Encomiorum tomus primus alter ... auctore Io. Baptista Masculo Neapolitano è Societate Iesu Encomiorum tomus alter continens encomia illustrium uirorum , ac foeminarum ueteris historiae sacrae vnà cum collatione exterorum, qui sub diuersis imperiis,

발행: 1641년

분량: 528페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

Nihil ea aetas horribilius vidit in terris, quam Regem ex aula depulsum in sylvas, non studio, ut solebat,uenandi sed venaticis obiectum canibus. . iacuit pecudis instar Rex abiectus ad pastum non tantum Circaea ipsa egissent pocula, quantum egit mentis elatio: abiit capillus in selas, Oris maiestas horruit in rictus, frontis fascia cessit in compedes, aurea chlamys in ferrum ,

thronus in caueam.

. pene Rex bellua in bestiarios incidit, vel in suos, ut Antaeus,canes. prae illo minus informia visa sunt monstra, quae parit Africa. quam impavido fuisti animo, tanti de nunciator opprobrii lcum exuebas homine, non metuebas inhumanum; cum faciebas belluam, non perhorruisti morsus. quin immo fodisti eum verborum iaculis, antequam fieret fera. ante tu fuisti asper, quam ille hispidus. ἡ

nunquam magi Serubuit, quam cum audijt se exuendum purpura. . nunquam erga te fuit mitior, . quam cum ferinam minatus es formam.

terruisti postea alterum item Regem, interpretatus inscriptas parieti notas, hoc est dictam diuinitus reo sententiam. mero madentem perfudisti metu. vertisti coenam in scenam , luxum in luctum.

392쪽

Miravis,& auctoritas Vatis, quem spoliandum praedi Xeras regno, . ab eo indutus es purpura. cui e manibus extorseras sceptrum, is ornauit te torque.

sed quid illa vaticinatione sublimiust cum ex alta veluti specula despexisti Regum omnium, ac gentium fata: quatuor tibi obiecta sunt monstra, quae totidem significarent imperia,

quae tamen Vna contereret claua.

quid tua nobilius mente, vel celsius lquae infra se habuit

omnium ortus,occasu', regnorum. Insuper maiora edere e S aggressus oracula, praecinuisti videlicet venturum Numen in terras; per septenos orbes repetitos annorum

aureum deuoluisti seculum; . clausisti oraculo persidis ora, quid mirum y clauseras etiam feris; quippe leones,quibus obiectus es impie, vel dentibus exarmasti, vel unguibus. lusisti scilicet inter ferarum Reges, qui non timuisti & Reges inter feras ponere. obsignauit Rex anulo caueam, ne quid noceret inuidia; plus bestiuae,quam homini fidit. , Sed meruisti, ut euaderes liber astris, qui pudicitiam seruaras a procis iam iunior minatus essenibus superne districtum gladium. magna laus, quod te adultum timuerunt leones, maior, quod pene puerum lenones.

393쪽

Detexisti etiam sacerdotum mendacium fraudem,& simul ingluuiem, qui vero Numini subtrahebant cultum, falso cibum

cum putarentur Dil ideo vivere, quod sibi oblata comederent, tu per stratum in pauimento cinerem apte ostendisti non vivere. impressa nota fraudis in cinere effecit,ut Dii redigerentur in puluerem. explorata fraus est per vestigia pedum, ut eos discerent conculcare. At in dracone necando non Vsus es claua, sed medicatam porrexisti offam imbutas eius veneno mentes aenouo sanasti alexi pharmaco,

obtulisti Stygio draconi picem,

o ut intus arderet,

, qui verae religionis stagrabat inuidia. quanquam mirum, quod usus es pice, ne mortales eius adhaererent cultui; addidisti adipem, sed ut ex tabesceret.' non poterat hoc pinguescere, quem facit aridum liuor. frustra iterum leonibus es datus in escam. qui inter leones diuinitus inuenisti escam. meruit tuae sublimitas mentis, Vt acciperes dapes Uates a Uate per aerem prodigiose suspenso. epulatus es inter famelicas belluas rieiunae illae fuerunt, quandiu & tu ieiunus; post te explerunt & ipsae famem, at non te depastae, sed hostem.

394쪽

Synop. Ab uno coeli tum per aerem euectus, ae ductus es Ballonem in leonum caueam,vr 8asceret Danielem. . vaticinatus es in primis de Christi in caelum asee u , ac triumphalem eius pompam defcri t.

