장음표시 사용
151쪽
Lib.V.Viroriam illustrissim, apud Leandrum Albertum, in Italiae descriptione ; apud Ioannem Michaelem Pium Bononiensem, Lusitanum in Biblioth. & Chronicis, ac alios. Beatus Iacobus a Monteprandono quod oppidum subest Aseulante ditioni Diui Francisci sacris initiatus, Sancti Ber- nardini Senensis socius; atque Beati Ioannis Capistrant conlega, anno 1 76.defunctus est; cuius corpus Neapoli conditum, eiusq; laudes elegantiss. versibus prosecutus est Actius Sincerus Sannaz: cuius fama celeberrima fuit in Italia , Germania, Bosnia, Bohemia, Hungaria, Polonia, Delmatia ,ob admirandas de sacris rebus conciones, sanctitatemque diuinis operibus proditam. Obiit Virgo. Inter alia eius mirabilia, illud luculentum. Brixiς Iudaeus puerum Christianum strangulauerat , mortuumque parieti incitaserat ; parentes eum quatuor dies cum quaesiuissent , Sanctus ubi esse set diuulgauit,& deiecto pariere eduxit, eorumque patri restituit. Brandeburg ceco lumen,muto loquelam reddidit . In Bohemia plurimi Haeretici petierunt ab eo, ut poculum veneno plenum, quod ipsi miscuerant biberet ; sic enim, dicebant, credemus.Bibit ille intrepidus, maximo hominum cretuspectante, nihilque offensus est. Neapoli defunctus , puellae caecae lumen, mutaeque usum linguae reddidit. In ea Vrbe innumera visuntur miracula in tabellis, ad eius sepulchrum depicta. Agunt de eo Chronica,AEneas Silvius, Vola terranus, atque Antonius Bonfinius , qui Decadis 3 Lib. 8 necnon de Pudicitia Lib. a. illud de Beato Ioanne Capistra. - , & Iacobo nostro , in sacra peregrinatione refert; videlicet,in sicco pallio super undas consedisse,ac veluti quadam naufragii tabula , in Padi ripam alteram diuina ope , transferrasse: sic enim inquit Bonfinius. Sed illud preterire non
possum,quod per Italorum ora vagatur. Cum Ioannes Capinranus , Iacobusque Asculanus in Pannoniam festinarent , ut Ioannis uois fortissimi Ducis magnanimitatem in Turcas diuinis orationibus augerent ; cumqne per Ferrariensem agrum iter faceret, neque pMeuniam haberet sancta illa paupertas , quam pro tra'ciendo Padsportitori dare/,neque durum, ct avarum bominem exorare posset,is
gratuitu trauceret illos, facta illa iocistas, e Ioane, instrato Mnsis
152쪽
pallio, desedit, ct in aduersam continuo ri'rm delata M. Haec Boinitius Par equidem huic exemplum de B. Hieronymo Recinetensi refert Gelsominus in Thesauro caelesti , qui a Firmanis accersitas, ut inter ipsos , Asculanosque oborta dissidia componeret, Truenti flumen, quod vadari non poterat, strato super aquas pallio, tanquam scapha traiecit. At Bonfinius de Beato Iacobo ita alibi. Iacobus Piceni, vir sand sanctissimus, defuncto fotio, oe amplificata Diui Francisci Religione, in Italiam reuersus est; mbi cum diu visset, Neapoli de-
-um excessit humanis. udot vivus, mortuus miracula ediderit ,
mniuersa Italiaplandiectatur. Haec ille. Scripsit Beatus Iaco
De Vita Christi. De Conceptione Christi. De Sanguine Christi effuso.
