Observatio contra memoriam vel notitiam legatis Gallicis Noviomagum ituris datam

발행: 1678년

분량: 11페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

1쪽

mὶ tempore, quo Christianis gentibus laetum Pacis augurium coelitus annuntiatur. Plane nisi Regij Nominis dignationem prae se ferret, famosus videri posset. Interim minime idoneus Pacis Praeco est, qui veteres Injurias novis acerbitatibus cumulat. Praesertim cum aliud in fro te promptum ostendat, aliud clausum in recessu tegat. In scriptio Mandata Legatis Noviomagum ituris data, pollicetur: Contextus Scriptionis nihil alisid, quam declarationem continet, qua ejus Author Orbi persuadere conatur per Gallos non stetille, quo minus coeptum Coloniae Pacis Negocium ibidem hnitum fuerit, stetisse autem per Caesarem , quod successu caruerit, dum apprehenso , ut ait, contra fas fidemque Fiirstembergio diremerit inchoatum de Pace Col l oquium, coacto scilicet Rege Legatorum sitorum ad restaurandum congrestum abitum tantisper

differre, donec Furstembergio, veI plenae libertati reddito', vel Principis alicujus neutri Partium obnoxij custodiat imterim & donec Pax coalesceret, tradito, facinoris in ipsis

admissi atrocitas rςpararetur. Dediste tamen Regem tum

ossicijs Magnae Britanniae Regis, tum precibus Episcopi Argentinensis, captivi Furstembergij fratris, ut Britannici Regis , ac foederatorum Belgij ordinum, sociatis in hune finem studijs haec conditio ab. Imperatore obtineretur iquam antehac ipse ut promovendae Paci unice necessariam

exegis Iet. Proinde promissis Regis Britannici, ac precibus Episcopi Argentinensis confisum non dubitasse Galliarum Regem misus Noviomasum Legatis suis Orbis Christiani

2쪽

votis ac desideriis satisfacere, praesertim cum Episcopus Aragentoratensis, non modo impulsu Britannici Regis invita.

tus , verum etiam suopte animo permotus non una vice

cum ipso egerit, ut de Patrocinio , quo fratrem Guillelmum tuendum susceperat, in tantum remitteret, ut utrique se suasque rationes bono Pacis publico immolandi gloria relinqueretur. Haec eorum, quae isto libello explicantur, in compendium redacta substantia est. Speciosa verbis, re inanis, quantoque majore veritatis imagine picta, tanto minus eorum, quae hactenus gesta sunt, fidei congruens. Sed his omissis aci rem ipsam transeamus. Primum violatae fidei publicae laesique Juris gentium crimen a rectitudine conscientiae suae alienissimum, justissime in eos retorquet Imperator, qui ut antiquiora sileantur Pyrenaeae & Aquis granensis Pacis vincula calcata profanis pedibus M. Martyrum ossa, polluta delubra, Tiaras Pontificum, diadema ta Regum, sanetos etiam inter barbaras gentes propinqui Sanguinis nexus, viduarum indefensum sexum, pupillorum innoxiam aetatem , Jurisjurandi Religionem , proprium pudorem ac decus, cunctaque Regno augendo viliora habent , qui nulla veteris cum Batavorum gente quam ita hanc fortunae, cujus molem ipsi aegris jam oculis intuentur, magnitudinem ipsimet evexerunt, amicitiae verecundia, nullo Ecclesiasticae dignitatis in Trevirensi, Septemviralis cujus se antehac Defensores jactarunt purpurae in Braniaden burgico discrimine omnia divina humanaque juram ita scere, agere, veriere non dubitant, dummodo per aequa,

3쪽

per iniqua ad ambiuoms suae culmen eniti clueant. Hi suos

ante sinus excutiant, siuam prius conscientiam explorent,

quam ad alterius innocentissima facta , quae illorum cognitioni non siibsunt, si perciliosum judicium in toleranda audacia porrigant. Interim Caesar securus est, capto Fudistenbergio nihil vel contra ius Gentium, vel contra fas fidei publicae actum fuisse. Neque enim lus Gentium in eo laedi potuit, qui ejus favore vel nunquam munitus, vel eo. dem contra tranquillitatem Patriae vetita moliendo foedisismῆ abusus est, neque fides publica violari, quae ipsius intuitu nunquam fuit interposita, quod pridem alibi demonstratum, hic, ubi brevitati litatur, repetere nihil attinet: Pro Legato a Celare, vel taesareanis agnitum fuisse Guillelmum, evinci hactenus non potuit. Imo pro non Legato habitum & privati hominis modo Tractatum a Caesarea. nis suisse, documentis Legato Suecio Benedicto Oxenslier.