Nihil de te dici potest non grande, non mirum /ν qui grandis es dictis, mirus es factis vi alterius Vatis consuleres vitae, 'non dubitasti periclitari de tua. non es Veritus, ne, dum illum pasceres, fieres dipse leonum pastus. munita claustra sub ijssi sine claui, ad immanes i ngressus ex belluas sine claua-

tranasti aerem corpore mire librato; non minus hoc visium est leue quam, quo es apprehensus, capillus..cibus, quem afferebas ad Uatem,.

nihil addidit oneris, quia pietas te faciebat alitem, vox imperantis alacrem, pauisti sedentem inter ieiunas feras, veritae sentie pascentem quae abst i nebant a pastu. uoluerunt Superi parare ipsi mensam, ne tua te pietate fraudarent. apposuisti Vati epulum conuiuale inter belluas sine fraenis edomitas; sed idem proposuisti spectaculum triumphale: inter hostes euictos ab exarmato Numine fuisti praecentor, immo pene lictoriae testis.

395쪽

IIaee vaticinans altius proueheris mente, quam cum ad Vatem prouectus es corpore . dum venturum Deum praedicis ab Austro, elatius ventorum euolas pennis. dum arduo e monte deuocas Numen in valles,

Olympo videris,& Atlante sublimior. praecinuisti elegans Deo paeana victori, apparasti omnem Capitolij pompam,

triumphalem prope secutus es currum laureatus Ni delicet Vates; nullus adstitit de more monitor Mortis,

quia hanc descripsisti captiuam hoc magis extabuit illa liuore, quod nihil in pompa appareret ornatius, quam liuida, quae inflixerat, vulnera, eius falce collecta messis est gloriae, erubuisset affecta tot probris,

nisi tunc maxime fuisset infecta pallore. quin etiam catenatus ipse Stygis tyrannus Dei victoris veneratus est pedes. perstrinxisti hebetes hostium oculos armorum fulgore micantium, siue sagittarum luce vibrata, Q. siue fulgurantis hastae splendore. . excitasti pene sepitum Ducis arcum, vi hostium euigilaret ad necem.

nili iὶ tum probrosius fuit Dite,vel vilius timidus est factus ex tumido; iacuit Imperatoris abiectus ad pedes, qui se extollendo fecerat caput. haeserunt Sol,& Luna spectaculo: minus sibi radiare sunt visi, cum inserti sunt radi; triumphalibus rotis.

396쪽

ZOROBABEL

Synop. Pos diutinam struitutem liberrate concessa δ Re Esdra 3. ge Persarum,redierunt Hebrsi Hieroshmam subhoe Arist. I. Duce, quisignaculum Dei uictus es, recepto sacro iudisrumento,quod Nabucdonosor Rex abstulerat.

Qkid nos te dignum, Dux magne, dicemus. 'cum ipse te oraculi cortina commendetiquam insignis fuisti virtute, cum te suum appellet signaculum Deus lexpressisti factis communis salutis Ducem, nisi quod ille &auctor fuit. obsignasti receptam patriae libertatem,

ι . aureus veluti anulus,

sed quo diffracti une ferrei. te Duce remearunt postliminio ciues catenis soluti barbaricis, sed beneficijs qua diuinis deuincti, qia regi nnulla fuit vel augustior pompa,vel pulchrior,

quia erepta templo reducta sunr vasa; reportauit Religio spolia non aliena,sed sua nullus triumphus ornatior, quia nulla pretiosiora sunt spolia. quae exaruerat gentis gloria,tunc refloruit, cum reliquit pensiles Babylonis hortos. quas suspenderant in salicibus citharas

non 3nte manu tangere voluere, quam libera, salices mutarunt amaras in terram melle manantem.

iterum regionis sunt lac e nutrit . quia religi0ni renati. IESUS,

397쪽

IESUS, siue IOS VES

Pontifex. Synop. PUBablonicamseruitutemfaentiate accepta im, saura Orbis,ac templi, functus bic est hierarchae munere. oblatus est per visum Zacctaria υesium sordes cum ornatu ponti cio mutas, quantuuisfremente hoste.

