De incremento musculorum observationes anatomico-physiologicae : dissertatio inauguralis ...

발행: 1856년

분량: 64페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

3쪽

DIA SERTATI INAUGURALIA

QUAM

AD SUMMOS

SCRIPSIT ET UNA CUM ADIECTI

DIE XVIII. M. AUGUSTI A. MDCCCLVI

PEBLICE DEFENDET

ΡARTES ADVERSARIORUM SUSCIPIENT:

FORMIS CAROLI GEORGII. MDCCCLVI.

5쪽

VIRO ILLUSTRISSIMO

7쪽

De incremento musculorum

Musculum inde ab origine sua et longitudinis et latitudinis incremento augeri, inter omnes constat. De Iongitudinis incremento cum fusius disserere mihi non proposuerim, pauca tantum praemittam. Et summam quidem huius quaestionis in eo positam esse arbitror, ut observetur, fasciculi musculorum qui dicantur primitivi, utrum ordine parallel cum musculi axi per totam eius Iongitudinem decurrant, an angulus iis cum ea efficiatur id quod fieri videmus in illis musculis, quos pennatus appellamus. Illorum musculorum quidem, quo directis fasciculis praeditos esse videmus, longationem nonniSi singulorum fasciculorum elongatione evenire, manifestum est. In pennatis autem fasciculorum diversae positioni animus advertendus est cuius duo genera statui possunt. Aut enim musculus, etiam non directo tractu fasciculis percurrentibus, formam usi sormem servat, ita ut supra et infra in tenuem exeat tendinem aut vero, non in tendinem utrinque exiens sed hebete fine praeditus, formam irregulariorem nanciscitur. Utriusque generis musculus aut semipennatus aut bipennatus St.

0u0 ad primam illam formam pertinet, facile aliquis

dixerit, fasciculorum longatione solam musculi crassitudinem augeri posse quod contra parvi 0menii esse videtur. Ne-

8쪽

que enim, si hoc ita esset, musculorum modo ortorum forma eadem esse posset atque adultorum. Quare fasciculorum

elongatione loligitudinem potius musculi augeri, ipsos autem fasciculos paulatim directiores reddi, angulumque illum cum musculi ipsius longitudine essectum acutiorem fieri, ad verisimilitudinem magis accedit quae facile quis perspexerit, dum

teneat, tendinem utrumque crescentein simul cum crescente osse, attractionem quandam continuam excitare. Stricta

huius rei argumenta invenire difficile erit. Porro etiam latitudinis fasciculorum incremento longitudo musculi nonnihil augeri posse videtur. In altera forma, ubi altero seu neutro latere in tendinem simplicem musculus exit, tres cogitari possunt modi, quibus musculus in longitudinem augeatur. I. Primum enim longari posset ita, ut non mutatis prioribus fasciculis novi fasciculi in iis locis, ubi musculus inseritur, orirentur. Hoc autem si accideret, iuniores perpetuo fasciculos conspici oportere in his locis, eosque, ut infra ostendam, minoris latitudinis, reliquos autem omnes musculi fasciculos semper in genuinae exiguitatis statu remanere; quarum rerum utraque resutari potest accurata observatione, qnalem et in musculo astrocnemio cuniculi iunioris et in

militis aliis adultis musculis institutam, infra enarrabo. cf. pag. 26. 2. Alter longitudinis incrementi modus is est, quo taSciculi primitivi, ipsi magis longati, directiores redduntur, angulumque, sub quo in linea tendinea laterali aut media

inSeruntur, mutant. 0 modo fieri potest, ut erectis paullatim lasciculis, musculus formam fusiformem adipiscatur aut, si musculus sit bipennatus neque anguli illi plane evanescant, musculus sensim biceps reddatur. In h0 casu lineam tendineam mediam aut unitateralem non Simul crescere p0SSe, apertum est.

