Iter in Moschouiam Augustini liberi baronis de Mayerberg, Camerae Imperialis Aulicae consiliarii, et Horatii Gulielmi Caluuccii, equitis, ac in regimine interioris Austriae consiliarii, ab augustissimo Romanorum imperatore Leopoldo, ad tzarem et magn

발행: 1679년

분량: 242페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

is 6 Statuta

vel sine diei appositione scripta suerit, nullius momenti sit, nullum. que desuper judicium detur. ars. Si quis mutui chyrographum falsum esse exceperit, convincatur autem de mendacio, solvat debitum secundum obligationem suam creditori in duplo. Sed si antequam conclusum sit in causa debitor sponte fassus fuerit, quddinjuite contrachyrographum excepti nem falsi opposuerit, solvat tantummodo simplex debitum in gratiam professae sponte veritatis. aris. Si quis Russis cuiuscunque status debitor fuerit ,& eodem tempore etiam advenis, & tam illi, quam isti eum coram judice convenerint, is vero, ut 1 necessitate stolvendi advenae debitum suum se subtrahat, dixerit, debere se etiam multis Russis, exigatur ab eo primum quod advenae debet, & deinde quod Russis. Similiter si quis Gareo fisco aliquid debuerit, & alios multos creditores habuerit, exigatur prius ejus erga TZareum fiscum debitum, & deinde alia reliquorum dςbitorum .aso. Si nobilis aliquis, aut nobilis filius alicui debitor ad solvendum per judicem condemnatus fuerit, ipse, vel ejus servus pro

summa loci. rubiorum liet per mensem ad executionem , si summa rishiti infra, vel supra centum rubios fuerit, stet pro rata. Si verb dii tionem supplex petat, concedatur, sed non ultra mensem, ne accusatori fraus fiat. 2st. Sed si quis ad executionem stare noluerit, habueritque unde solvat, post elapsum assignatum mensem fiat aestimatio domus,& bonorum ejus , solvanturque debita creditoribus, vel creditores exigant ea ab eorum possessionibus, ct patrimoni js ex servis , &subditis. Isa. Si quis autem non habeat, unde solvat, ejusque patrimonium vacuum fuerit, aestimetur patrimonium, deturque credit

ri in solutum , quod si illud accipere renuerit, vendatur plus ollerenti, & pretium solvatur creditori. Si vero patrimonium hoc antiquum fuerit, sive pro servitiorum remuneratione datum , & illud agnati ejus avocare voluerint rescio aestimationis.pretio, detur eis,& de pretio creditori satis fiat. Si aliquid supererit, detur domino. sed si aliquid pro integra creditoris satisfactione defecerit, illud exugat creditora debitore suo. 263. Si milites cujuscunque status, exceptis minoris conditi nis, ex executione non habuerint, unde se redimant, exigatur ab eis, sive:eorum servis, debita pecunia sine misericordia, ct totaliter tradantur creditoribus, exceptis his Hilis nobilium, qui sunt Priastavi. 16 . Si Strelitati non habuerint, unde pecuniam mutuo acceptam reddant , non tradantur totaliter creditoribus, sed solvantur

pro ipsis ex itipendio, quod a TZare habent, quatuor rubii singulis annis, ipsi autem usquequo a debitis suis non fuerint liberi, pro solo

Pane serviant.

a6s. Kosiaci, libratores , alijque inferioris conditionis milites, agricolae, & quicunque alij, qui non habuerint, unde debita sua solvant , tradantur totaliter creditoribus , donec se redemerint, laborentque apud illos masculi pro quinque rubiis in singulos annos, foeminae pro duobus cum dimidio. Creditores vero, quibus traden

tur,

162쪽

tur, dent fideiussores, qui spondeant, quod eos non occident, neque eorum valetudini nocebunt, & quod post deletum ab eis per sua servitia debitum eos reddent Cancellariae. 266. Si verb aliquis sic traditus a creditore suo aufugerit, te neatur hic statim de fuga illius notitiam dare cancellariae, a qua illum ipse accepit. 26 . Si quis delatus suerit, quod debitorem sibi traditum occluderit, veritate comperta, subeat poenam ad arbitrium Tataris.

