Marculfi monachi aliorumque auctorum Formulae veteres, editae ab illustrissimo viro Hieronymo Bignonio advocato regio, cum notis ejus auctioribus & emendatioribus. Accessit Liber legis salicae olim editus a clarissimo viro Francisco Pithoeo nunc vero

발행: 1665년

분량: 716페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

3, MARCVLFI MONACHI

gunt, quam qui ad propria eorum resident, vel undecumque ipse legitimo redibit mittio, in sus. penso resideant, & postea unicuique pro ipsis de

teputatis conditionibus, & iustitiam reddat, & ab aliis simili modo recipiat.

AF ἔt- XXIV. Charta de mundisurde Regis

oe Principis. REcτVM est ut Regesis potestas illis tuitio

nem impertiat, quorum necessitas comprobatur. Igitur cognoscat magnitudo seu utilitas vestra, quod nos Apostolicum, & venerabilem illum Episcopum, aut Abatem Ecclesiae, vel monastersi in honore illius Sancti constructi, cum omnibus rebus vel hominibus aut gasindis, vel amicis , seu undecumque ipse legitimo reddibit mi tio, iuxta eius petitionem, propter malorum hominum inlicitas infestationes, sub serm0nem tuitionis nostrae visi fuimus recepisse, ut sub munde- burde vel defensione inlustris viri illius maioris domus nostri, cum omnibus rebus praefatae Ecclesiae aut monasterij, quietus debeat residere, & sub ipso viro illo, inlustris vir ille, causas ipsius Pontificis, aut Abatis, vel Ecclesiae aut monasterij, vel qui per eum sperare videntur, vel undecumque legitimo reddibit mittio, tantum in palatio nostro, 1equi deberet. Propterea per praesens decernimus

ac iubemus praeceptum, Ut memoratus Pontifex ,

aut Aba sub nostro sermone, & mundeburde an ledicti

92쪽

pORMULA RVM LIB. I. 33

ledicti viri quietus resideat: & nec vos, nec iuniores aut successores vestri, vel qui stibet eum de in quisitis occasionibus iniuriare, nec inquietare praesumatis. Et si aliquae causae aduersus cum, vel suo mittio surrexerint, quas in pago absque eius praui dispendio definitae non fuerint, in nostri praesentia reseruentur. Qiram praeceptionem, ut firmior habeatur, propria manu subscripsimus.

XX V. Prologus de Re is iudicio cum de Nis magna re duo cadantur simul. CVi Dominus regendi curam committit,

cunctorum iurgia diligenti examinatione cum rimari oportet, ut iuxta propositionum , vel responsionum alloquia, inter alterutrum salubris donetur sententia. Quo fiat, vi & nodos causarum vivacis mentis acumen coerceat, & ubi praelucet

iustitia, illuc gressum deliberationis imponat. Ergo nos in Dei nomine, ibi in palatio nostro, ad

uniuersorum causas recto iudicio terminandas, una

cum domnis & patribus nostris Episcopis, vel cum pluribus optimatibus nostris illis, patribus illis, referendariis illis, domesticis illis, vel seniscalcis ilialis, cubiculariis,& illo comite palatij, vel reliquisquampluribus nostris fidelibus resideremus : ibitaque veniens ille illum interpellauit, cum diceret,

93쪽

MARCULFI MONACHI

d. cx, VI commonitorius ad

Episcopum.

DO Mi K o sani ho & Apostolica Sede colendo, domno & in Christo Patri ilIi Episcopo, ille

Rex. Fidelis Deo propitio noster ille ad praetentiam nostram veniens, suggessit nobis, eo quod villam aliquam nuncupatam illam, quae ad eundem de parte illius peruenire debuerat, post vos retineatis indebite, & nullam iustitiam vobiscum possit consequi. Propterea praesentem indiculum ad coronam beatitudinis vestrae direximus, ut & pro nobis rare debeatis, & si taliter agetur antediistum illum de stiprascripta villa legibus reuestire faciatis. Cem te si nolueritis, & aliquid contra hoc habueritis, quod opponere, vosmetipsi per hunc indieulum' eommoniti, aut missus in per na vestra instructus, nunc ad nostram veniatis praesentiam, ipsi tu, ad hoc dandum responsum.

tia/cπιι. XXVII. 'em indiculus ad Epycopum pro aliis dis ingendis. DO Mi No sancto & Apostolico , domno de

patri illi Episcopo, ille Rex. Ille veniens ad praesentiam nostram suggessit, quasi Aba vester, aut cIericus, vel homo vester ille, eidem seruo suo per fortiam tulisse, vel post se retineat iniuste, &nullam iustitiam cum eodem ex hoc consequi poc

94쪽

FORMULARUM LIB. I. 3s

sit. Propterea praesentem indiculum ad sanctita tem vestram direximus, per quem petimus, ut &pro nobis orare dignemini, & si taliter agetur, ipsum Abatem vestrum, aut clericum, praeientaliter constringatis, qualiter si ita agetur hanc causam contra iam dictum illum legibus studeat emendare. Certe si noluerit, & aliquid contra hoc habuerit quod opponere, ipsum illum per fideiusso res positos, tunc ad nostram dirigere studeatis prae

sentiam.

