Sebastiani Andreantonelli canonici Asculani et protonotarij apostolici, Historiae Asculanae libri IV : accessit historiae sacrae liber singularis : opus posthumum

발행: 1673년

분량: 376페이지

출처: archive.org

분류: 로마

191쪽

Liber Quartus. I P

Eieauli. Filium habilit Hippolytum nomine, ad quem extat

regulae Grammaticae, de regimine verborum, metrice scripis, Fani editae, per Hieronymum Soncinum, anno Domini MDUI. Leguntur Epistolς principio ad Filium, haec verba . Hippolyte charissime fili,du nudes, ct prima ponis rudimenta Gramismaticae, ingenio tuo consului, ne trice, O librorum laxitas te impedirenti Illa tamen legito; haec autem nostra memoris mandat Paruus

est, ct expeditus libellus,multaque breui disces: quod si cum rediero, mihi recitaueris, multis cum blandit's, Columbam Stelis, ct catulli passerem eondonabo.Antonius Bonfinius, Ciuis Asculanus ipse enim sexcem iis locis hunc se profitetur9 Catholicorum omnium Hist riographoru princeps, ii Libro de Signis Ecclesiς vi. Signo

xxx. adnotauit Titonias Bosius, varia librorum edidit volumina . Hermogenem, Herodianum,& Philostratum,e Grς- eo idiomate in Latinum vertit. Volumen de familia Corubria, ac alium de Historia Asculana composuit, Beatriciqueis Bohemiae Reginae dicauit . Epigrammatum Librum euubgauit.Quinque libros, qui commentarii de pudicitia Coniugali, & Fide, inscribuntur, scripsit. Architecturam e vernacula lingua in latinam traduxit. Hungaricam Historiam De-cadibus quinque est complexus, eamque summa elegantia, candido styli ,&historica grauitate , ad millesimum quadringentesimum nonagesimum quintum Vsque annum perduxit i & multa alia scriptis mandauit, ut ipsemet de operisbus propriis testatur, non uno loco; ait enim, Historie Hun-rics Decadis primae LibaLHerodianus Historicus,non magis apud

Cracos, quam Latinos auctoritate pollens, quem Diuo Matthia, e Graeco traduximus.Et de Pudicula,' Herodianus refert,que Antonius Asculanus d Graeco in Latinum traduxit, nonroque Mgi dicauit. Et inferius eodem Libro . enim vero , quantam diligentia, ct dignitatis, ex Hermogenis G ci Metoris iam verbis intelligi potest, quem nuperrimὰ Antonius Bonfinius, eluis Asculanus, atquὰ vgi, o Regina deditissmus transtulit in latinum, regisque numini dicavit. Et in Historia: Hungarica ita Lib. viti

Decadau. Paucis antὰ diebas,Antonius Bonfinius,ciuis Asculanus.

192쪽

iso Astu lanae

bisum Regem , ct Leatricem adluisset, varia librorum , qus per ediderat volumina detulit. Tria Regi dicatierat, Hermogenem Herodianum necnon Aphtonii Progymnasmata, qua 8 G co in M.tinum ipse traduxerat, teste Alexandrino Cherubinor breuem de Coruina domus origine libellum. Regins dum; alterum de Virginitate, ct Padicitia coniugalude historia Meuiana alterum . -- autem Epigrammaton libellum Ioanni Coruino insiri erat , cum haud iniucunda , inutiliquereratione, ubi de instisuendo nouo principe agebatur. At paulo inserius. Oblatum sibi Philostratum tribus mensibus in latinum trans lit; in primis vero, apolitanas Donasi deinde Vitas Sophissarum, O visolas . Scripsit insuper egregia alia volumina duo;altera de mirabilibus Germanis, alteri;

de mirabilis. Italis. Qtiς quide volumina edita Fiaco furti; veru adhucnu mihi jgnota. Haec ipse sub tertia persona, de operihus a se editis;& de illo plura Angiolita in Historia Lauretana, Ioannes Gargonius in Ripana , Beria erus Bistricensis Transiluanus,Epistola ad Franciscum Reuua, Robertus Uu.imerus in Praefatione, & Ioannes Sambucus, ad Maximistianum II Caesarem, qui de Antonio sic ad verbum. mantum