268. Si tributarii diversae conditionis, & mercatores, aliique cives statuerint in executione ab hominibus non tributari js ob p cuniam mutuam positi, & non habuerint, unde solvant, vendantur domus ,& officinae eorum, si quas habent, & de pretio satisfiat creditoribus , sed earum venditio, aut datio in solutum non fiat simiulibus liberis hominibus non tributarijs. 269. Si aliquis cum spolio adductus fuerit in Cancellari an seratur sententia contra eum secundum ejus demeritum, di spolium adductum. a7o. Si adducentes aliquem in Cancellariam eum Pristavis ad c stodiendum tradiderint, donec causia terminetur, hunc autem isti dimi serint, unde adductores ejus eos accusaverint, qubd illum dimisierint, teneantur Pristavi dare fidejussores,qui spondeant pro ipsis cum inscripti ne, mandeturque ipsis, ut illum perquirant, & as lignato tempore in Cancellaria statuant. Quod si non praestiterint, exigatur ab ilis & eorum fide. jussoribus, unde accusiatoribus latisfiat. In fuga autem captivorum Prista. vi non subi jciantur torturae.Sed si neque Pristavi, neque eorum fideiussores solvendo fuerint,tradantur totaliter accusatoribus, ut se redimant, dent tamen isti fidejussores cum sponsione,qubd eis nullatenus nocebunt.

27 i. Si artifex aliquis adamantem, sive hyacinthum , sive sapphyrum, sive alium aliquem lapidem pretiosum ad purgandum, sive ad sigillum in eo sculpendum acceptum per negligentiam fregerit, aut detrimento aliquo affecerit, solvat ejus pretium juxta aethii nationem

faciendam.

27a. Si quis ab aliquo ad tempus aliquod determinatum vestes commodato, vel sartor materiam ad eas conficiendas acceperit, dc mures eas corroserint, vel alio aliquo modoi destructae suerint, solvae earum aettimationem domino, ijs pro se retentis. 273. Si quis equum alienum , vel aliud aliquid conduxerit, &rem conductam destruxerit, vel aliquo modo laeterit, solvat dominu ejus pretium juxta aettimationem faciendam per homines ab utraque parte electos, rem autem laesam , vel deii ructam pro se habeat.

27 . Si quis alicui vigilantiam suam ad custodiendum ejus ligna. vel ost cinam, vel aliquid aliud pro mercede datis fideius ribus t caverit , ipso autem custodienteraliquid perierit, vel furtae, ablatum fuerit, solvant ipse, & ejus fideiussores damnum, quod si solvendo non

fuerint, tradantur damnum passo totaliter, usquequo se redemerint.

apr. Si quis inita cum altero societate cum pecunia, &semer cibus aliqud proficiscens omnibus iis a latronibus spoliatus fuerit, si

Cius verb eum convenerit, dimidiam suam earum partem petens, V

Iificato latrocinio, & spolio absiolvatur a petitione ; At si probata fuerit tantum latronum invasio, sed non spoliatio, tunc teneatur socio suo pro dimidia parte petita satisfacere.

163쪽

Statuta,

ars. Nemo in vicini sui limitibus aedificet, si secus fecerit, iu-heatur ζωuid aedificaverit alio inde transferre. 277. ornaces , & culinas prope vicini sui parietem nemini exstruere liceat, quod si secerit, ad quaerelam vicini diruantur, ne aliquod inde damnum vicino oriatur. a78. Nemini liceat ex aedificijs suis eminentibus in inferiora vicini aquam fundere, aut aliquas alias molestias ei facere, rixasque excitare r quod si fecerit, ad vicini quaerelam jubeatur aedificia sua alta longe ab imis vicini sui transferre. Si obedire neglexerit, & continuas vicino suo molestias fecerit, diruantur ejus aedificia, ut commoditas ab eo vicinum molestandi subtrahatur. 279. Si quis cum aliquo altercans vocaverit eum meretricis filium, accusatus probato per accusatorem contrario solvat et bis.

restiam in duplo sine ulla remissione. Quod si per processum constiterit, quod vere accusator meretricis tutus sit, sive legitimatus, sive non , reiiciatur abi agendo , cum legitimis patris tui filijs non haereditet, imb neque per subsequens matrimonium pater ejus possit illum legitimare, nec in possessionibus , S patrimoniis suis haeredem instituere ; Sed nothus ille a paterna haereditate omnino excludatur.