De poenitentia peccatorum. Contra Manicha:OS. Contra Fraticellos. De Confessione. Sermones Quadragesimales. Sermones de Festis. Sermones varii argumenti, ad instructiones
In summam Posanellam; ac denique Doctrinam Scoti redegit in Tabulas. Quae omnia seruari apud Montem Prandonum, in ecclesiata sui instituti assirmat Chronologista Minoritarum. Vidi e pluries, ac perlegi in Bibliotheca eluinem Ecelesiae, ubi praeter multa impressia volumina , reperitur manuscriptorum codicum magna copia: inter caetera seruatur codex, quiHbstoria Romana inscribitur,finonymi Auctoris, quem Ascu- Ianum fuisse ex eo facile datur cognoscere , quod is plurimas Asculanas voces redoleat, dicatumque sit HomiZgio Albernotio Hispano,magni illius AEgidii Cardinalis consanguineo, Asculanorum, siue Regulo, siue Tyranno. Insuper
153쪽
rita de Monte Cornu editus , & Sixto V. dicatus, Iacobust Bergomensis Augustinianus, Blonius Foroliuiensis, Franciscus Gongaga , Leander Albertus, Lucas Vadingus , Abbas Trithemius, Franciscus Adamus, Thomas Boetius, Iacobus Sannazarius, Franciseus Pamphilus , aliJque graues Aucto, res, Paulus item Regius, Vici Aquensis Episcopus, vitam RIacobi scripsit a Beata Rita, Beati Iacobi concivis, Vestalis, inter Berias
feminas tςriij ordinis Sancti Francisci, depicta inuenitur; cuius nullam apud quempiam mentionem reperio ; quoui tempore vixerit; & ubi condita sit ignoro. Haec aceruatim de quibusdam viris pijs, qui aliqua bactitatis opinione obiere, quorum notitiam hucusque nacti sumus : sunt vero sequentes.
Fama est, Saladinum Asculanum Eremitam , humatum, Asculi, in Basilica Sanctae Μὶriae Maioris, sub Sacello Sanctorum,Benedicti, dc Mauri Μonachorum . Quando vero vixerit, quaeae miracula ediderit,nusquam apud ullam Prohatum Auctorem inuenio Frater Petrus a Podio, quod oppidum est Asculani domi nil, Franciscanus, miraculis clarus, decumbit Intera aurae Vmbrorum; de quo in Conformitatibus, re alibi. Frater Philippus Asculanus ex familia Min. Sancti Francisti, vir simplex, & ad Deum precibus assiduus, qui Perpetuo cibam omni humilitate parauit Coenobilis; quapropter, Uti Minoritarum Chronologista asserit, vivus , & mortuus mi raculis claruit. Corpus aurem sepultum Histonii, ad Montis Gargani radices. Frater Lucas Alavianum, familiae Sancti Francisti alum . nus, vis doctus , Sc sanctus ue necnon verbi Dei praeco se uentissimus , multae diuini numinis amatu vaticinatus est,& in energumenis liberandis plane mirabilis habitus.
Valescit Auximi, in agro Piceno, de quo plura in Chronis
Vitarellae, pientissimae, ac nobilis seminae Asculanae, in Seraphica historia meminit Franciscus Gongaga; haec enim in honorem Sanctae Margariis Virginis,& Martyris Fanu
154쪽
eum Coenobio, Sacris Vestalibus, sub Dius Clarae rigida, de
seuera norma degentibus instituit , & propria pecunia aedificavit. Miror,cum de hac pia Matrona agat Gona aga, qua fultus at actoritate, Asculum vocitet Arpinum ; cum huius nominis floreat Ciuitas in Latio, C. Marii septimum Cos.&M. Tulilii Ciceronis natalibus illustris. Vita rellae Pauldeq; Vestalium tertii coetus, Beatae Agnellinae discipularum, atque Sanctae Margaritae, apud Asculum Monasterii funda.tricam , vide quae narrat Ludovicus Iacobilius Fulgi