vero ingenio, non ad hoc argumetum modo historicum videlicet sed ad omnem omnino philosophiam excelleret , dialogi eius depudicitia coniugali vulgo testantur, Herodianus, Hermogenes latini enec vino huic opus es hedera.Pisterire tamen nequeo paucarum esse gentium historias, copia,Osylo pares; quantivis alij Iouium suum

faciant, pronunciatorem grandem, nescio quam sincerum. Ac memiani clarissinum, ct consultissmum Dominum Seldium s d dixisseia ,

nullo fe in Scriptore,post Liuium, squales eius, quam ipso boc Boufiuio, vacuas horas libentius ponere solitum. Qui vir, se haec reliqua eius, oequs nostris vigili's ac c. ere , vidisset , omnibus forta Recentioribus facilὰ hunc anterat ei. Haec, & alia Sanabucus .

de Hungarica Historia nostri Bonfinis, Rhapsodus fuit Michael Riccius Neapolitanus.Legitur eius Epato me, post Ioannis Sambuci appendicem . Thomas autem Bogius, licet Bonfinio parum assentiri videatur , de Regum Hungarorum Genealogia , a Noe, ex Annalibus Imrigaricis , nominatim , & gradatim per con sanguinitatis

Samseriem, a pareotibus insilios deductam recenset ipse

193쪽

Liber QuartUS.

Lib. o. Deeadis i. a Fonio tamen ad usque Wladislaum,iuxta

eiusdem Bonfinii sententiam , omnes numerauit Reges pag. sa. Cap. 8. Lib. a I. Citatur a Baronio Annal. Tom. II. ad

Christi annum M II. & annum MXXXVIII. eodem Tomo; quem quidem Sancti Stephani vitae Scriptorem, conuincit

erroris, de tempore adstructae eiusdem mortis Ascula mam ciuem appellat Thomas Gargonius, in Platea Universali. i Serm. XXXVIII. Citatur, & refellitur a Volfgango Lazi , Commentar. Rom. Reip. Lib. I a. Capite I a.dum de Sicam bria, siue de Statiuis Sicambrorum agit o Citatur a Nicola Alemano, in Histor. arcanam Procopii. Fuit AntoniuS,Matthiae Corvino, Hungariae, & Bohemiae Regi satis charias , dc Beatricis Reginae morum praefectus..Vixit anno M D. aucto re Roberto Card. Bellarmino de Scriptoribus Eccl. Hinc fallitur Vu interias, qui Antonium conciuem, & coquum Cicci

Asculani praedicat ; csi Ciccus obierit anno MCCCXXVIII

die XVI. Septembris qui quidem dies inter memorabileS,ip sitas Cicci interitu ,existimatur, ex Kalendario Historico. Cς'sar Cardinalis Baronitis Armat. Tom. XI. circa S. Stephani, Hungariae Regis obitum, contradicit Boufinio nostro, ad Christi annum MXXXVIII. necnon notis ad Martyrologiu, ubi de Sanctarum , Ursulae, Sc sociarum Historia. Hermog nem , & Herodianum, & integrum illud ingens rerum Hua garicaru Volumen; necnon Sympositum, siue de Padicitia M& Fide Coniugali commentarios legi ue illi vero superiorum permissu, tanquam in indice Romano prohibiti. Ascula nam Historiam nunquam vidi , ab Asculanis viris dia quaesistam ; Romae a Iosepho Lactauina Cappucino, viro docto , atque industrio, summis Principibus, ob solertiam, in rebueagendis charo, apud Hungaros, Polonos, ac Bohemos satis celebri a Thoma Ciannaueio Caelus, S. Dominici Theolo go eximio; Bononiae, a Diamante Gabriellio, perbelis indolis adolescente, iuris candidato, & de musis benemerito, ibi demq; a Flauio, Francisci MucciaretIi filio,Sacrae S. Stephaqni familiae Equite, corporis forma, & multis animi dotibus insigni ; ibi eninia, reperiri penes Stephanum Blancium assit