8o. Si quis in aliquem canem irritaverit, qui eum momorderit, aut ejus Vestes laceraverit, re probata, solvat accusatori pro biseestia, vulnere, & damno in duplo. Quhd si accusator alijs probationubus destituatur, deveniatur ad iuramentum. a8I. Si quis alterius canem data opera occiderit, solvat domino eius aestimationem. Sed si canem se defendendo manu, non verb ses peto, occiderit, nulli poenae obnoxius sit. 28 a. Si alicujus canis solutus, vel aliquod aliud pecus non inclusum aliquem invaserit, vel in corpore, vel in aliqua alia re detriis mento affecerit, re probata, solvat dominus canis , vel pecudis a cusatori damnum, mandeturque ei, ut in posterum Canem ligatum, pecus suum inclusum custodiat. Quod si iacere neglexerit, iterumque accusatus fuerit, quod ejus canis, Vel pecus damnum alicui intulerit , solvat statim sine ullo processu accusatori damna juxta ejus assertionem, & canis, vel pecus ejus huic tradatur.

28 3. Si quis aliquem in judicio convenerit pro scrofis, sive equabus , sive vaccis, sive ovibus, sive alijs quibuscunque pecudibus,

sue apibus cum augmento praeteritorum aliquot annorum, audiatur,& si probaverit, se reo convento dedisse animalia, condemnetur iste ad haec ei retradenda, sed sine augmento, imputare enim negligentiae suae debebit, quod hoc annuatim a reo non exegerit.

a 8 . Si quis aliquem in iudicio convenerit pro sceno secto, nolvat reus conventus actori probanti pro singulis sami secti lineis unum

altinum.

28 s. Sed si quis aliquem in iudicio convenenerit pro secto D no per acervos , re probata, solvat actori pis quolibet secti sceni acera

VO unum altinum.

et r

164쪽

M clavitica.

De Subditis.

g. I ex pagis , Villis, aut praedijs rusticis subditi aufugientes ad vita las Patriarchae, sive Metropolitarum, sive Archiepiscoporum, is sive Episcoporum, sive Monasteriorum, sive Boiarorum , sive

Ocolniciorum ,sive Consiliariorum, sive ephaeborum, sive Stol-niuorum, sive aliorum cujusicunque status, & conditionis possessi natorum , dc patrimoniatorum te contulerint, insinciantur libri terr stres praeterito anno a creatione mundi ri s . post Moschuae vastationem patrimoniorum Cancellariae, alijsque traditi, & si in ijs fugitivi isti, vel eorum parentes tanquam TZaris subditi scripti fuerint, tunc illi, apud quae se receperint, teneantur sine ulla mora eos ad antiis qua sita loca cum uxoribus, & liberis, omnibusque bonis suis r

mittere.

a. Similiter si quis prossessionatus, aut patrimoniatus in iudicio

proposuerit, subditos suos aufugisse , eosque in TZareae aulae villis, pagis , aut suburbiis, vel Patriarchae, Metropolitarum, Archiepisc Porum, Episcoporum, Monasteriorum, Briarorum, Ocolniciorum, vel aliorum quorumcunque possessionatorum, & patrimoniatorum, etiam advenarum, bonis degere, inspiciantur supradicti libri, & si in iis su rint sugitivi illi, vel eorum parentes tanquam subditi actoris, vel tunc, vel postscripti, retradantur ei sine ulla mora. 3. Retrodatio autem fiat non tantum de ijs, sed etiam de eorum uxoribus, liberis, & omnibus bonis mobilibus. Pro possessione verbhorum subditorum quoad praeteritos annos usque ad praesentem hanc constitutionem nihil ordinatur. Et si qui ex sugitivis istis filias. aut

sorores, aut consanguineas subditis dominorum, ad quos aufugerunt, in matrimonium elocaverint, non imputetur eis in culpam, neque comini teneantur propter istas virgines suos subditos dare, constitutio enim ista ad futura tantum tempora se extendit, non autem ad prae terita, quando prohibitum non erat alienis subditis receptum dare,& praesertim cum post conscriptorum supradictorum librorum diem, multa patrimonia, & possessiones dominos mutaverint. . Cum vero subditi sugitivi retrauentur dominis suis, qui eos receperit, teneatur dare retradenti quitantiam de eis, & eorum bonis specifice ad tollendas in futurum lites. Eam autem in TZareae aulae villis, & pagis dabunt Praefecti. In reliquis aliorum quorumcunque honis eorum dominus. Scripta autem sit quitantia Moschuae,

