장음표시 사용
11쪽
AD CLERUM. mecnon etiam haeretici, ut catuli leonum rugientes, ut rapiant e l cam sibi, animas a Deo desertas.
Sed dum nunc videtur oriri sol induciarum , dc speratae pacis, & in cubilibus collocantur hi catuli, iussi nimirum intra sua praesidia se contine re, exibit homo ad opus tuum: tempus scilicet est, ut pio nunc operi accingamur, nunc bona 'consilia ineamus ad mundanda Sancta, & renovanda; ne diutius quiescentibus nobis exprobret per Prophet ira suum Zachariam Deus: O Fa- 2 etiar.
sior ct idolum derelinquens gregem. si scilicet cum
oculos, ut idolum, habeamus, nec tamen osten damus nos videre abusus de scadala per nos corrigenda' : pedes, ut idolum, sed perambulare gregem Dominicum non lubeat; nec clamemus in gutture nostro, quantumuis lupum grassari intelliganius: nares quidem habeamus, nec tamen
subodoremur quo haec mala tendat omnia, quid nobis,quid ovibus nostris sint allatura. Consilio igitur Nehemiae acquiescamus,& quid porro dicat audiamus : Venite, ct adisicemus, inquit, muros Ierusalem. Qua quidem exhortationis voce Venite) nullam profectionem corporalem requirebat;iam existentibus in Iudaea haec loquens; sed animorum coniunctionem in opus . quod prae manibus erat, quam & obedienter mox praestabant, dicente Scriptura : qudd congregata sint 1.2sita in opus quadraginta duo millia virorum, quasi
vir Vnus; id est, omnes in eumdem scopum colis limantes , omnes idipsum concorditer agentes. Quod & nobis omnibus ad haac congregati nem conuenientibus summopere obteruandum erit.
12쪽
ORATIO EXHORTATORIA erit, ut simus, quasi vir unus, & nihil aeque ea ueamus, atque contentionis studium; quos quod absit oboriente, nihilo amplius fecerimus, quam qui turrim Babylonicam mol: ebani ut iam diuisis inter te linguis. Rogo itaque vos omnes obe dire Apostolo dicenti: Obsecro autem vos fatres per nomen Somnι nostrι Iesu Christi, ut inusum iuratis omnes, 2 nonsul in vobis schismata. Pro ponere quidem,& suggerere cuique licebit quod ad rem pertinere putauerit ; sed ut hoc non nisi suo loco dc ordine fiat, nec importuna suggestio- 'nequisquam perturbet, ligni ficabutur omnibus capita seu tituli agendorum, & eorum ordo, quo suo loco & tempori quisque suum conceptum Ieseruet. Interim vero lapere apud semetipsum, aut,quod hinc nasci solet,pro sentetia sua, quam Chri iliana humilitas aliorum iudicio subiicere mandat, decertare aut conten gere nemo praesumar, memor dichi Apostolici: Si quis autem videtur contentiosus esse, nos talem conjuetudinem nomis habemus neque Ecclesia Dei. Et alte quisque recogitet admonitionem Iacobi Apostoli, qui claninitio caphis tertii Epistolae suae dixit set; Nolite plures magistriferi atres mei,scientes quia matus iudicium sumitis ; addit in fine: Quod si et elumia amarum habetas ct contentiones'im cordibus ve
stris, non est ista sapientia de sursum descendens a
Patre luminum,sied terrena,ammatis, Habotica. Et
porro indicans, quando quis exi stimare possit severe 1apere, subnectit: uua autem de sursam es sapientia primum quidem pudica est, deinde pacisi- ω, modesta,suaiabitis, boni: consentiens. O ver E
13쪽
AD CLERUM. Isaurea verbal quae vel lola mento sussciant adhaereses omnes extinguendas, ad pertinaces omnes confundendos, ad discordes omnes conciliandos. Quare qui pudicam non habet sapientiam,id est, non verecunde sententiam suam profert; qui moclestam sapientiam non habet, ici est, non humiliter de suo iudicio lentit; qui bonorum suasionibus acquiescere respuit, ideoq; suadibilis non est; qui non veretur a bonis distentire, liquido cognoicat non esse sapientiam suam de caeso a Patre luminum, ut pro eius defensione contendere debeat. Et magnopere praeterea n bis considerandum est, quod de nascente Ecclesia refert beatus Euangelista Lucas, nimirum fidelibus fuisse omnibus cor unum,& animam ου- nam : quorum hic, si umquam alias, fidos imitatores nos esse conuenit. Vnde & se quisque suspectum habere debet, ne sui sensus amantior impios Sanaballath& Tobiam plus reserat de- struentes, quam pios Nehemiam & Esdram aedificantes. nam, ut ait Sapiens,unus ad cans, reelia