Hieronymo Tuberi Asculano Presbytero, religione, pietate, ac sanctitate conspicuo,ad scalarum gradus, quibus ad Diui Emygdii Sacellum itur, parte laeua, Sanctae Maris Maioris Canonici erexere sepulchrum. Obiit aetatis suae anno XLII.anno Christi OoDXXX. vi cOIligitur ex epitaphio, cuius exemplum piget rescribere,cum redoleat incultae elocu
Seraphinus a Montegranario, , quod oppidum est Agrx Piceni satis celebre, Capucinus, Vir simplex, & humilis, innocentiae, priscsque sanctitatis exemplar, obiit Asculi anno, DODCIV.& corpus humatum in Ecclesia sui cςtus. Hunc ex vita sanctissime acta, & ex multis , diuinisque beneficiis, ab ipso post mortem pro manantibus3 necnon ex rebus nouis, inusitatis, in eiusdem sepulchro patratis,inter Celaites rela. tum pie credimus. De quo plura in eiusdem vite histori nosque tanti Religiosi gesta describere , ex voto restitutae pristinae sanitatis sumus aggressi, breuique futurum c Ofido, ut integru eoru profera volumen. Eadem in Ecclesia sepuliati quam plurimi, spectatς probitatis religiosi; inter quos recensetur Iacobus de Petra Rubea, cognCmine, ob canitiem,& ob vitςpur ita ie,Blanchinus, Capucinorum quondam in Piceno Prouincialis Praesul, Iacobus Asculanus, eiusdem instituti Laicus,& Vincentius Porculensis, Picenus Sacerdos , in tegritate, di vitae innocentia singulari. Hi ad senectamque, coeleste in terris vitam agentes, firma sanctitatis fid c ia Occubuerunt in domino . Ad Porculensis vero seruueinram aliqua pendent etiam fidelium vota .
155쪽
Dionysius Lucensis, Praedicatorum coetum professus,anno MDCVII. obiit Asculi. Vir fuit seuera obseruantia, ac vitae Sanctimonia conspicuus ; ad cuius tumulum, qui extat prope aram Sanctissimi Rosario, in Diui Petri Μartyris Fa. noi, appensae quamplurimae votivae tabellae . Atquε ut tandem Beatorum albo adscribatur, eiusdem cςtus religiosi, de tanti viri gestis sedulo nunc inquirunt. Viri gesta descripsit Caesar Francioltus; de quo plura etiam Ioannes Michael Pius, Parte a.Lidia. sub annum Domini MDCIX. Et haec de singulis, sigillatim & generatim. De Sanctitate Vestalia , ex Diuae Clari instituto, in monasterio Sanctae Margaritae degentium , eiusdem illustris, ac pijssimi Francisci Gona gς, Episcopi Μantuani extat encomtum. Pisanus autemsquamplurium Asculanorum laudat generatim sanctitatem. De laudibus insuper Beati Marci Minoritae a Monte Gallo, Asculanae diςcesis de religiosa Vestali ite professa an eodem
Sanctae Margaritae monasterio,agitur in Chronicis. Nunc ad viros Ecclesiasticis dignitatibus praefulgentes deueniendum. De Nicolao IV. Asculano, Pontifice Opt. Max. ingens cou- texuimus volumen . Hic tantum adponam Epitaphium , ii lius monumeto insculptum; quod equidem ad dextera Cho- ri Bassilicς Sanctae Mariae Maioris de Urbe Arae maximae fere exaduerso collocatur, pretiosis discolor basque continue distinctum lapidibus. In fronte, supra Nicolat imaginen haec verba leguntur.
NICO L A O. A SCUL ANO PICENO PONT. M AX.CVMIN. NEGLECTO DIV. SEPULCHRO. FERE. LATUISSET. FR. FELIX. PERETTVS. CARDINALIS. DE. MONTE. ALTO IN. ORDINEM. ET PATRIAM. PIE, TATE. POSUIT. ΜCCCCCLXXXIV.
- In basi hae incisae Literae, summa elegantia, ac breuita te praeclaras Nicolai virtutes testantur.