vel in civitatibus a podiacijs sori, & in pagis, & villis, ubi podiacit

sori non sunt, a ludi magistris, vel cantoribus alterius villae, aut pagi,& subscripta sit manu illius, ad quem retraditi subditi pertinent. Si quis autem literas pingere nesciverit, substituat patrem suum spirutualem , seu aliquem alium confidentem suum, qui subsignet. Nemo autem popos suos, aut ludi magistros, aut subditos ad scribendum , vel subscribendum adhibeat, ne lis inde aliqua oriri possit. s. Si in libris supradictis scriptae fuerint in bonis alicuius posses sonati, vel patrimoniati vacuae subditorum domus, vel domorum loca, subditi vero, quia jam tunc aufugerant, in ilis scripti non su rima

165쪽

i6o Statuta

rint, neque de eis usque ad illud conscriptorum librorum tempus actionem ullam dominus in iudicio moverat, nulla ei amplius in posterum in poenam tam longi silentii sui competat.

6. Subditi fugitivi, qui ab aliquo per judicium , vel sponte vigore huius constitutionis domino retradentur, scribantur in Cancel laria patrimoniorum tanquam hujus, cui retraditi sunt, subditi. Nubiae autem a parte TZaris eos retradonti juxta conscriptum librum. qui tantiae dentur, sed bene ab sis, apud quos post retraditionem subiaditi vixerint.

7. Si quis ab aliquo patrimoniale aliquod bonum cum subditis in supradictis libris scriptis post eorum conscriptionem emerit, & ab aliquo postmodum de retradendis sibi aliquot ex ijs in judicio conventus , per sententiam judicis ad eos retradendos condemnatus fuerit, habeat pro eis regressum contra venditorem, qui teneatur ei

ex alijs patrimonijs suis tot, & pares subditos cum similibus eorum

bonis vice evictorum tradere.

8. Sed si quis possessionatus, aut patrimoniatus praeteritis annis litem cum aliquo de fugitivis subditis habuerit,& super ea ex manda tu piae memoriae Magni Domini TZaris, S totius Russiae Magni Ducis Michaelis Fedoro itZ sententia lata suerit, ut illi apud eos remanerent , ad quos coniiugerant , vel ita ipsae partes inter se transege runt mediante privata scriptura, vel conlirmato per iudicem ad earum instantiam transactionis instrumento, firma, & rata in post rum sententia, vel transactio sit,neque ullus super ea ulterius audiatur. s. Si qui homines in descriptis , Vel correctiS praeteritorum a norum 7 Is &7Is s. libris tanquam alicujus subditi tunc, aut deinceps scripti aufugerint, statim sine ulla mora cum sui, uxoribus, liberis, fratribus, consanguineis, & nepotibus, cum omnibus bonis,&i frugibus ab eo, ad quem confugerint, domino retradantur, nemoque in pol terum alienos subditos fugitivos recipiat, multo minus apuu se

detineat.

Io. Si quis post hanc TZaream constitutionem alienos subditos fugitivos, fratreique eorum, & cons anguineos receperit S penes se habuerit, dominus vero eorum sugitivos apud eum repererit, tenea. tur eos juxta supradictorum librorum tenorem una cum uxoribus, liberis, fratribus, consanguineis, & omnibus eorum bonis mobilibus, fiugibus, frumento,& farina illic a sine ulla mora domino retradere,& insuper solvere a tempore, quo post hanc constitutionem ad eum venerint, utque ad diem retraditionis in singulos annos pro singulis Gari tributum ab iis debitum, & domino eorum rubios decem.

I i. Si quis aliquem de subditis fugitivis in judicio convenerit,& illi in libris pro neutra partium scripti inveniantur; sed in libris

praeteritorum annorum 7I r . & I T. pro alterutra scripti legantur, dentur illi, pro qua scripti fuerint. I t. Si post hanc TZaream ordinationem alicujus subditi filia adhuc innupta a domini possessione, aut patrimonio aufugerit, dc ali cui obligato homini, sive alterius domini subdito nupserit. Aut siquis talem ad se vocatam alicui tali in matrimonium collocaverit, conventus super hoc a puellae domino, & re probata, teneatur eam illi una cum marito, sed non hujus bonis, & quos genuerint liberos, r uad re. II. R.

