장음표시 사용
231쪽
INI IAM MATORIA. I et 7gnae, phlogoses paritales, sub iisdem circUmstantiis , jam pluries ostendimus: quae certe arteriosi, Venosique systematis a certis stimulis, ab intus quidem admotis, irritabilitatem
abunde confirmant. Quaecunque igitur vel na ta in sanguine, vel illuc advecta materia Stimulans, ex suppressa imprimis, septentrionalis venit post sudores afflatu, potu gelido, balneis frigidioribus, vestimento leviori, transpiratione oriunda; vel rheumaticum, arthriticum, con lagiosum , purulentum , venenosum acre et c., spirituosi polus , frequentem inflammatoria Ciebris originem constituunt. Nec minus huc Spectant , quae nervorum praecipue actionem intendunt, pathemata incitantia, contentio animi, vehementior ac diuturnus dolor, vigiliae protractae, laesiones Variae; tum naturalis, vel assuetae excretionis per nares, intestina, vel uterum retentio, calidissima balnea, ictus solis; et alia , quae sicut localem in parte inflammationem caecitare i et . in , sic et febrem, de qua Sermo est, validissimam intendere queunt. P r . II9i
232쪽
CONPIIvUA q. Ir9. Purioris morbi, si rectius eidem ac In tempore occurramus, pericula tanta quidem non sunt; ac ipsa saepe natura per largiorem ex naribus haemorrhagiam , acutiorem alias
Iongamque febrem in Ephemeram f. ii 6.
converti, solvitque totam. Haec ipsa cruoris per diversa colatoria expulsio tardiorem iam morbum, sed non sine larga sudoris, ac urinae sedimentosae excretione , circa septimum fere, undecimumque diem, dissipare consuevit. Interdum vero ex insigni humorum aestu ci-1issimus in lethales viscerum in farctus inflammatorios ei gangraenam sit transitus; aut hae-raorrhagia in serna citissima morte aegrotantem aufert. singularis est hoc in morbo ad meta- Stases Suppuratorias dispositio , quae coagulabilis ac semipurulentae lymphae transudationem ex vasis in vicinam cellularem , probabilemaclinodum reddit; et ex resorpia hac morbosa, nec in laudabilem amplius succum convertenda materia, videntur tum subitanei illi, ac sine Iocali inflammatione nati abscessus, tum copiosum in urinis, ac purulentum sedimentum, ac fere similis per alvum secessus , derivari
233쪽
INFLAMMATORIA. posse. Testiculorum subinde tumor phlegmonosus hic succedit, quem promptissime in lethalem suffocationem ex sanguinis in pectori S ca' vum effusione abiisse conspeximus. Caeterum et anginae, et pulmonum, fatalem phthisin minitantes, abscessus, miliaria interdum, praecipue alba, ex imperfecta hoc in morbo crisi,
nec non Varia nervorum, ex facta super his
metastasi, vitia frequenter oriuntur. . Iro. Quae complicatae inflammatoriae s bri S curam spectant, ea diversis in locis Α6. 62. 7 I. 93. ii 2. exposita habentur, aci ex caeterorum morborum consideratione ulte-l rius patebunt . Simplicioris vero inflammatoriael medela consistit in eo, ut nimiam systematisi vasculosi reactionem , humorumque impetumi promptissime restringamus; ut potu copioso, i diluente, acidiusculo sanguinis aestum, ac ir- ritantem vasa naturam imminuamus; ut quemcumque ab aegrotantibus stimulum solicite auferamus ; ut sub fine morbi illas praecipue excretiones, per quas natura cris in molitur, blandi SSi me promoveamus ; turbarumque effectus , P 3 aut
234쪽
23o CONTIN Aaut morbos, in quos inflammatoria febris abi verit, quo fieri potest modo, tollamus.