Nihil augustius tui muneris maiestate Vel nomine utraque re Liberatorem reprae tasti magnum. te principe sacrorum Religio ereptum recepit decus. nihil hetius capis uis fuit solutis, quam tuum caput infulis videre deuinctum, fronte vittata. facerdotali cinxisti te balteo, cum illi coeperunt ire disci nisi catenis Regis fuit inter tiaras versati Persicas .i . restituere pontificiam. ipse recreari visus est Mundus,

cum tibi ea licuit indui veste in qua figuris ipse depictus erat arcaniS.

nunquam expleduerunt clarius pectoris. gemmae, quam cum barbaro expolitae sunt serro. tunc dulcius insonuerunt crepitacula aurea, cum catenarum siluit strepitus. ivisus es Uati per speciem seroidatus, ac reus, . ' . sed evin adumbrasti, b r bis tr qui reorum elueret sordes.

scilicet,funerata patria,atratus traxisti syrma' atreuiuiscente, candidam induisti byssum. frustra Stygius hostis insultauit a dextris, quia per istud nomen omnia ei contigere sinistra-i, HOD

398쪽

Benefici Religioni. Synop.Iusius est Zacιbarias ab his,qui inter ceteros HGseruitute Babiosica venerant, accipere aurum, ex quo corona fleretIesu filio Iosedechi, m inaugWaretur NU .

EN COMI ON I 29. Habet & laureata Religio quadrigas suas,

utique triumphales: . . quatuor viri ad eius conspirastis ornatum,

nihil vobis libertate fuit antiquius, quam ut illam pristino restitutam imperio

circumdum est catena teres in orbem, .sed pietas,ut esset stabilis, fuit in vobis quadratas. digni estis laude,qui impendistis aurum non in muliebrem,sed in pontificium Mundum , Mui scilicet sacer fuit vestis ornatus. quin etiam hoc maius cessit in decus, quod ea vobis decoranda pars obtigit, ubi nomen erat inscriptum opificis Mundi. . recepisse per vos est visa Religio insignia, quae amiserat, regni, quia incessit coronata. non alio voluit oraculum uti auro,quam vestro, qui fueratis aliquando captiui, quia fuerat calamitate elut igne purgatum. auri huius coronarij fulgor dici non potest, quia inde illud radiabat nomen, quod prae maiestate dici non licuit. Viluit tiaras Regis Persaruth, eum tiaram imposuistis Regi sacrorum.... EZE.

399쪽

Propheta. Synop. Nobilitar eius isticini' ostenditumi obiecta enim est ei pecies quadrigarisi Dei cum qua firmi anima.

Nunquam fuit tua mens tam soluta, tam libera,.quam cum tenebaris Babylone captiuus. ' vaticinatus es ad fluminis ripam, sed non tam fuit unda pellucida, quam clara cognitio.

spneuisti omnem Regis Babylonii fastum,

cum triumphalem vidisti imperatoris Dei curru. cap.ri' prodronam Ventus, ac turbo non turbauit mentis intuitum. electrina species Nuministraxit, ac rapuit tuum ad se animum.

aspexisti laetus pacis insigne, circumfusam Deo iridem. cum volubiles tibi obieeta sunt rotae,

non es Veritas, ne essent Fortunae, quia erant oculatae.

inter oculos versatus es oculatissimus Vates. vi luerunt omnium triumphi Ducum, cum gemmatas vidisti quadrigarum rotas aurea chrysoliti specie. quadriformes animantes subierant iugo, sed varii vultus, una consensio. non alium agnoscebant aurigam, , quam spirabile Numen , Cius voluntas pro Labena fuit. Za On1rium a ectu.aljs quoque mirabilibus descrimis in laterculo urbis excidium.

400쪽

3 62.

Omnia in his mira, sed illlud in primis,

- , . quod, Vigeris bovem vnι ferri cum aquila pari vel volatu, vel gradu; percurrebant vii stadium Circi citra sudorem,

pro meta erat Numinis agono thetae gloria. non poterant rotae aberrare 1 cursu, quia circumdatae oculis.

plenum hoc voluptatis spectaculum fuit, sed illud doloris,'. cum immania scelerum obiecta sunt monstra; perfosse pariete consessus est animus. scilicet videre tibi visus es augustum delubrum superstitione foedatum; non erectas vidisti palmas in coelum, sed repentes humi angues; lacrymas non caste profusas, sed pro incesti Adonidis nece. nihil tenebricosius est obiectum, quam Sol oriens impie cultu S. Praecinuisti non unius gentis exitia, saepe scelestis diuinam intentasti virgam, sed ne vapularent; sepe minacis oraculi fulmen, ised ne perirent. at ubi tua vox minando desecit, idescripsisti excidium urbis in latere. cum frustra cor pungeres,aggressus es pingere , tametsi pietatis fuit, quod tu circumdederis machinis urbem,, ne obsideret hostis; arietasti, ne caderet; molitus es vineas, ut esset sobria,, testudines, ne signis. .

SEARCH

MENU NAVIGATION