De rebus Delphicis imperatoriae aetatis capita duo

발행: 연대 미상

분량: 130페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

IMPERATORIAE AETATIS

SCRIPSIT ET FACULTATI TITTERARUM VNIVERSITATIS PARISIEΝSIS PROPOSUIT

13쪽

LUDOVICI COIIVE

15쪽

Si quis per rudera Delphorum nunc fossione peracta deambulat, iam primo adSpectu non potest non agnoScere quam multa sint illius aetatis uestigia qua Romani imperatores Graeciam summa potestate regebant. Consulto enim omnes aedificationes praetermittat quas in temporibus Bygantinis exstructas esse liquet, scilicet αυαλ αμ.ατα pessimi generis quae in inseriore sacri periboli parte supra uiam sacram adhuc conspiciuntur et misera rudesque quattuor aut quinque christianorum sepulturas quae ad primum uiae sacrae flexum, supra thesaurum Megarensibus adiudicatum, erutae sunt; et ingentem molem fundamentorum quibus . Nicola ecclesia sulciebatur ei latericium aquarum ductum quem e Cassotide defluxisse uerisimile est quemque diruere, ut caput horacemque ahenei Aurigae inueniremus, coacti Sumu8. Suppetunt profecto quae aetati antecedenti uindicare nobis liceat. Primum uia sacra, a platea unde originem ducit atque a gradibus quibus adhuc τεμ.έυους Saeptum ingredimur usque ad finem ante templi frontem, eademque uia producta usque ad opisthodomi plateam, imperatorum

tempore paene tota resecta est. Quod testantur permultae ueterum saeculorum inscriptione quibus constrata est, dedicationes scilicet aut acceptarum XpenSarumque pecuniarum tabulae. Huc accedit quod statuarum bases secundum illam uiam crebrae occurrunt, in uicinia templi, ut

16쪽

PRAEFATIO

sit, densius stipatae. Extra periboli muros ab utraque parte balnea patebant : hypocausti uestigia occidentem

uersu remanent, sed multo maiores erant thermae quae ad orientem spectant. In his locorum instructio adhuc cernitur, et cellae unius aut alterius pauimentum, uermiculato emblemate stratum Aquae in magnum receptaculum colli gebantur quod tanquam planissimo documento nobis est, nouum rerum ordinem extitisse : porticum enim multo uestustiorem ei πωρ tvαις columnis exstructam Romani, aut

Delphi Romanis iubentibus accomodauerunt utilitati clausisque intercolumniis ingentes muros erexerunt quibus sor nix imposita est. Eodem modo in compluribus locis et intra periboli saeptum antiquos muros, siue isodomi erant siue ex polygoniis lapidibus constabant, quasi duplicauerunt nunc etiam multis eorum laterarii incumbunt Ante omnia hic memoranda est platea quae ante opisthodomum templi

olim pandebatur, quae aediculis aliquot ex latericiis illis

muris exstructis dimidio minor facta est. Statuis quoque sacram Apollinis sedem adornauerunt quae si non Signa ceteraque graecarum artium capita a Sulla et erone sublata pensabant at nonnullorum locum tenere uidebantur. Velut in una ex eis cellis quae plateam

ante opiSinodomum praetexebant intimo parieti applicata stabat pulcherrima Antino effigies et in ipsa platea rotunda basis cuius inscriptio periit, quam imperatoris alicuius Statuam tulisse consentaneum est. Adde hominis barbati caput quod I. lomio primus illustrauit , aliudque

17쪽

PRAEFATIO

quod nostra fossione in solem productum est frons cincinnulis raris non tam angustata quam circumscripta, tenuiculus uultus, acres oculi, barba ne superiore quidem labro admodum abraSa, paruae aureS, naSus affatim prominens, omnia ita ad unguem elaborata, ut artificem opus proxime ad ueritatem adduxisse etiam nunc iudicare possis. In maius sane extolleremus hominum industriam qui Romanorum imperatorum aetate Delphis uixerunt, si eorum reliquiis omnia antiquiorum temporum uestigia operta atque obruta esse contenderemus. Illae tamen reliquiae Delphis sicut Eleusine crustae modo ceteri Superpositae sunt nam fodienti prius obuiam fiunt, ut ita dicam, Romani, dein Graeci, quorum pauca non commutata illi reliquere. Et in aedificiis quae intacta seruauerunt, et in ei qUΟ-rum labantes partes restituere necesse habuerunt, et in omnibus ubique muris quorum planities etiamtum uacabat,

homines illius aetatis titulos incidendo exsecuti sunt. ihil tum quadratariorum libidinem effugit a podio et diagomate theatri usque ad capitula coliumnarum quae porticum thesauri ab Atheniensibus dedicati sustinebant. eque, quod Saeculi proxime praegressis fieri solebat, inscriptiones quibus mancipia tanquam Apollini Pythio uendita e seruitute liberabantur ceteros titulos numero Superunt. In marmoreis parietibus thesauri qui Cnidiis tribuitur decreta

continuabantur quibus ciuitas aduenis impertita erat, et perfrequenter uerbis in breuissimum coactis ο δεῖvα

Δελφοὶ Δελφι ἐποιησα,. ales tituli sed latius fusis formulis

in muris magnae aedis insculpti sunt, maxime in antis et in fronte quae ad orientem speciat; nam meridiem uerSUS