3. Hac vero linea simul elongata anguloque, quo fascΙ-culi ei addantur, n0n mutato, longatio fasciculorum nonnisi

9쪽

crassitudinem musculi augere potest longitudinis igitur incrementum e latitudine fasciculorum aucta muSculus caperet. Et hic quaerendum erit, num existat fasciculorum nova formatio, annon in qua maxime quaestione haec disputatio

mea verSatur.

Quorum omnium incrementi generum quod in singulis musculis eveniat, generaliter vix discerni potest cuius rei in singulis musculis examinatio ingentis operae esset, perae pretium autem vix praeberet. Accedo igitur ad musculorum latitudinis incrementum inquirendum; ubi illud iam expositum est, posse etiam longati0ne fasciculorum interdum musculum latiorem reddi. nsequentibus vero non nisi de sectionis transversae incremento disputabo sectionem autem iransversam eam appello planitiem, quae cum Iongitudine fasciculorum rectum angulum efficiat. Τalis autem incrementi quatuor genera mihi videntur

existere p0Sse 1. Sectio transversa augetur crescente sola crassitudine fasciculorum. 2. S. r. augetii fasciculorum novorum formatione.

3. Augetur numerus fasciculorum partitione eorum quoad longitudinem facta. d. Aut omnia haec genera, aut priora tantum simul

existunt.

Quorum generum id, quod maxime a verisimilitudine abhorret, tertium dico, antequam ad cetera accedam, inquisitioni subiiciam. contendit Remarius ), cellulas musculares ante linearum transversarum originem quoad longitudinem dividi Veritatem huius sententiae neque ego pro certo affirmare ausim, nec a quoquam observatione confirmatam iuvenio sed quisque videt, hoc ad eam aetatem pertinere, qua de singulis perfectisque musculis sermo esse nondum

10쪽

possit; neque igitur hoc ad nostram quaestionem quidquam

fructus asser re potuerit Plus valeret observatio, qua confirmaretur fasciculorum prorsus adultorum partitio; sed hoc,

quod ego sciam, nemo adhuc observavit, neque fieri posse quisquam contendit, excepto artingi qui e doctrinae argumeniis talia conatus est demonstrare. Is enim, quum inquisitis musculis neonati duobus, laetus quadrimestris tribus, adulti autem hominis tribus, effecisset, harum aetatum fasciculorum numerum rationem habere 100 457ci 177, ita explicavit multo maiorem illum in neonato numerum, qu0 invita foetali fasciculi per partitionem augerentur, edito autem partu, plures invicem coalescerent observationes autem illas parum frequentes esse, quam ut certi aliquid ex iis erui posset, iam ollikerus recte iudicavit; sed insuper haec sententia omni in universa anatomia analogia caret, nec fieri ullo modo potest, ut in neonato adultoque numerus Q 1 rationis insit ne addam, ipsius artingi alias observationes cum istis pugnare, eoque modo haud multum eis verisimilitudinistribui.*D ceterum et numerus fasciculorum in uno musculo

2 CL arting, Recherclic micrometrique surrae developpementdes issus et des organes dii corps humain. 0 ut iber cum serius in manus meas pervenisset, quam quo ad elaborandam dissertationem meam uti potuissem, quae de eo supra dixi, ea sere verbo tenus e Iibro ulli Leri Mikroscopi sche Anatomie sum pSeram. 0uae perlustrato Iibello II addenda videntur, haec sunt: 1. Computatio telae cellulosae in musculo occurrentis, qua- Iemmartingitis instituit, ea opinione nititur, et in omnibus unius musculi partibus et in variorum eiusdem specie animalium musculis correspondentibus fasciculos musculi secundarios aequali modo se habere, et aequali fascicu Iorum primitivorum numero praeditos esse. Hoc vero nec observationibus artingitis confirmavit, nec verisimile quidem ullo modo reddidit scilicet nec potuit quidem. - Accedit, etiamsi rati illa artingit omni ex parte probata esset, eam quoad comparationem metus et neonati nonnisi in M. Gastrocnemio institutam esse, in quo,

SEARCH

MENU NAVIGATION