166쪽

ra. Filii vero mariti ex priore matrimonio, si viduus erat, cum

eam duxit, non tradantur cum patre, sed remaneant apud dominum,

apud quem nati sunt in servitute, & subjectione. r . Quod si dominus ad puellam fugitivam retrahendam agens dicat, eam in fuga sua aliquid abstulisse , inquiratur super hoc, &s cundum acta,& probata justitia administretur. I s. Si vidua alicujus, de cuius subjectione erga aliquem dominum, aut ex supradictis libris, aut alio quocunque probationis genere constiterit, aufugerit, & post fugam alicui alterius domini subdito, vel obligato homini nupserit, sit dominus primi mariti sui ad

eam retrahendam egerit, ei omnino una cum iucundo marito siis

retradatur.

16. Sed si actor sive ex libris, sive ex aliquo alio legitimae probationis genere intentionem suam non probaverit, permaneat illa apud dominum secundi mariti sivi. i7. Si aliquis subditus a domino suo fugitivus filiam suam virginerri, sive viduam alicui obligato homini, sive siubdito illius domini, ad quem refugerit, elocaverit, per sententiam vero judicis per antiquum dominum cum uxore, & filiis a novo retrahi debeat, retrad

tur una cum ijs etiam filia haec cum marito suo, sed si iste liberos ex priori matrimonio habuerit, iiii non tradantur. i S. Et si talis fugitivus in ipsa fuga alicui obligato homini, sive subdito alterius possessionati , sive patrimoniati eam elocaverit,

etiam ille teneatur eam una cum marito antiquo patris eius domi

no retradere.

I9. Si quis possessionatus, sive patrimoniatus, vel ossicialis subditorum suorum filias virgines, aut viduas aliorum dominorum se

Vis, sive subditis nubere permiserit, teneatur illis dimissoriales lite ras manu sua, aut patris sui sipiritualis subscriptas dare, solutione que, quam ab illis iuxta pactum acceperit, specifice in literis dimis.

iorialibus adnotare.

2 o. Si ad alicuius patrimonium, aut possessionem aliquis a cesserit dicens se hominem liberum ; sed:velle in posterum apud eum in subjectione vivere, teneatur is, ad quem ille Venerit, eum interrogare, cujus sit Z ubi consanguineos habeat ξ ubi vixerit: unde Veniati an non subditus alicujus, & iugitivus sit ξ an habeat literas dimissoriales t si has ille non habeat, teneaturi diligenter inquirere, an vere homo liber sit ξ Si hoc pro certo compererit, adducat eum eodem anno Moschuam, ut inscribatur in Cancellaria patrimoni rum. Casanenses vero, & ex districtibus Novogrodiam: Hescovienses, & ex districtibus Plescoviam: Et ubicunque sive in Cancellaria Patrimoniorum , sive in civitatibus Palatini tales homines diligeuter interrogent, eorumque dictae scribant. Quod si iudicabitur conveniens tales homines in subditos conccdere eos adducentibus, teneantur isti relationes illorum manu propria subsignare. a I. Si aliquis patrimoniatus, sive possessionatus aliquem ad inscribendum in libris patrimoniorum pro subdito suo adduxerit, non investigata prius diligenter ejus conditione, eveniat autem, ut ejus cominus eum tanquam subditum suum retrahere velit, fiat justitia iuxta probationes, S libros. Si evincat, retrahat illum una cum uxore,