nae ostensis confirmatum est; Dato tamen, at neutiquam

concesso, Legatum Coloniensem fuisse, certe Gallicus non fuit . Injuriarum autem Coloniensi Legato illatarum Vin dicta ad Coloniensem utique pertinet, non ad Gallum, nec alterius Injuria alteri parit actionem, praesertim cum Et

etore, qui interim cum Caesare convenit, non conquerente, nullus Gallo de alieno morbo dolendi locus relictus sit. Tribunum Regis externi ac in solo patrio contra Natalis fidei pietatem , contra Gesaris reverentiam , contra Pacis tranquillitatem, legumque jura hostilia voce, manu, scriptis agitare, quietemque publicam nefario scelere turbate

4쪽

ausum capi, Ae Colonia abduci iussit imperator, ne Conselia Pacis praesentia dc Suggestibus suis interverteret,qui acerrimum belli semitem se hadtenus praebuerat. Talem comprehendi rei publicae intererat, cujus vulnera curari non poterant nisi eo remoto, cujus improbitas curationi malo rum publicorum, quae tot per annos Salutem publicam exederunt, hucusque obstiterat. Ut enim concedatur id, quod citra veri praejudicium concedi nequit Eum Legati Charactere immunem ab omni manuum injectione extitisse. id sanὰ beneficium favori innocentium introductiam, in ipsorum odium ad improborum hominum patrocinium prava interpretatione detorquendum non est. Si Legatus officij terminos, & reverentiam Principis, ad quem mittitur, exuit, ac in detrimentum Reipublicae, in cujus ditione versatur , perniciosa molitur, excidit suo iure, eique perduellionis dies dici potest, aliaeque actiones poenalo adve fias eum intentari. Cujus do strinae authoritatem pluribus experimentis ipsamet Gallia concivit, Legatis, s qui sp culatores agere, ac dissidia miscere ausi sunt, parcere min, mὰ solita. Verum ut ante dictum est, non cum Legato Electorali, sed cum proditore Patriae, cum Emissario hostili, cum Stipendiario Gallico res est, quem hostium artibus insectum, in eorum Castris & Comitatu deprehensum, hostium more habitum fuisse nemo vitio vertet, aut fidei publicae, qua Securitati ejus cautum ex hac parte nunquam fuit, quicquam exinde decessisse interpretabitur. Quod nunc Obiter tantum adducitur, cum tota facti ratio, quam

. . . Aῖ tamen

5쪽

tamen Caesar nulli nisi DEO, cujus ausipiciis regnat, reddere tenetur, alibi pridem exposita sit, adversius quam nihil hactentis proferre obtrectatoribus licuit, quod ullam verisimilitudinem aut speciem saltem Juris haberet. Persivadere quidem vulgo nititur Gallus, quasi commisso hoc, ut loqui amat, attentato omnis sipes carciendae quietis publicae

conciderit, plane tanquam ejus reducendae momentum a

Furstembergij sortuna unquam pependiiset, quem abelle potius a Commercio acis, quam eidem interesse negocio ad optatum finem feliciter perducendo conveniebat. Quod si serio Gallis propositum suit siuam orbi tranquillitatem seclusis ambagibus reddere, cur incolumi adhuc Furstembedigio, commeatum Carolo Lotharingo per tot mensium spatia denegarunt, cum ipsi Soci Mediatorum tunc adhuc officio suncti non iniquum censerent, calvum ei aditum conceo, ejusque in publico de Pace Congressu causas &rationes audirii nisi sorte vox quoque illis adimenda, auresque claudendae sint, qui se avitis Patrimonijs a Gallis, jus in armis collocare solitis, exutos, sedibusque Paternis 'evolutos queri sustinent. His ad differendam tranquillitatis public selicitatem repertis effugijs tot elapsos inutiliter mensies, tot gemitus siuos inter mala & discrimina belli ser- sum missos verissime imputare potest afflicta orbis Christiani calamitas, non Flirhembergi j sorti, cujus libertas ad

impediendam Pacem multum, ad promovendam autem eandem parum vel nihil omnino conserre poterat. Imo ne ad Gallum quidem ulla moderationis gloriae tempera