XXVIII. Charta audientialis. ILLE Rex viro illi inlustri illi Comiti, Fidelis

Domino propitio noster ille, ad praesentiam nostram veniens, clementiae Regni nostri suggessit, eo quod pagensis vester ille, eidem terram sitam in loco nuncupante illo, per fortiam tulisset, &post se retineat iniuste, & nullam iustitiam ex hoc apud ipsum consequi possit: Propterea ordinationem praesentem ad vos direximus, per quam omnino iubemus, ut ipsum illum taliter constringatis, qualiter si ita agetur, hanc causam contra iam dictum illum legibus studeat emendare. Certe si noluerit, & ante vos recte non finitur, memoratum illum, tultis fideiussoribus, KL. illis, ad nostram eum cum omnimodis dirigere studeatis prae

sentiam.

95쪽

MARCULFI MONACHI

XXIX. indiculin ad Laicum. ΙL L E R ex vir inluster, illi fideli nostro, ille ad

praesentiam nostram veniens nobis suggerit, quas vos nulla manente causa, in via adtallissetis,& grauiter liuorassetis, & raupa sua in solidos tamios eidem tulissetis, vel post vos retineatis indebite , & nullam iustitiam ex hoc apud vos consequi posse. Propterea praesentem indiculum ad vos di reximus, per quem omnino iubemus, ut si taliter agitur de praesente hoc, contra iam diistum illum legibus studeatis emendare. Certe si nolueritis, &aliquid contra hoc habueritis quod opponere, non aliter fiat nisi vosmetipsi per hunc indiculum commoniti, Κ L. illis proximis ad nostram venia tis praesentiam, eidem ab hoc integrum de legale dare responsum. - - XXX. Commutatio cum JRege.

ILL a Rex illi Regi. Nihil sibi quisque cernitur

minuendo, quicquid e contra recipitur in au mcnto. Dum inter mos & inlustrem virum illum unanimiter conuenit, ut loca aliquae internos commutare deberemus, nos dedimus ei locellum nun-Lupantem illum in pago illo, cum colonicis illis , vcl bmnibus adiacentiis eorum,& merito suo, tam domibus, mancipiis, vineis sylvis, campis, piatis,

pascuis , vel reliquis quibuscumque beneficiis,

96쪽

quodcumque ille, vel fiscus noster , in ipsis locis tenuisse noscitur: & ipse haec contra dedit nobis omnem portionem suam, quam in villa illa, in pago illo, habuisse visus est, cum itemque domibus, mancipiis, vineis, sylvis, vel reliquis quibuscumque beneficiis, quaecumque ibidem habuit de nos

pro animae nostrae remedio ibi dedimus. Quapropter noc praeceptum commodum commutationis ipsius,

vere fieri decrevimus, ut a praesenti die ipsa locella cum omnibus superius scriptis, vel omni integri tate sua, quicquid, ut diximus, ille, vel fiscus noster ibidem tenuit, ipse ille hoc habeat, teneat, atque possideat, & suis posteris ad possidendum re linquat , vel quicquid exinde facere voluerit, ex nostra commutatione liberam habeat potestatem:& unaquaeque pars quod in concambio bonae pacis placuit accepille , exinde per tempora debeat Deo; permittente gratulari. Et Vt haec praeceptio, M. XXXI. - Confirmatio Re eis de omni corpore i tiail.

facultatis. - i. . XLII

ME Riτο regalis clementia in illos conlata

munera, vel propyietates parentum nostrorum, confirmare deliberat, quos cognoscit anterioribus Regibus, parentibus nostris, vel nobis fi dem integram conseruasse inlaesam. Idcirco inlu ster vir iue, chartas praecedentium Regum nobis protulit recensendas, qualiter parentibus sitis loca aliqua fuerunt concessa ; Petiit ut cum de omni

97쪽

3ου MARCULFI MONACHI

corpore facultatis suae tam quod Regio munere, ipse vel parentes sui, promeruerunt, quam quod per

venditionis , cessionis, donationis , commutatIΟ-nisque t tesum ad praesens iuste , de rationabiliter est co insitam, & ad praesens possidere videtur , per nostrum in ipso deberemus generaliter confirmare praeceptum. Q d nos pro diuino intuitu, vel eius meritis compellentibus, integra deuotione magnitudo vestra praestitisse cognoscat. Praecipie tes enim ut quicquid ex successione parentum, vel eius Voluntate , tam munere regio, Vel per quae libet instrumenta cKartarum ad eundem iuste peruenit, tam in villabus, mancipiis, aedificiis, acco labus, auro, argento, speciebus, ornamentiS, mobili aut immobili, aut quodcumque in quibustibet

rebus , per instrumenta chartarum, tempore prae senti cum rationis ordine dominare videtur, porhanc auctoritatem firmatum cum Dei & nostra gratia, in integritate hoc valeat possidere , & suis posteris auctore Domino derelinquere. Et ut haec auctoritas, &c.