unus destruens, quid prodest illis, nisi labor I Sed
pergamus, & quid porro Nehemias moneat, vitaram uso Postquam enim is per verbum Venite animorum unionem indixerat, non minus quid nobis nunc, quam quid illis tunc agendum erat, consequenter deinde expressit: a disicemus, inquit, muros Ierusalem. Ad id,nempe, quadraginta duo millia virorum conuenerant, huic Operi, quasi vir unus,incumbebant. Illud ipsum & nobis nunc cordi sit, huic sedulo intendamus, ad quod tanto numero conuenimus: nam haec est
14쪽
is ORATIO EXHORTATORIA ratio, hic unicus scopus huius conuocati Concris iij, ut, videlicet, unanimi iludio , & ut sapientes, . Cor. 3 Architecti Ecclesiae collapsa restata rem iis, angulari lapidi pie superaedificantes. At videat unus. Ibidem. quisque, inquit Apostolus, quomodo superaedi hcet: nam fabros' spirituales esse Sacerdotes de Ecclesiae Pallores teliatur Deus,loquens Ieremiae Prophetae , qui erat de Sacerdotibus AnalothrIerem. i. Ecce constituι te hodiὲ super gentes ct regna , ut euellas ct destruas, adsera st plantes. Euellamus igitur, quae in agro Dominico deprehenderimus succreuisse Zizania , quaeq; in atriis Domini su nata virgulta : destruamus male fabricata per praeteritorum temporu nimiam licentiam: plantemus e diuerso salutarium legum sanctarumque constitutionum surculos, unde piorum operum& vitae verae Ecclesiasticae seu chus prouenianti Mdum singuli non possumus omnia, Nehemiae sae pientiam sequamur; vr,quemadmodum ille plu-1imos in fabricam suam conquirebat operarios, ita & nos hic soliciti simus de creandis Pastoribus, praecipuam curam in hoc Concilio gerentes
circa erectionem &dotationem Seminariorumes quod dc prae ceteris voluit nobis esse cordi S. Concilium Tridentinum in ut in iisdem multi MM. s. adaptentur Pastoratui; quia messis ubique multa, sed operar ij, eheu nimis pauci. Deinde ubi Pastores assumpserimus ,& hoc nobis serio curandum venit, ne ij ipsi fraudentur cibo suo, aut eorum necessitatibus quid desit in hac ranta an-
Φ.Tim. nonae caritate: qui enim bene praesunt Presbyte-
ri, duplici honore digni haberi debent, ne taedio
15쪽
per inediam superati, stationem suam deserant. Sed & aliud factum nobis in Nehemia imitan- a. a.3. dum occurrit ' quod videlicet,sicut is,distributis
oneribus, certas murorum rupturas certis familiis sarciendas destinabat, donec omnes in unum consolidaretur;ita &diuersis hic diuersia incumbent munera, ut nimirum alij proponant , alij, resoluant & decernant: alij Secretarij sint, alii negotiorum Promotores: hi quq ad Theologiam, alij quae ad Ius pertinent, subministrent: ucque gratiam quisque sibi datam in alterutrum Vt lo- 1.pes. quitur Apostolus in administrabit. Omnia verb Q - .noltra in charitate fiant, & unus tam ph operis 'consummandi scopus nos connectat, & quasi
virum unum essiciat. . vi cemiu ct plantemus' a nobis ipsis inchoando; suum Videlicet quisques .a l . rac domesticorum suorum hortum, primum zizaniis expurget, & inde veteris hominis rudera remouear: atque ut ipsimet imprimis tamquam lapides vivi Christo supe dificemur, serio sin- i .pguli nostrum per veram pinnitentiam, ieiunia, i ieleemosynas, deuotas preces,piaque ac frequentia sacrificia ad Deum recurramus; eni Xe rogantes, ut nos Spiritu suo dirigat,& recta sapere concedat, suggeratque seruis suis, quae ad renouati