liberis, & bonis. Ille vero, qui ob indiligentiam suam hominem abe-S s num

167쪽

I62 Statuta

num in subditum suum suscepit, solvat pro eo in singulos annos a tem pore, quo illum suscepit, usque ad illud, quo restituerit, decem rubios pro TZare in poenam, & totidem sululiti suscepti domino. aa. Quod si aliqui subditorum liiij parentes suos abnegare ausi fuerint, tortum luhijciantur. as. Si quis cujuscunque stat sis, & conditionis homo volens alienos subditos fugitivos suos facere, curaverit ab ipsis sibi scriptas creditae hujus, vel alterius rei obligationes dari, & in iudicio ab e rum domino ad eos retradendos conventus Obligationes hasce opposuerit, non audiatur, imo talium obligationum scripture ab eo accipiantur, & in libris Cancellariae scribantur, subditi vero retr dantur domino suo cum omni suppellectile, nihilque ab iis speret reus Conventus pro rebus juxta eorum obligationes creditis, cum versatus fuerit in re illicita alienos subditos accipiendo. et . Si qui subditi in descriptione generali facta fratres, aut filios , aut consanguineos habuerint cum ipsis in iisdem aedibus coha-hitantes, isti vero post descriptionem diviterint se, & varias domos

inhabitaverint, dominus eorum has domos Vacuas non vocet, nec Cancellariam celet. De celatis verdante primam Septembris diem currentis anni 7s sn domibus nemo in judicio audiatur, neque in Cancellaria patrimoniorum libelli de tali actione recipiantur, eo qubdpraeteritis annis 71 s . & 7i s s. Stolnichi & Nobiles Molchovienses ad describendos juxta TZaris mandatum omnium patrimoniacorum, S possessionatorum subditos sub juramento destinati nullos prael rierint, ed propter falsam descriptionem severe in descriptores animata versum fuerit. as. Si quis subditos suos fugitivos retrahere cum eorum bonis intendens horum pretium ad quinquaginta rubios , vel plures ascendere in libello suo sic ripserit: aut quae bona fuerint, & cujus pretii specifice non dixerit; reus vero conventus hos subditos apud se esse non fuerit fassus, unde ad juramentum devenire necesse iuerit, scribantur pro singulis subditis in actione comprehensiS tres rubii, pro bonis non specificatis quinque; In majoribus autem bonis fiat laxa secundum probationes. 26. Sed si reus subditum apud se esse non fuerit inficiatus; asserat autem sine honis ad se venisse, & actor contrarium asseveret, sed quae, & qualia suerint cum eorum computatione in libello , & citatione specifice non posuerit, unde necesse sit ad iuramentum d Venire, taxa talium honorum sit quini rubii, dc subditus.domino reis

tradatur.

7. . Si quis de retraditione alicuius fugitivi subditi ab ejus d

mino in iudicio conventus per juramentum a petitione actoris se liberaverit, & deinceps subditus, de quo lis fuerat , apud eum repertus fuerit, retradatur actori cum omnibus bonis iuxta tenorem petitionis suae. Periurus vero per triduum in soro knutis caedatur jn aliorum terrorem, S trudatur in carceres ad semel ire, & deinceps in nihilo ei fides adhibeatur, nullaque unquam detur contra quem cunque actio. . Si Jerbreus conventus de retraditione subditi fugitivi fassus fuerit in iudicio eum apud se esse, retradatur domino suo una cum uae

re, & liberis, qui cum eo vivunt, etiamsi in libris descripti non sint. . Sed

168쪽

as. Sed si in iudicio nekaverit, & cum deventum fuerit ad iu

ramentum , confessus fuerit eum apud se esse, & eum retradiderit, bona tamen ejus negaVerit, condemnetur ad ea actori praetermisso juramento pariter reddenda, eo quod negans prius mendaciter totum,

partem deinde malitiose fassus fuit, ut alteram partem possidere posseta 7 o. Subditos per conscriptos libros diversis unius domini possessionibus, aut patrimoniis distincte adscriptos non poterit is in unum cogere, ne per hoc possessiones devaltentur.3 r. Si aliquis possessionatus, & patrimoniatus subditos suos ex possessione in patrimonium transtulerit, possessio vero illa alicui alteri concedatur, qui pro eis possessioni retradendis in iudicio eserit, re- tradantur ei statim cum omnibus eorum bonis, frugibus, frumento,& farina. ra. Liceat subditis operas suas cuicunque locare per scripturam, vel sine; sed conductores nullas ab ijs obligationes sibi serviendi, re apud se manendi exigant, & finitis juxta promissionem operibus eos sine ulla mora dimittant. 37. Subditis & servis, qui a cuiuscunque conditionis limitaneis postellionatis, & patrimoniatis extra confinia aufugerint, indequere Versi apud antiquos dominos suos manere detrectaverint libertaten petentes , nulla detur; sed post examen reddantur dominis suis a qui

bus aufugerant.