Nimiam cordis, vasorumque reactionem ve naesectione potenter infringimus. Haec enim cruoris massam a corde ac arteriis movendam imminuendo, majoris irritationis motusque causam imminuit, plenitudinem nimiam vasorum, PreSsionem, spasmum, caloris, ab his saltem oriundi, rationem aufert ; clasticitatem VaSorum, quae secretionibus praesidet, motusque
libertatem restituit; extra vasati in cellulosam sanguinis , lymphatici , serosi humoris resorptionem facilitat; excretiones redintegrat; re Spectu partis a vulnere dissitae, licet huic rei,
mathematicis in vivente machina calculis ne quaquam submittendae, nimium certe tribue-zint, pro momento revellit; ratione vero illius, in qua vena Secta est, et quae pluS nunc Sanguinis accipit, pro tempore derivat, ni ratasque, et in sui ipsius destructionem tendentes , corporis vireS imminuit: ex quibus luculenter apparet, magnum in venaesectione, si vere indicetur, remedium morborum esse positum; sed nihil insimul in Medicina esSe, quo
235쪽
INFLAMMATORIA. 23 Iram saepe abutantur Medentes, quam vena
Indicatio venaesectionis ex symptomatum s .ai 6. vehementia, non ex sola corii, Seu cruatae, ut Vocant, infammatoriae constitutione, petenda est. Quo prius vero, et morbi magis initio sanguinem mittimus, eo melior a vena sectione oblinebitur esteolus. Interim et tardius , ei quocunque morbi tempore symptomata illam vere indicent, sanguis tuto mitti pot- .l ; neque, ob falsam hypothesin, elapso triduo, vel quatriduo, neque ob menstrui sors tan comparitionem, aut provec ae, aut infantilis aetatis rationem, sine damno , vel per horam , intermitti , aut suspendi venaesectio
Sanguinis detrahendi copia, zb aegrotantisaei a te, Sexu, constitutione, morbique ipsius vehementia, determinatur. In genere, ubi cum locali, visceris praecipue nobilioris, phlogos it febris nostra incedit, major ut plurimum cruO l ris copia mittenda est. Insanies interim iami largas venaesectiones dissiculter perserunt, sae t pi usque hirudimbus , aut cucurbi: lis scari cat s
236쪽
CONTINNA apud illos est locus: quae certe non minus apud adultos, infracto iam per venaesectiones febris impetu, si partialis subsit inflammatio, loci inflammati vasa egregie deplent, Spasmisque actensioni, doloribus, medentur. Parum vero apud adultos, hac febre decumbentes, paucrum unciarum , quantumvis repetita Saepius, cruoris detractio iuvat: unica nempe ac sum- ciens ex largiori vulnere instituta venausectio morbum longe certius, quam si majorem cruoris copiam, sed longiori tempore, detraxissemus, jugulat. . Interim nec sub iisdem quidem signis, Sem
per eadem, sub qua vis anni constitutione, ve naesectionis abundantioris necessitas est; nec in eo certe inflammatoriae febris cura versatur, ut sine discrimine ac mensura cruorem diSper
damus. Hinc ad lipo thymias usque hunc ipsum
fundere , ut periculosae rem aleae habemus; nec citius, quam par est, venaesectionis vix institutae effectus exspectari, vel sine summa
necessitate haec ipsa mox frequentius repeti potest. Licet vero mittendi. sanguinis copia, ve naesectionum numero circumscribi non queat ;
237쪽
INE LAMMATO RIA. 233 semper tamen mente revolvendum est, vel in ipsis inflammatoriae naturae morbis, naturam certis adhuc viribus, sub aegritudinis fine, indigeres ac cavendum G se, ne, quos morbuS forte nequaquam occidisset, hos Scalpello crudeliter trucidemus. Quamvis vero refrigerantium, ut vocant, sectio, talis quidem in humano corpore esse non possit, qualis ex salibus mediis cum aqua remixtis, extra hoc ipsum, obServatur; nihil minus tum salia neutra, tum acida vegetabilia sat egregios hac in febre effectus habere, vaSOrum solvere spasmos, impedimenta cordi opposita auferre, ac calorem infringere, saepiuSconspiciuntur. Nitrum quidem decoctis hordei, a Venae , vel frigida solutum , a duobus fere drachmis ad unciam dimidiam, per diem, frequenter praescribimus; ad majores vero doses Porrectum, a paucis certe, iisque robustioribus tantummodo viris, per serri observavimus. Eadem saepe irritabilitas stomachi lautiori ammoniaci talis usui refragatur. Hinc frequentior