156쪽
TINOPOLIM. A. GREGORIO. X. MISSUS. GRAECOS AD.ROM ECCLES. COMMVNIONEM. TARTAROS.AD. FIDEM. REDUXIT. POST. SANCTViri BONA-VENTUR A Μ GENERALIS. SANCTITATE. ET.DOCTRINA ORDI NEM. PROPAGAVIT. NICOLAI. III NUNTIUS. INT ER. FRANCORVM ET. C ASTELLAE REGES. PACEM. CONCILIAVἷT. SANCTAE PRUDENTIANAE. CARDjNALIS. LEGATUS HONORII IV. IN GALLIAM. SENATORIAM POPULI ROMANI. DIGNITATEM SEDI.APOSTOLICAE RESTITUIT FACTUS. PONTIFEX. REM P. SUBLATIS. DISCOR. DIIS.COMPOSUIT CHRISTIANOS. PRINCIPES SACRO FOEDERE. IVNXIT. PTOLOM AIDEM. COPIIS ADIUUIT FLAMINIAM.IN. PONTIFICIS. ITERVΜ DITIONEM. REDEGIT. PVBLICVΜ. IN. MONTE PESSULANO. GYMNASIUM INSTITUIT. PROBOS. ET. ERUDITOS.IN. COGNATORVM. LOCO TAΝ-TUM. H ABVIT. LATERANENS. ET. HANC. BASILLCA M. STRUCTVRIS. ET. OPIB. AVXIT. TANDEM IUSTITἰA. ET. RELIGIONE. ORREM. TERRAE. MODERATUS. MAGNA. SANCTITATIS. OPIN ONE. OBIIT. PRlDIE. NONAS. APRILIS. M. CCXCII. PO TIFICATUS. SUI. ANNO. U.
Sixtus V in Bibliotheca Vaticana, Nicolaum IV. adlide
Minori tam, & Hieronymum nuncupatum,Tartarorum Regem reducentem ad Catholicam fidem depingi curauit. Det Nicolao IV . Patria Asculano ita tectatur Pamphilus..
Extulit hic Quartum colaum terra Parentem ;Pontificis capiti terna corona fuit.
Frater Felix,Cardinalis de Montealto, qui pietat e in religionem, & in patriam Nicolao IV. statuam erexit ; factus. inde Pont. Max.appellatus est Sixtus V qui quidem natus, sive Montalii , siue alibi, in minoribus tamen adhuc con stitutus, Asculana ciuitate donatus fuit,; cuius supplex libellus, que ni Decurionibus,ac Magistratui, pro iure municipali consequendo obtulit Ieruatur in GrammatoPhylacio.
157쪽
De Sixto V. nostrum non est agere ; de quo susticiat , quidquid scribit ciuis noster, siue alius eius nomine, ad Alexandrum Cardinalem Montalium, Camillὰ, Sixti sororis nepotem. Oιm e lim inquit ille Sixtum nomino , nunquam intermo.γituram terrarum felicitatem nomino.Qua vero qtate Nicolaus
decesserit, apud nullum hucusque quem scia in , probatum Auctore inueni. At si Bello illi nostrati credimus Historico, Nicolaum ad annos usque octuaginta saltEm peruenisse, cogimur affirmare: a Diui etenim Francisci obitu , qui anno Christi OoCCXXVI. contigit, ad Nicolai IV. usque mor tem, sex supra sexaginta alij numerantur anni ; mortuus namque Nicolaus anno Mcclxxxxii. Cum igitur a Sancto Francisco Nicolaum religionis sumpsisse habituna, afferat Historicus noster, & ex sacro Minoritani Coetus instituto ,
infra quatuordecim annos , cucullum tradere, sit interdi ctum, licet eodem, quo mortuus est anno, Franciscus, Nicolaum in cςnobitam susceperi t, ad calculos relata temporum ratione, Octuagenarium obi)Te fatendum erit. CCeterum , quod Franciscus Asculum aduentarit, quodque Nicolaum suorumc tui religiosorum adscripserit, commentum omnino existimo ; ni potius Historici errore, non de habitu, a Diuo Francisco Nicolao IV. tradito hoc sit intelligendum; sed de Nicolai V. Pontificatu , eiusdem Sancti vaticinio . nam illud omnino constat, Nicolaum III. diuino mandato ad Pontificatum euectuna fuisse ; hunc quippe illi Diuus Franciscus puero adhuc vaticinatus est: cum enim intimae familiaritate Matthaeo Ursino, Nicolai patri iunctus effet , aliquando ad pradiu ab eodem inuitatus,& puerum suauiret complexus, illum suo tempore futurum Summum Pontifice,& maximia sui coetus,tiim protectorena, tum amatorem, mente diuinittis afflata praedixit. Ex Baronio. Felix Centinus, Ordin. Min. Conuent. S. R. E. a Paulo V. Cardinalis creatus, Mileti primum,qine ciuitas est in Mutiis; indE Maceratae in Piceno Episcopus , Philosophorum, ac Theologorum omnium tempestate hac nostra facile prin ceps . Vivit adlivcnum , faxitque Deus, ut tantus Viein Christianae Reip. salutem diu degat incolumis.