mabat Bonfiniua de Bonsiuiis I. C. amicus noster, Vot

194쪽

neriis ab AI andro fidem Flauii e vincentio fratre nepo

xς, eiusdem Didinis probatae nobilitaris milite , ac sub Rei'Vς lx auspicus Velitam centuriae ductore , nostro a tene xj. annis in hum nioribus disciplinis iucundissimo condisci-Pulo,&amico incomp rabilis Mediolani, in Bibliotheca Ambros, nata Borromaei Cardin. a Meliorio, Francisci Me liori filio I.C. Protonotario Apost & Friderici Card. Archie- Piscopia cognitionibus delictoruna,homine integerrimo. o Vtinam tandem a tenebris, ac veluti postliminio ad nos redi- ev, dc lucem reuiseret; ab ea enim non leue subsidium prae sto mihi fore sperarem, ilIustrandae laostrae uistoriae Ascul nae, cui quindecim annis noster desiudauit Iabor ; prout ego testes aduoco omni exceptione maiores, Herennium Masisnum eruditum praeceptorem meum, Asculanae Eccllassae Canonicum, Petrum Angelum Serianum Horatii filium,ex antiquissima, & nobilissim1 Pellicioliorum famiIia Oriundu . Crescentium Saccardam, Brunt physiei filium, silmmu virit, Marcum Antonium Cornachiam, Ioannis Antonii filium ;Franciscam Mariam,& Ioannem Fianciscum Soderinos fratres, Vincenti, I.C. filios, Ferrantem Ciuccium Laelii filium , Balthasarem Ciuccium Suetonij filium; Petrum Mariam Pacificum Gallati filium, & Ioannem Mariam Portellia, Francisci siliam,Iurisc praestantissimos, magnaque Asculanorum Druδmenta 3 praeterquam quod alios de Aica laneis rebus imstruxerim; atque Ioannes Vincentius ScaIa , Muiij filius, Vir equidem sinceras, & moderatissimus, n*cnon litterae ad me datae a Francisco Maria de Amatis, d Societ. Iesu, quampi irimae id abunde testantur. De Asculanae a me scribendae historiae dia suscepto labore testes sint ex I. C. expensa publici Tabularii monumenta, testes tot tantique omniS M-neris Auctores citati, atque, in locapietissimum indicem redacti. Uorum caeteris missis omnibus, adponamus hic Gladistat priuilegium, in Bonfinii nostri commendationem;

quod sic habet. Hadulaus Dei gratia flex metaria, Bobemiα,

Croatis, flame, Senuia, Galilia , Leomeriae, Cumanis, Aulgariaque , necnon SLesiae, O Lucem burgensis, Dux, Marchioque uorauic, s c.

omnibus Christi fidelibus, praesentibus, ct futuris, prie esstium voti

195쪽

tiam habituris D ιtem in omnium Saluatore. Cum splendor omnis , ac vera nobilitas ὰ virtute proficiscatur , ct ex ea maximὰ, quae aut militia, aut scientia comparatur; ac virtutis pramium sit bouor, m. hilquὰ magis bonum Regem addeceat, quam virorum merita pensitare, ct pro dignitate cuiusque virtutem colere, O ornare, ne illa praemio defraudata languescat,ct cum ignauia vitium afferatur Nos. vltro Antonium Bonfinium, ciuem Asculanum ferensimo otim Mat. thia Regiis decessori nouro ebarissimam, virum doctissimum, om. nium bonarum artium cognitione praeditum , ct viroque lingua pi stantem, de Maiestate nostra, ac νniue Ua Hungaria optimὰ meritu , quando ab origine mundoad nostra Uque tempora, nos,ac Hungaros nostros perpetua illustrauit historia.l Hermogenem, Herodianum , Philostratumque ὰ Greco in latinum transtulit. Architecturam, multa, diuersaque volumina edidit ' in primis, nostra quacunque possumus nobilitate donamus quamuis genere, suapte νirtute, elegantissimi Ane operibus sal νbique gentium nobilis esse videatus', ct inter nonros egregios nobiles familiares, aggregamus, adscribi. mus, ct adnumeramus; parique nobilitate filium Franciscum, fratres, cum vniuersa poneritate decoramus: ct in huiusmodi nobilitatis testimonium, hsc arma spontὰ damus, ct comedimus,qus ex stella, in eoelestino campo radiante, Bobemiso Leone, librum cum ada- mantino annulo fustinente, conflat, veluti in capite literaruin pictata faui. quidem arma domi, militisque, ac in omni politico, militarique apparatu, bicunque, ct quomodocunque νoluerit, vi sibi, fui ueposterii gestare liceat, libentissim/permittimus, concedimus , ad gratissims voluntatis nostre testimonium, ac fidelitatis, ct virtutis sns ornamentum. Quinetiam cum omni iure, priuilegio, immunitate, sincers nobilitatis titulum, armaque i sta concedimus , quibus csteri proceres, nobiles, milites, O clientes vgni nostri, ex iure , ct consuetudine uti, frui, o gaudere consueuerunt. Deindὰ veluti opera sua plend testantur, eundem imm tali.tatis artificem, bonum poetam, elegantem Historicum , ct Oratore optimumpaonuntiamus, edicimus,ct declaramus; quod, o doctissimi viri, qui citra inuidiam loquunxnr,omnes planὰ fatentur. Et Pamuis hos titulos studiosorum prius iudicia tribuerunt, Nosra tamen confiis mili sententia, ct auctoritate munimus , donamus eorona laurea, O