nobis pulverum temperantium N. XV I. in usus cst ; fructuumque horaeorum recentes, acidulos que
238쪽
que Succos, Vel cremorem tartari, vel acetum cum aqua et melle aegrotantibus, sub variis formis osterre solemus. Nisi major cordis, Vasorumque tonus obstet , frigidu potior , aut aegrotis gratior potus non existit. Sed nihil calorem animalem ex iStis moderabis, nisi atmosphaera, quae aegrotantem ambit , tum puritate maxima excellat , t tam grato ac moderato frigore succurrat. Frigidior quidem aer sub graviori, Pulmonum imprimis, inflammatione cum damno corpuS, hosque ipsoS, - allidii ; sed temperata aeris conditio, et aegrotantis extra lectum positio frequens ac cauta, ardentes aestus, anxietatem, dcliria, aliaque febris inflammatoriae symptomata, prae aliis longe infringit. Nec minor obsterum ex aqua cum nitro et oxymele, Vel ex lactis sero, utilitas est, atque Summa hac in febre necessitas. Purgautium quidem in hac ipsa indicatio, vix, nisi gastricae saburrae signa haec exigant, urgebit: sed
frequentior fere hic casus est ; et institutis jam venaesectionibus, tamarindorum pulpa, cremor que tartari cum nitro, in sero lactis, aut aqua
239쪽
INFLAMMATORIA. 233 soluta, non sine conspicua utilitate, aliquoties in me alvum moVebunt. Quo vero tempore futuram morbi per sudo' res solutionem praevidemus, oportet cutem humoribus perviam, docilemque reddere; ac hos ipsos leniori diapnoico ad sus,erficiem invitare. Balnea interdum , tepidique fotus , egregiam hic opem largiuntur; et haustus salinus clim vini antimonialis portione junctus , tum infusum sambuci, aliudque subcalidum potulentum , secundae indicationi respondent. Ne iamen sudor praepostere hoc in morbo moveatur, ac ne delitescens sub cineribus ignis incauto stimulantium usu rapiatur in flammas i quae scilicet sub iam infausto aliis conamine ad cutem ex an themata comparent, illa nec ullo morbi levamine cfflorescunt, facilemque febris in nervosam iransitum praedicere Observantur. Si quae narium haemorrhagia aegrotantibus superveniat, ea ncc a 'Stringentibus, nec contrariis quibuscunque remediis, nisi major, quam par sit, virium dejectio insequatur, cohibenda. Vesicam itim hoc in morbo, nisi in ali una jam con Verbo, usus esse vix potest. Uana sunt Cer
240쪽
136 G O N T I N A te, quae, in vivente homine, a vi canthari dum solvente exspectantur subsidia ; et Vana Sanguinis per vasa nunc circulantis spissitudo major. Interim si vitae vires a nimiis forte venaesectionibus, aut a causa non inflammatoria, prostratae id exigant; ac fortiora interdum deliria cum pulsu debiliori urgeant; aut si.localis inflammatio venaesectionibus jam iam
infracta jubeat: vesicantium usui, qui et spasmos interdum sedabit , et sudorem eliciet, quam minime repugnamus. Sopori alias ac delirio hoc in morbo occurrentibus felicius opponentur aut occipitis scarificatio et cucurbitulae, aut hirudines post aures, vel ad tempora, vel naribus, applicandae, vel ipsa, si vires permittant, iugularis venae incisio. Quod ad corticis Peruviani hac in febre usum pertinet; ille, a pluribus licet laudatus, paucissimis in casibus innoxius esse poteSt. Intem
mittentes ipsae, quae inflammatoriam indolem aliquando ostendunt, ab hoc remedio non tam raro in continuas pervertuntur; et nisi magna vel hujus remissio, vel virium projectio conspicua id jubeat, roborantium, viresque jam