158쪽
Petrus Asculanus, Truenti Episcopus, quod municipium fuit ad ora fluminis eiusdem nominis, in agro Piceno, vixit anno OOcxxvii. quod constat ex quadam beneficiali bulla penes Petrum Angelum Cautium, patricium, eundemque optimum Sacerdotem. Petrus alter, a supra nuncupato, Episcopus Auximanus ;sic enim legitur in illius sepulchro, prope Aram maximam in Diui Petri Μartyris AEde Sacra.
ANNO. DOMINI MCCCLXXXI. ET. DIE. III. ME SIS. AUGUSTI. HOC. EST. SEPULCHRUM. DOMINI. PETRI. DE.AESCVLO EPISCOPI. AVXIMANI.DE. ORDINE. PRAEDIC ATORUM.
Quae literae corrosae a nobis dissiculter lectae, rude, & insul. tum seculum redolet. Fuisse autem hanc Episcopam e gente Masseia, fama est. Iacobutius Asculanus, ex nobili Saladina familia, Episco Pus Caesenς , quae urbs in via Flaminia, siue , ut aliis magis Placet, .ssimilia, sita est, vixit anno Christi MDCI. ut constat ex Tabulis testamentariis, penes Antonium Μeliorium . Berardus Ciuis Asculanus , ex familia Diui Francisci , Theologus illustris, datus Coadiutor Episcopo Eugubino , ob aetatem immaturam , nondum idoneo ad Eugubbnam Ecclesiam administrandam . Floruit ante Nicolaum IV. cuiuS meminit Lucas Vadingus, Hibernus, Tom ii. Amnalium Fran ciscanae Religionis. In maiori Asculana Ecclesia extitit sepulchrum cuiusdam Archiepiscopi, ex familia Domini Nicolai Boni ioannis , nobilis Asculani, cuius nomen, Ecclesiamque, cui prςfuit, Notarii incuria ignoramus, anno Doma circiter Μccccxv. indictione viij. tempore Ioannis P.P. XXIII. & die xv.Mensis Augusti , in Libro Reformationum Capituli Ascu
Iani . Laurentius Dominici filius de Electis, ciuis Asculanus mereatus Archidiaconus a Martino V.Constantiae viiij. Kal
Dες ninnno Linde electus Episcopus in Concilio Basi: Rensi
159쪽
fleensius . id.Iulii, anno Domini Mececxxxviij, in locum de facti Pauli de Attend filis Afferuat Bullas consanguinei Praesulis Brandii nartes Electus. Nicolaus de Esculo , Urbis Auximanae Episcopus, ex Catalogo penes queda in Dominum de Gallis Auximanam, quo tempore floruerit, hucusque ignoramus .