6쪽

menti ab ipso propositi commento redundat, cum hoc itaeomparatum ut, ut directam ad Pacem, viam obstruat potius , quam expediat. Unde enim illi jus dictatoria pol state integram Injuriae reparationem illinc exigere, unde nulla illi facta est Injuria ρ Unde illi authoritas inverso contra usitatam ab antiquo consuetudinem tradiandi ordine in antegressem suturi de Pace Tractatus eas alteri parti Conditiones praescribere, quae praecipuam ipsius Conventionis partem constituunt, nec nisi prorsus victis ac deditis imperari a Victoribus consueverunt 8 Eo autem res suas nondum recidisse existimat Caesar, ut hosti suo stipplex factus leges ab eo accipiat, quae mutuo & communi partium consensu ferri debent. Ancipitem belli aleam , & ambulatoriam

Martis sortunam esse nupera IEstas Gallum docere potuit. Incertae temporum calliumque vices stini, & sors armorum nunquam uni simpliciter indulget, nec quisquam recte de Serenitate totius diei nisi post occasum sistis pronunciat. Qila propter praecociter nimis Gallus de bello quasi jam consecto decernit, dum utraque pars sibi confidit, nec

Impares ambae videntur. Utrinque ferrum, utrinque corpora humana, utrinque Socij virium aemuli, utrinque par prol perorum spes & adversorum metus. Caesar autem de Justitia causae ac benignitate Numinis securus,& inter me dios armorum strepitus nunquam pacis vel optandae, vel

si per hostes liceat, procurandae immemor, pridem suam de Guillelmi Principis Statu sententiam LegatoSuecico Oxemstiernae aperuit, nec ab ea hactenus, utut nulla juris obliga-

7쪽

tione, aut rerum suarum necessitate urgente, imo multis

argumentis diversum Radentibus discessit, nuperque adeo id ipsum Magnae Britanniae Regi significavit, cum ab eo hac de causa per litteras interpellatus fuistet. Id quod Gabium minime latet, ad quem omnia inter Ministros Caesaris ac Suecicum Legatum acta tempestive ac sedulo peri, ta sent, nec fugere illum potest, amore Pacis eam placuisse Caesari viam, ut instituta adversus captivum actio, quamvis ad exitum prope perducta, tantisper m suspenso qui,sceret, donec Tractatus pacis finem sortitus esset. Etu amtem Suecia a partibus Mediatoris in Castra adversa gravi Gallorum aere conducta transierit, quod unice optavit Gablia, & ut voti compos fieret, coeptum jam Coloniae de P, ce congressum, quamvis alia omnia causaretur, hoc potissimum tine dilIoluit, Caesar tamen placita semel Consilia non mutavit, siuaeque voluntatis certiorem Magnae Britanniae Regem facere non dubitavit, quo magis toti Europae constaret, ipsum neque vicissitudine casuum, neque temporum spatijs, neque mutata persona Mediatoris a proposito dimotum esse. Ad cujus scopum obtinendum non opus est, ut captivus ante Tractatum Pacis in tertij alicujus fiduciariam custodiam consignetur, vel quisquam Episcopo fratri ejus addictus ad colloquium illius admittatur,

quo scilicet cum eo agat, ut ipsemet apud Regem pro temperamento in medium allato insistat , Cum hac ratione non tantum porta captivo ad solitam Machinationum te. lam retexendam patefieri, verum etiam materia inani

8쪽

ruantumvis, ampullosa tamen jactantiae ostentandae ebem p beri queat, quasi Caesari ad pacem a Gallo imp trandam captivi sirpplicis Intercessione ac deprecatione opus fuerit. Quod dedecus aeque a Caesarei fastigij cvlmine nondum eo indignitatis depresso, ut tali Pacis parario indigeat, quam a Furstenbergij Conditione ac fortuna longissime abest, neque DEUS hominesque sinent momenta pacis publicae a pessima captivi mente sorte, aestima