3 . Si vero tales fugitivi in Lituaniae, sive Germaniae partibus Virgines, vel viduas pariter fugitivas aliorum patrimoniatorum subditas duxerint, cumque illis postmodum in Russiam reversi fuerint, unde lis inter diversos eorum dominos oriatur, altero a subdito suo uxorem ad se trahi debere affirmante, altero ab uxore subdita sua virum, in hac fugitivorum iudicii obscuritate mittatur sors, & is, in quem cecuderit, solvat alteri, sive pro viro, sive pro uxore quinque rubios.

CAPUT XII. cuomodo judicandi sint Patriarcha osciales, s aula famuli, diversique alij Homines, s subditi

ejus.

Atriarchae ossiciales, aulici, filii nobilium, subditi, caeterique

cujuscunque conditionis homines, qui vivunt in Patriarch tus bonis, iudicentur in quacunque causa sive actores, liveret in aula Patriarchae, nunquam enim tempore anteces lorum Tetaram, & piae memoriae Domini TZaris, & totius Russiae Magni Ducis Michaelis Fedoro.icκ ad aliquam Cancellariam vocati fuerun , sed semper ad illam Patriarchae , cui ipse praesidet. . a. Sed si Patriarchae ossiciales muneribus corrupti, Vel odio, aut amicitia depravati aliquem injuste judicaverint, &hic appetiationem ad TZarem interposuerit, admittatur, & ejus causa ab ossicialibus intriarchae ad TZarem, & ejus Bolaros avocetur, & comperta Veritate,

quod illi injuste judicaverint, puniantur sicuti coniti lucum clis Iclicibus ΤEaris. Si

169쪽

I Statuta

3. Si verd Patriarchae ossiciales, vel aulici, vel filii Nobilium ,

vel subditi contra quemcunque in aliqua Cancellaria actionem instituerint, reus vero conventus non recedendo a judicio actorem suum reconvenerit, causa in eadem Cancellaria dirimatur.

CAPUT XIII.

De Morasteriorum Cancellaria.

i. r n ' Ribunal iudiciale pro Metropolitis, Archiepiscopis, Episco. pis, & eorum officialibus aulicis, filijs nobilium, S subdi

a iis, pro Monasteriis, Abbatibus, Prioribus, Procuratori-ribus, Superioribus, Thes aurarijs, ordinarijs Monachis, Monasteriorum famulis,& subditis,& pro popis, & Ecclesiae servitoribus in omnibus causis juxta novam TZaris ordinationem eli Cancel laria majoris aulae. Sed Dominus TZar, & totius Rustiae Magnus Dux Alexius Michaelo icZ supplicibus Stolnicorum, StrapeZiorum, No-hilium tam Moschoviensium, quam aliatum CiVitatum, mercatorum majorum, S minorum, aliorumque diversorum diversae conditionis hominum precibus annuens, mandavit statui Cancellariam pro monasteriis, in qua causae' ad Metropolitas, Archiepiseopos Episcopos, eorumque officiales, aulicos,& subditos, & ad mon alteria, Abbates , Priores, aliosique supra nominatos in quacunque actione quomodocunque pertinentes disicernantur, & iudicentur. a. Si verb aliquis Metropolita, Archiepiscopus, Episcopus, aut eius ossicialis , aulicus, & subditus, seu Abbas, Prior, aut monach rum supranominatorum aliquis, vel eorum famulus, aut subditus aliquem cujusicunque hominem ad aliquam Cancellariam in judicio vocaverit, iste vero actorem suum in alijs actionibus a iudicio non

recedendo reconvenerit, causa introducatur, & finiatur in hac eadem Cancellaria.