Bartholomaeus Vannis,ex instituto Sancti Augustini,Epi scop.Catacensis; Urbs est in Sclauonia, licet Episcopus sit Barensis Archiepisc. suis aganeus. Vixit anao ooccclxxxiij. ut ex scriptis Monasterij patet. In phylacterio quodam ferreo, quod inuentum aiunt .apud Castrum Tessuinum, in agro Asculano, habetur memoria cuiusdam Ioannis Gulielmi Episcopi Teatini;que Epistopum, e familia Gaida rocchia puto oriundam ; cum iblius gentiles quandoque Guidarocchus aliquando Falcieti & multoties de Ioanne Gulielmo, appellati reperiantur in scriptis, tum publicis, tum priuatis, penes eosdem Gaida rocchios. Verba in phylacterio Gothicis literis exarata sunt
haec. SE .. I. GUGLIELMI. EPISCOPI THEA, TINI.
Nardinus Episcopas Asculanus. Hic e vetusta, ac nobili apud Asculam Dalmatica familia, sese iunxit affinitate,cum aeque nobili Sgarilia gente. Huius Episcopi, Atauoru suora consanguinei seruat nomen, Sc memoriam Dalmontes Sgarilia I.C. obiit Martino V. Pont Max. Petrus Asculanus, Anconae primum, indE Asculi Episto-pus,in defuncti Nardini locum suffectus,a Martino V. Asser. uantur Bullae penes Brandium Electum , Civem Ascul
Frater Iacobus Asculanus, Minorita, Auersanae Ecclesiae Episcopus, Coadiutor factus Eugubini Antistitis, sub Clem. IV. vixit anno mclxxiix. Huius meminit Lucas Hibernus , in Seraphica Historia. Vincentius Seraphinus, 1 Sixto V. Pont. Max Teani , quod oppidum in Campania, vocatur Sedicinum, Episcorpus creatus vixit Paulo V.POnt.Max.
contes Mactius longasoxie Nicolai IV. Pontificis Ma X.
160쪽
Nepos, Episcopiis Vestanus oppidum est ad radices monotis Gargani , Gregorio XIII. ante Pontificatum eiusdem Presule clarum9 Vixit Paulo V. Pont. Max. Extat in huius Episcopi memoriam, apud Sanctam Mariam de Populo Romae, nobile ex marmore Coenotaphium a
Neque ego, ut inquit ille, verecundia, domestici sanguinis , gloriae quicquam, dum verum refero, subtraham; quippe multum tribuendum est Virgilio Capponio, Patricio Asculano, meo, materno latere, consobrino, Mileti Episcopo , cuius etiam aliquando Vicarium egimus . Vivit hodie , Ecclesiasticς immunitatis vindex acerrimus. Mauritius Centinus, Minorita item Conventualis, Episcopus Mas ensis in Prouincia. Vivit hodie ; de quo plura
alibi,pro temporis ratione diximus ; translatus inde ad Ecclesiam Miletensem in Brutiis, anno Mccccccxxxi. propter
obitum Virgilio Capponij,post remi, dum vixit, eiusdem E ciesis Episcopi; de quo supra .
Haec pauca de Episcopis illis, quorum hucusque'notitiam nacti sumus. Cςterum Asculanos quam plurimos ciues alios extitisse Episcopos , ut credam, validissima adducor niectura; ius enim Asculani Antistitis nominandi, penes Capi tutum antiquitus fuit; idque ex Martini V. quad m deroga tionis bulla, liquido patet. At nos, maiori otio Asculani Episcopatus memorias, & omnium, quotquot reperiemu SPraesulu nomina posteritati mandabimus . Nunc de Viris in re literaria claris 3 inter quos Valentinum, & Iacobum a Monte Prandono reponam; quorum scripta superitis retuli, cum de iis verba feci . Nec praeterido Nicolaum IV. qui ante Pontificatum Hieronymus Asculanus vocatus , scripsit in quatuor Sententiarum Libros, Sermones varios, atque in plures Biblio rum libros edidit commentarios utiles . Hinc arguendus Rafael Volaterranus , Vir alioquin varia lectione insignis, qui Anthropologiae Libro xxii. e Franciscana Retigion doctos Pontifices tantum praedicat, Alexandrum V & Sixtum IV. ex Thelogorum illustrium albo excluso Nicolao