XXXIL Si aliquis contra voluntatem egerit, securitas cui eum persequi iusserit. ΟVi Regiae obtemeerant iussioni, experiri maia

lum in posterum a quolibet non debent. Igitur cum de ille cum reliquis paribus suis, qui eum secuti fuerint, facientem reuello illum interfecit, aut quassibet alias causas contra Regem commist,

98쪽

vel de regno nostro se transtulit, quod nobis satis fuit molestum; & una cum consilio fidelium nostrorum , omnes res eius sub fisci titulum inlustribus viris illis praecipimus reuocare, quia si se non distulisset, non solum res perdere, sed pro tali reuello in vita ordinaueramus insequi. Propterα ea praesentem praeceptionem dedimus , ut dum praedicti viri illi, vel reliqui pares, aut gasindi, non ex sita praesumptione , nisi per nostram omdinationem, una cum consilio seniorum fidelium nostrorum, ipsas res seb fisco nostro positas habuerint, & nostris ditionibus ubi iuss1mus, vel reliquorum qui cum eodem mixti fuerunt, nec heredes eorum exinde quamlibet calumniam, aut repetitionem ullam habere penitus non debeant,

sed tam ipsi illi, quam pares, gasndi, vel amici, quicquid de rebus praedicti illius erat, & ablatum

fuit, dum per eius culpas, & nostra ordinatione: factum est, omni tempore exinde deducti, & ab Aluti permaneant: & ut diximus calumniam aut repetitionem, Vel damnietatem, quandoquidem, exinde supra scripti viri, vel fideles nostri, non pertimescant habere. Et ut haec praeceptio, M.

XXXIII. Praeceptum quorum ab hostibus τὰ alio modo fuerint instrumenta incensa. ARεo Atii necesse est releuentur clementia, qui damnietatem ab hostibus, vel passi sunt violentiam Igitur fidelis Deo propitio noster ille,

99쪽

clementiae regni nostri suggessit, eo quod ante hos

annos, aut anno superiori , exercitus noster, aut illius Regis, domus suas incendio cremassent, vel res suae quamplures una cum instrumentis charta rum tam per quod regio munere perceperat, quam& quod per venditionis, donationis, cessionis, commutationis titulum, vel de alode parentum in quocumque loco in regno nostro aliquid possidebat, ibidem concrematae fuissent. Vnde relationem.bΟ-norum hominum minibus roboratam, qualiter

ipsis ita cognitum sit, suggessit nobis, & protulit

recensendam : & omnes res suas unde ipsa instrumenta perierant, absque ullius inquietuatne, sicut& antea fecit quietus possidere videtur. Sed pro firmitatis studio petiit memoratus ille, Ut per nostram auctoritatem omnes res suas, tam quod regio munere, quam quod per venditionis, cessionis, commutationisque titulum, vel reliquam alodem, ad praesens cum aequitatis ordine quietus possedit, deinceps in iure & dominatione eius confirmare deberemus: Cuius petitioni gratante animo praestitisse , vel confirmasse cognoscite. Praecipientes ergo iubemus, ut quicquid memoratus ille tam in terris, domibus, aedificiis, accolabus, mancipiis, vineis, sylvis, campis, pratis, aquis, aquarumve decursibus, vel reliquis quibuscumque beneficiis quod per relationem supra scriptorum virorum cognouimus iustitia rationabiliter usque nunc ubi cumque in regno nostro possidere videtur, dum eius instrumenta cremata esse cognouimus , per hoc

100쪽

hoc praeceptum plenius in Dei nomine circa eum suffultum, atque firmatum, absque ullius inquie tudine, vel refragatione teneat & possideat, & suis posteris, aut cui voluerit in Dei nomine ad possiadendum relinquat. Qiram vero auctoritatem, per petuis temporibus valituram propria manu subter roborare decrevimus.

XXXIV. Relatio petensium ad Regem directa. Liη CIU. SUGGεRENDO piissimo atque praecellentissimo domno illi Regi, & Maiori domus il lius, a seruis vestris pagensibus illis, quorum subscriptiones, vel signacula subtus tenentur inserta: Principalis vestri circumspecta clementia , nouit iusta petentibus dignanter annuere,& necessitatem patientibus subuenire clementer. Pene omnibus patet, regionem nostram ab hostibus depopulatam esse, & domus multorum igne crematas, vel rebus ablatis. Inter quos seruus vester ille non m

dicum ibidem perpessus est damnum , & de rebus suis dispendium , vel omnia instrumenta chartarum , quae ipse vel parentes sui habuerunt, tam quod & munificentia Regum possedit, quam quod

per venditionis, cessionis, donationis, commutationisque titulum habuit, una cum domo sua incendio concremata esse noscuntur, unde nostras paruitates petiit, quod veraciter exinde cognouimus, per hanc nostram suggestionem vestrae innotescere clementiae, quod & facere serui vestri de-

SEARCH

MENU NAVIGATION