tione pendere. i ,

Nimis ntita fiant orbi tum ejus, tum Episcopi Fratris Consilia, nec credendum est, eos, qui pacem belli amore turbarunt, bellum pacis charitate mutaturos esse. Quis Sponsor erit, captivum, si quocunque etiam modo dimittatur , non statim ad ingenium, & ad vomitum rediturum pNon Frater, quippe ijsdem Consilijs obnoxius, & contra Mandata mesaris in peregrino & hostili solo voluntarium exulem agens: Non alius, qui vel eum in potestate habiti rus non est, vel cui precibus,pretio,minis, quae singula muti tum ponderis inter mortales habent, depositum situm e torqueri facile possit. Quis deinde actionem depositi m-stituet, aut contra Depositarium vi aut Jure experietur Θ Ιωterea quoquo modo et tantillum libertatis nactus pejor detestabiliorque fiet, quam ante custodiam, vel in iplae

titit, ubi per sibi obnoxios custodum fidem aggredi,ac secreta& captivo interdicta commercia cum sorore notisque ejus complicibus sociare non intermisit. Lenitatis & Cl mentiae famam, ut regnantibus utilem non aspematur Im-

9쪽

perator, sed ita ut securitati suae, ut saluti publicae, cujus apud eum suprema lex est, potissimum consulat, adversus quam crudelis, dc in tot ab eo vitam & spiritum trahentia, Ec incolumitatem, salvosque lares, sarta tecta, inviolatos penates illi uni debentia animarum millia immitis est, qui quis misericordiam in pervicacem reum dc inp senti quoque solitudine prioris ferociae retinentem intempestiva bonitate exercet, eique non emendationis spacium, sed novam malefaciendi licentiam tribuit, ut videlicet novissima ejus deteriora fiant prioribus. Notum est, apud Gallorum Reges pro ejusmodi reis deprecari nefas este. Sciunt

ipsi, quid CAROLO quondam primo Regis Britanniel parenti pro socrus siuae, LUDOVICI XIIL Galliae Regis

Matris reditu in Galliam intercedenti responderint, quo r sponso majores ipserum, Germanos causam eorum, qui

adversius CAROLUM IX. dc HENRICUM IIL Galliae

Reges arma induerant, agere ausos, ab Aula Regia dimiserint, more regnantibus usitato, quo unusquisque eorum liberum sibi de subditis sitis statuendi arbitrium vindicat, idque alterius cujusquam interventu imminui aegre patitur. Neque est quod captivus autumet, sibi nullis Imrisjurandi vinculis o stricto liberum bisse peregrino Regi fidem operamque suam locare , cum eum ipsa nascendi conditio subditum fecerit, te sub Ditione Caesarum ipsa n talis soli regio constituerit. Quidni igitur idem Caesari in hunc captivum situm, quod Gallorum Regi ac nec illius quidem sexus, cui etiam captis urbibus parcitur, in causis,

10쪽

ubi Imperij sui securitatem verti existimat, rationem habere solito, in quemcunque civium sitorum juris sit Proinde Furstembergio satis gratiae esse debet, quod nihil hactenus in caput ejus, aut famam, aut dignitatem asperius, & ex ipsius merito decretum est, quid quod Episcopus Argentinensis praeter spretam Caesaris Majestatem insuper ossicia Magnae Britanniae Regis ipsius , Fratrisque ejus intuitu interposita parum reverenter habuit , divulgato passim scripto isto Gallico,& hac illac misIo, ut invidiosas aliorum preces pro liberatione Fratris corrogaret, & hanc vim in Caesarem , sivea ueret petitis, sive abnueret, in ancipi. xi positum transmitteret Quin expectavit potius, quid amica Britanniae ossicia in Aula Imperatoris pro obtinenda libertateFratris profectara essenti jam autem dum Britamnici Regis operam p propera sua diligentia antevertit,

quid aliud quam gloriam Intercessionis Regiae illi ereptam

ubi vindicat , ac simul aliorum, quorum sitffragationes passim emendicat, invidia Caesarem onerat Z Qui tamen hinimmobilem, & Paci non minus quam bello paratum animum ostendat, Regique simul Britannico testatum faciat, quanto in pretio ossicia ejus Paci inter summa Christiani orbis Capita conciliandae dicata habeat, jam nunc denunciat Lesatos suos eo, unde loco tractatui Pacis dele sto ubcini essi queant, quam primum profecturos, ac ibidem tantisper substituros, dum reliquarum Partium belligorantium Legati itineri accincti eo accesserint. Quod ut

mittentis Majestas, & negotij gravitas postulat, sic tum

SEARCH

MENU NAVIGATION