18쪽

10 PRAEFATIO

longi parietis inferior pars, si seorsum reponas aliquot Amphictyonum decreta epistulis imperatorum quasi reseruata uidetur esse. Denique, ne plura nunc dicam de illis quae pene ἐπιτραρικη sunt, iterum hic repeto permultas statuarum bases quae non iuxta uiam sacram tantum sed undique in peribolo obuersantur, quibus nomen laudesque dedicati et non raro dedicantis quoque celebrantur. Ergo si quis monumentorum inscriptionumque copiam aggregatam intuetur atque, Plutarchi dialogis collatis et nummorum testimonio adhibito, omnia in unum complecti tentat, is demum intellegit quo iure sacerdotum delphicorum clarissimus reuiuiscentem sua aetate Sacram urbem et

noua Pylaeae stirpe fruticantem collaudauerit. os quoque et Apollinis sedi nouo splendore fulgenti et imperatoribus paene omnibus benigna eam cura fouentibus et uiris in omni genere laudis notissimis ad templum Dei Pythii concurrentibus libenter gratularemur; sed ne specie forsitan

uana thidamur operae pretium est rem propius inSpicere. Νon enim est cur idem nobis atque Plutarcho accidat qui de aequalibus aut hominibus aut rebus semetipsum inuitus in errorem inducere potuerit. Mihi tamen non est in animo omnia colligere quae Scriptores titulique de Delphis per prima p. Chr. saecula docent. Materiam enim nondum satis digestam esse mox apparebit. De inscriptionibus tantum loquor, quarum minutiSsima fragmenta coniungere et quasi resarcire diu quidem conatus sum, sed frustra Saepius. Hoc in libello requiras quaeso non quaecumque tentaui sed quae nunc saltem pro certo dare possum. Pro lineamento maioris ualeat laboris suscipiendi

qui it absoluatur lapidum transcriptiones thartaceaque

19쪽

PRAEFATIO 11

ectypa non amplius sufficiunt. Priusquam igitur ad lapidos ipSO reuertar, complexu sum quid certi haberemus de quibusdam hominibus aut institutis quidque noui adserrent tituli quorum disiectorum membra congerere mihi datum est. Paruulorum fragmentorum resta ampla collectio : utinam contingat uerum quam plurimis tribuere locumlSed parietes delphicae aedis, in quibus sicut dixi tot documenta erant inessa, paene landitus euersi sunt. Forte extat unus aut alter lapis integer plerumque de multis permagnisque saxis quadratis quae meridiem uersus grauiore lapsu ceciderunt propter fundamentum hac parte derectum et praeceps, frustula supersunt quibus aliquot uersuum initium aut finis, Dequsentius etiam paucissimae litterae asseruatae sunt. De labore nostro melius fortasse quam de quouis alio et nostris quam Plutarchi temporibus Heraclite illa uerba usurpanda sunt ι αυαξ οὐ et μαvetεtovi reti et tu Λελ ροῖς oi et λέγει ibet κρύπτει, ἁλλα στὶ μαιυεt, dum mihi liceat addere καὶ et σημα Λοξιου αξιου. Omnia igitur enucleari posse nemo sperat Satis nunc quidem habebo si attulero quae ad planius cognoscendam aetatem animi aduersione dignissimam utilia esse uideantur. Quaestionem certe instituere de Delphis denuo sub finem prioris saeculi magisque in priore alterius parte florentibus et specimina aliquot certissima praebere per duo huiusce libelli capita aggrediar. Quorum summam statim inuenias

oportet.

Ρriore capite de quibusdam publicis Delphorum institutis agitur et de magistratibus nonnullis quorum tempta Certiore modo definiri potest.

20쪽

2 PRAEFATIO

Altero autem, de commercio praecipue epistulari quod inter Romanorum imperatores et Delphorum ciuitatem

extilio

1. On possum omnes doctorum uirorum libros commentariosque laudare qui ante sossione a. 189 incoeptas de rebus Delphicis Romanae aetatis tractauerunt. Quibus omnibus ut aliquid adiectum est, ita nihil aut sere nihil detractum. Sed de documentis quae hoce in libello leges paucissima praesari necesse est. Ipse a. 1895 ad Academiam Inscriptionum et Humaniorum Litterarum lucubrationem misi syllogenque titulorum aetatis imperatoriae cs. Compte Rendus Ac IBL 1896 pp. 86-89 cuius partem auctam et nouo ordine dispositam hic praebeo. Deinde Th. Homolle, dum historiam templi Aponinis persequitur, idem propositum attigit compluresque inscriptiones commentario bonae doctrinae pleno ornauit Bult de Corr. helt XX p. 707-732; quarum unam aut alteram repetendam esse arbitratus sum. Ea autem documenta nondum in lucem prolata quae primum hic leges mox Annalibus Gallicae quae est Athenis scholas BCH inserta inuenies, nec eorsim posita sed secundum temporis ordinem collocata, nec disiecta sed quantum potuero aggregata. Alii quoque tituli adiciendi sunt multi, et omnibus iusta lemmata superimponenda. Hic eni tantum pro testimonio quaeso ualeant, illic uero digniora erunt quae publici iuris fiant. Dj0jtjgod by

SEARCH

MENU NAVIGATION