196쪽

is Asculanae Historiae

do cultu, aurea magis ingenia inter homines enitescant. In cuius rei fidem, memoriam, confirmationemque perpetuam, prUentes nostras

literas fieri iussimus, manum nostram apposuimus, nostrique sigilli

appensione mimiuimus . Datum Buds, die Octobris x. anno Domini MCCCCXCIL Rranorum nostrorum Hungarie,ctc. anno III. Bohemistverδ anno Xm Vladislaus Rex. Quod equidem priuilegiun a seruatur penes Bonfinium de Bonfiniis I.C. Asculanum, causarum patronum, una cum aliis illustris familiae monumetis , cuius exempla ad nos transmisiit Uentidia , Antonii Bon.

taretur, vidi mortuam , in extrema senecta , annorun

scilicet quindecim supra centum.Nuper edita est Antuerpie Tabula Seraphicae Religionis Franciscanae; inter Auctores, e quorum scriptis collecta est, recessetur etia Caspar quidam Asculantis, Historicus; cui ii s nullam hucusque alibi memoriam vidi; ni pro, Casparis, mendose, legi debeat, Antonis Bonfinii Historia. Matthaeus Bonfinius, Rhetor sua tempestate clarus, praeclarissimos edidit comment in Q. Horatium Flaccum, locis insuper supra centu explicatis comedatus.Denuo Agellium, quem Aulum Gelliu in scribunt nonnulli, excudit,appo si Rerudita epistola ad Augustinum Puteum Ragusinum, disci . pulum suum. Grammatices regulas breuissimas, dc non obscuras composuit. Donati libellum in meliorem formanias redegit.Tractatum de Arte metrica, breuem, atque perspicuum euulgauit uenecnon opusculum scripsit de comparando in scribendi vium stylo. Quae omnia prostant edita Venetiis anno MDXXXIII. typis Ioannis Antonii, & fratrum de Sa-hio . In omnibus vero editis voluminibus , Asculanum. ciuem se praemittit ; ac in primis hunc se praedicat in comentariis Horatianis ad Oden, XII. Primi Libri,hos versus inter

Ille seis Parthos Latio imminentes , Egerit iusto domitos triumpho. Vbi ista ad verbum In his versibus duδ sunt , quae adnotatis dena iudicamus. Alterum , quod cum exposuerint aliy,EGEMT,.

197쪽

Liber Quartus. Is

probari; quandoquidem ad declarandum, istos fuisse subiecto sinatis fuerat dixisse, Iusso domitos triumpbo; cum praesertim non Augu-sus, sed Ventidius Bassus Asculanus, conterraneus meus eos subegerit, o de illis domitis, subiectis triti bauerit atq;idi mu non , Augusti,sed Antoni' iussu, Vt Plutarchus in Antonio refert. Haec

ille . Matthaeus hic noster saepe saepitis in notis Horatianis contradicit L,bino, ac vicissim ab aliis carpitur. Vixit anno MDXV. Caeteros autem Bonfinios, viros in singulis liberal bus disciplinis claros,missos facio; cum illustris haec propgo Asculo , Patrignonum translata, ibi diu floruerit; ac vig athucusque; ex qua quidem artifices quamplurimi ingeniosi, Carpetarii fabri,Pictores,Scalptores,Gramatici, Iur consulti prodiere, magni nominis apud Picentes. At qui Bonfiniorum omnium notitiam habere cupit, libellum , quem

