatem Dei dicentis, Date eleemosynam, & omnia munda fiunt vobis ; De tanta igitur miseratione & pietate Domini confisi, idcirco per hanc epistolam donationis, donamus, donatumque in perpetuum esse volumus, atque de iure nostro in potestatem, & dominationem monasterij illius, in honore illius, Abatis illius, in pago illo constructi, ubi praeest venerabilis ille Aba,

vel turma plurima monachorum adumta, trans mittimus atque transfundimus villas nuMupantes

illas , sitas in pago illo, cum terris, domibus, aedificiis, accolabus, mancipiis, vineis, sylvis, cam pis, pratis, pascuis, aquis, aquarumve decursibus, adiunctis, adiacentiis, appenditiis, peculio utriusque sexus, mobilibus & immobilibus, sicut a nobis moderno tempore possidetur, vel si inantea ibi undecumque aliquid augmentare, vel meliorare poterimus, ad praefatum monasterium in alim niis , vel substantiis monachorum, ibidem ha bitantium, Christo protegente proficiat. Ea scilicet ratione, ut dum pariter aduiuimus, antedictas villas sub vestro beneficio tantummodo, absque ullo praeiudicio , vel diminutione aliqua ipsius monasterij possideamus. Nisi tantum, si aliquem ex seruientibus nostris a iugo seruitutis pro communi

mercede relaxare voluerimus.Post obitum vero,

quandoquidem Deus voluerit, nostrum, absque vu

120쪽

pORMULARUM LIB. II. sa

lius iudicis, vel heredum nostrorum expectata traditione, cum omni re emeliorata, quicquid in supra scriptis villis in quibustibet rebus, vel corporibus augmentatum, vel melioratum fuerit, de prae semi hoc pars antedicti monasterii, vel memoratus Abas, suique succes res in Dei nomine perpetualiter recipiant possideΑdum: Tanquam 1i ad praesens absque usu nostro eorum fuisset subsecuta pos .

sessio. Ita ut, quicquid de praedictis villis propter

opportunitatem ipsius monasterij facere decreue rint, libero in omnibus potiantur arbitrio. Praesentem vero donationem, ne quicquam ' auri talium uti . C vilitate, gestis municipalibus alligari curauimus ,&omnino decernimus, ne aliquando in eam ob causam quisquam valeat reperire. Quod si instru menta de ipus villis de nomine nostro in aduersitate praedicti monasterj, quolibet ordine comprehensa, aut anterius, aut posterius praenotata, quod

nos nec fecimus, nec facere rogauimus, a quocumque praeter istum quem firminimum volumus esse quoque tempore ostensum, nullum sortiatur esse ctum, nisi vacuum & inane appareat rauctorem Vero criminis, vel falsarium, nec inultum tunc temporis patiatur iudiciaria abire potestas. Si quis vero, quod futurum esse non medimus, huic voluntati nostrae pro quibustibet adinventionibus , aliquis de heredibus nostris, aut iudicum seua cupi ditas, vel quaelibet persona , obuius repetitor extiterit, a conuentu omnium Christianorum, vel limitibus Ecclesiarum, extraneus habeatur, de Iudae

SEARCH

MENU NAVIGATION