3. Patriarchae, Metropolitarum , Archiepi oporum, Episcoporum, Monasteriorum, Bojarorum, Ocolniciorum, Consiliariorum, &quorumcunque aliorum cujuscunque conditionis hominum, Villarum Praefecti, & subditi, qui in civitatibus, bonis Ecclesiasticis, Bojarorum patrimoniis, & possessionibus vivunt, possint in civitatibus a civibus cujusicunque conditionis usque ad summam viginti rubiorum in iudicio conveniri, & vicissim cives convenire. Supra vero viginti rubios in causis patrimoniatorum, possessio natorum, & subditorum nulla in civitatibus sententia seratur, exceptis ijs, in quibus per TZaris ordinationem Palatinus cum Diaco vivit, & exceptis inferioribus civitatibus in Cancellari: a Casani notis. . Sed si Ecclesiasticorum , & Monasteriorum famuli actionem aliquam contra milites instituerint, & in libello scripta suerint nomiana Abbatum, Priorum, Procuratorum, Thesaurariorum, sive aliquorum Monachorum, sive Ecclesiastici alicujus, ipsi met autem milites ab illis percussi, vel spoliati, vel aliquii contumelia allecti fuerint, in ista Monachorum actione juxta doctrinam Apostolorum, & consilia Sanctorum Patrum mittatur sors, & ad juramentum non deveniatur, Atabas tantum, Prior, Praesbyter, & Diaconus, aut aliquis alius pro eis uret, qui autem juraverit, Sacramenta non administrabit.

s. sed i

170쪽

r. Sed si in libello scripta suerint nomina Episcoporum, Monachorum , Poporum, & Diaconorum , & actio sit de damno imeorum possessionibus dato, vel alia quaecunque pro eorum famulis, aut subditis, non mittatur sors; sed deleratur ipsis, famulisque, & lubditis juramentum. 6. Si homines laici actores, vel rei petierint, ut Ecclesiasticas pe senas, cum quibus ipsis lis aliqua intercedat, loco iuramenti , dc sortis examinet Patriarcha, sive Metropolica, sive Archiepiscopus, sive Episcopus, Ecclesiasticos ad ordin promotos. juxta Ordines eorum, Monachus vero iuxta professionem Monasticam, & ita lis dirimaturi Teneantur dare huius suae oblationis dictis Leclesiasticis per scripturam sua manu tabsignatam authenticam declarationem, ut illi per optionem sibi datam vel juramentum, vel examen pro arbitrio eligere possint. Et secundum electionem eorum causa postit decidi.

7. In actione executionum contra rusticos detur terminus,

qualis nobilibus assignabitur, ipsi enim pro subditis suis in quacunque causa agunt, & respondent, exceptis furto, homicidio, & latrocinio.

CAPUT XIV.

Utcunque Moschovitici Dominii Ruthenus homo in actionibus judicialibus in quacunque Cancellaria juxta iuris exigentiam juramentum a judice delatum prie stare debe-hit, ipse, vel ejus loco servus ejus illud praestet, sed nota

ultra ter in diversis actionibus. Juraturus autem viginti annorum natus esse debet, minores vero nec jurare pυi sunt, nec admittendi ad jurandum erunt. Si quis vero tales servos non habuerit, ipsemet i

ramentum pr.estet.

a. Si quis Vero Vel per se, Vel per servos ter in diversis acti nibus jam juraverit, & deinceps ipse, vel actor, Vel reus in alia causa, ad cujus decisionem requiratur suramentum, quarto iurare Voluerit, non permittatur, sed causa dirimatur, per alia probationum g nera. Quod si fieri nequeat, decidatur per torturam. 3. Si aliquis Lituanus, aut Germanus, sive Tartarus, sive quia cunque alius exterus egerit in iudicio contra Ruthenae fidei homines,& ad litem dirimendam necesse fuerit devenire ad juramentum, aia ducatur reus conventus ad Cancellariam, in qua lis pendet, & in qua ad hunc essectum semper sit crux in imagine picta, ibique juret. Sed si actor Ruthenus fuerit, reus autem conventus peregrinae fidei homo, adducatur iste pariter ad Cancellariam, ubi actio ventilatur, ibiqud iuxta Hae fidei consuetudinem iuret. o . Si aliquis Moschovitici Dominii homo advenam aliquem in iudicio de aliquo convenerit, hic autem actori juramentum decisorium obtulerit, actorque illud praestare acceptaverit, permittatur. Sed si recusaverit, aut ipse ab advena conventus suerit, & jurare detrect verit petens, ut sibi permittatur sortem mittere inter se, & actorem, cui iuramentum deserendum sit, concedatur, & is, super quem sors ceciderit, juret, habeatque quod suum est.

SEARCH

MENU NAVIGATION