concinne scripsit de Viris illustribus indigenis disertissimus Rhetor, ac nobilis Poeta Octavianus Humilis,consulat, qui in senio Arciculae custo S, obiit Asculi, Sixto V. Pont. Manculus aliqbiado fuerat praeceptor . Agamus iam de reliquis. Eurialus Moranus, Patricius Asculanus, Graecae, Latinae, RItalicae linguae poeta, ingenio,& doctrina inclytus,& elegas, multa metrice scripsit. Circunferuntur Italice gesta Caroli V. Caesaris in Algerii oppugnationem ita desperata. Equitatio Margaritae ab Austria. Mors Laocoontis. Carmen ad Ventos, & alia. Quae omnia Roaiae, & Venetiis fuerunt pluries excusa. Latine vero, Libros spigrammatum duos publici iuris fecit. Vidi Senis editos anno a Christo nato MDxviii. Multa insuper ex Graeco in Latinum vertit . Usus est Eariatus familiariter Francisco Μollia Petro Paulo Gualterio Athanasio Cencio, Annibale Caro, Claudio Ptolomeo, ac

te illius aeui eluditissimis viris;qui quidem Ptolomeus,docti Hana Ilai hunc, Poetarum veterum nulli secundum , & re

centiorum facile principem appellat,in epistola,quam libello Epigrammaton eiusdem Euriali praemisit Maximopereis laudatur in Emblematibus , quae Impresiae vulgo, a Hie ronymo Ruscellio 3 nonnulla vidi satis ingeniosa, manaeiusdem depicta, in quodam Canticorum codice Francisci

198쪽

1 sue Asculanae Historie

Asculanum. Didacus de B nega Ponferradiensis, e Societate Iesu, de Passione Domini, haec ad verbum de Epigrammate Euriali profert. Huc referam Euriali Asculani ar tuU Epigram. ma quo in olea cubantem Araneam interfectam depingit a leuissima

mus a. Palladis arbor erat , fragiles ubi Aranea telas Texuit, huc miseram musca volando necat.

Cur ' mirum, se musca leuis deuicit Arachnem, Arboris hse victrix Palladis auxilio est. Coluit Eurialus, prae caeteris, Franciscum Soginum, cui epi .grammatum dicauit libros; necnon Hieronymum Piccolo-mineum, Bartholomaeum Vannoccium, Iamim, Magistri

Magnifici Borghesii filium, & alios Senenses patricios, ad quos prostant eiusdem Euriali laudum Carmina. Celebrauit prae aliis Phaedram, Lauram, Cassandramque, ac nonnullas alias puellas Senenses . Leguntur in Leonis X. Pont. Max. laudem, quamplurima disticha, inter quae, illud quod hic appono, ingeniosum Utique . O genus humanum, quid mirabilius hoc en, Gus se saluum seruat ouile Leor Necnon & alia, ad eiusdem Leonis orbes, in stemmate ex

pressos alludentia, dum Senis ipse ageret Eurialus. Sunt tibi fumme Leo, orbes fenn insignia senis Orbibas es igitur Sena fouenda tuis. Ad eundem. Iupiter altitonans unum sebi condidit orbem, Hic sex, iam Ioue est grandior inte Deo . Adest etiani Visiti Mauritii a Monte Florum, Poetae dialogus ad Musas, in laudem Euriali respondentes.

V. Dicite Pegasedes, quis vates omnibus, inter Mortales vivitgratior 3 M. Eurialus. V. Iam date storeos se, pertingat ad annos, Vos celebrare queat carmine saep8. M. damus.

Mortuus est, tu in Angliam irer faceret,& qui alios suis innumer IS illustrarat carminibus, tum funere, tu honore sepulchri caruit adeo, ut ubi sepultus,quoue huius ciri cadauer prole ct una fuerit, iMoretur .

Huius

199쪽

Liber Quartus. Ila

Huius germanus frater,Hippolytus I. C. summae apud Asiculanos auctoritatis vir,& princeps in Rep. multique alij cruum clari e Morana familia noruere olim at nunc, quae superest soboles , ad extremam redacta calamitatem iacet , luculento exemplo, quod sicut Vrbium, Imperiorumque ;ita gentium, & familiarum, nunc florere fortunam, modo senescere, 6c interire . Francischinus Blanchinus Rhapsodus, qui scilicet ligatis numeris Poeta,aetate sua suauissime ex tempore cecinit. Hu. ius viri meminit M Antonius Haltem pius Perusinus, Lib. ii. Seruat eius memoriam Francischinus iunior , Antoni; Fil. Francisci nepos, amicus noster. Floruisse in Poetica Arte Luchinum ciuem Asculanum, Pontii .Paulo III.asserit Lilius Greg Giraldus Ferrariensis , virumque festiuissimum extitisse constat,ex eiusdem Giraldi quadam Fabella, iucunda equidem, & plena leporis. Saluator Morellus , ciuis Asculanus, Latinis metris Psyaches,& Cupidinis nuptias descripsit opus in duos distinctum libros, seruatuc in Bibliotheca Minorum Obseruantiae AD culi, ad Diuae Mariae Annuntiatae . Initium huiusmodi legitur. Ascuti tu Prbe fuit Rex, mina vetuno

Haec habui, quae iam de defunctis proderem; nunc haud

alienum videtur a propositi Operis instituto, paucis percur rere quorundam in vivis praeclara ingenia ; licet enim audita, iis quae ob oculos Versantur magis laudemus;&praesetia, inuidia; praeterita, venerati e prosequamur ; atque ab illis doceri, his nos obrui existimemus ; quia tame omniu causas procul habeo,iis adiiciendum reor Mauritium Centinum , Theologum praeclarum ; quem solum e multis,pro Conci ne sermocinantem,cum summo applausu,summaque iucunditate Omnium gentium populi audiunt. Publice Philo phiam, Theologiamque m Ferrariensi Academia prosit tur; cuius extat etiam Latinis numeris elegans poema,

pulesium inscriptum; habetque sub prelo sacrorum epigra matum volumen ; necnon doctos commentarios in Mag, strum

200쪽

strum Sententiarum. Nec silentio inuoluam Hieronymum Mucciarellum, Asculante Ecclesiae Archidiaconum, eximiuTeologiam, atque iucundum Poetam, cuius acta fuit annis elapsis, fabula,quam Tragicomoediam appellant , satis elegans, ingeniosa,& erudita. His proxime adiungam Anto,nium Meliorium, Operibus, tum Theologicis, tum Poeticis, iam typis traditis, aliisque breui edendis, per omnem saec illorum memoriam illustrem. Ludovicus Zuccolus Faventinus, Vrbini principis praeceptor,vir utique doctus, suos de nobilitate dialogos Antonio Meliorio dicavit; illiusque carmen ad Beatam Desparam Virginem , Petrus Aloysius

Praenestinus, Musicorum princeps , ad modulationis numeros musicis accommodauit notis . Adnangamus Antonio Franciscum Aluit retiam , qui naturali nobilitatis fastia pedibus proculcato, satisque amplo censu neglecto, humilitatem, sanctamque paupertatem amplexua, imnocent illa mam inter Capucinos vitam agit; quique iugiter libris euoluendis, & scriptis c teste exercet ingenium .di ulta Meteorologica, Physicat, atque Theologjca voluminaltypis dignissima scripsit; quorum indicem hic adponerem, ni modestissimi Cςnobiis cohiberet me religiosa verecundia. Im-iu S germanusIoannes Franciscus, eiusdem virtuti par, &in omnibus, ingenio, Diis, quam hominibus propior , qui

nunquam, ut de M. Catone assirmat Velleius, recte fecit, ut facere videretii rues eo quia aliter facere no potera tueatqumma tura morte praereptus, perducere prohibitus est ad calcem , Tractatuni de Contractibus, & alia, quae vidi penes Franciscum Fratrem Carmen equidem facili venafluens , dulce-que, &Ouidianum. Si quis vero, viri commendation IS ansam me quas me dixerit latentem certe arguet: neque enim iustus, absque mendacio candor apud bonos crimini datur. Nec sine inuidia tacendus Celsus Francus, Franciscanus de C erirantia, vir praecelsi ingenii; hic enim Perusis,Neapoli, atque Romae,apud suos magna auditorum acclamatione , multis annis Philosophiae, atque Theologiae interpres , in-

sentem famam est adeptus. Vidi plutes ab eodem saepius Publice agitatas, variis in Academiis Quaestiones, typis tra

SEARCH

MENU NAVIGATION