nem Ecclesiasticae disciplinae, quaeque ad bonam ac salutarem populi sui directionem necessaria inouit: sicque benignε faciat in bona voluntate sua Sioni, ut per pia sanaque consilia, ac decreta
nostra,aedi ficentur muri Ierusalem; atque ita nostras, omniumque nobis subditorum, iuxta dictum Apostoli Petri, castificet animas in obe-B dientia
16쪽
8; ORATIO EXHORTATORIA dientia charitatis : id est , omnium mentes ita , purificet , omniumq; oculum ac interionem tam simplieem faciat, ut ex imis praecordiis quisque se ostedat diligere decorem domus Dei,promptὶ obediendo in hac sacra Cogregatione decernendis ; nam sine vera perfectaque obedientia, nutilus Concili, fructus. Nemo igitur cotra id quod verumdustum, & sanctum est, quod Canonibus Veteribus, quod denique nouo iuri sacrosancti Conei Iij Tridentini conforme, sui Capituli, sui Monasterii, suae Ecclesiae consuetudines allegeti sed euelli obedienter patiatur, quod per inolitam consiletudinem male succreuit, ut meliori plantae locus fiat: nemo hic ius acquisitum contra ius in sacris Canonibus aut sancto Concilio Tridentino sancitum alleget: nemo altare contra altare erigat: nemo priuilegia contra intentionem dantis extendat, aut abrogata obtendat: nemo
denique se a Dei lege, aut Apostolicae Sedis de- . legatis,exemptum putet. Hortor autem vos pau-uis. ε 3 eis,cum Apostolo dicente: Obedire Praepositu vestris,ct subiacete eis; ipsi enim peruigilant tamquam ratione redditura pro anima s viabis. Serio consideret quisque, nullum agrum, nullum hortum iam benὸ excultum , qui non subinde indigeat expurgatione & rastro: nullam quoque lainexacte aedificatam domum, quae non aliquando r saurationem reciuirat. Quocirca & mira prouidentia Spiritus Lanctus Ecclesiam suam regens, per sacrum Concilium Tridentinum mandauit, in omni Prouincia Concilium singulis trienniis, in omni Dioecesi singulis annis cogendum. quod
17쪽
AD CLERUM. totum indubiε frustraneum & illuserim erit, nili adsit, ut ante dixi mus, Vera obedientia: quae ubi deesse solet, & Conciliorum celebratio, &ipsa quoque religio tandem perire solet. Quamobrem & sic comminatur Deus per Prophetam Osee: Verumtamen νnus visique non iudicet, ct Osee non arguatur vir ; populus enιm tuus sicut j qui
contradicunt Sacerdoti. Et corrues hoHe, ct corruet
etiam Propheta, id est, prophetia, tecum. O terribiles Dei minas i O peccatum grande & exosum. nimis Diuinae Maiestati contradictiol O infelicem, o miseram, inquam, regionem illam, ubi in tantum inualuit spiritus co tradictionis erga Pa- stores Ecclesiae, ut, dum .nullus sequitur fructus. Deus ipse suadeat non iudicari, id est,puniri; non inquam, redargui virum, qubd contradici soleat Sacerdoti, aliis semper atque aliis repertis contradictionis ac inobedientiae coloribus. Audiant ergo tales, & hanc Prophetae sententiam serib ruminent: Et eorrues hodie, id est,breui. Clim enim per hunc spiritum contradictionis & inobedien tiae effusa tuerit contemptio super Principes , il- tam lorum nimirum successsores, de quibus dicitur,' 'Constitues eos Principes super omnem terram; erravi Psal 4
re huiusmodi facit Deus in inuio viae latae, cuius nouissima ducunt ad mortem,& non in via arcta& recta. Sed quid multa P Ad Esdram & Nehemiam denub recurramus; eorum prudentiam &animi fortitudinem consideremus, assequamur, imitemur. Illi enim, ut multos patiebantur operi suo obgannientes ac contranitentes,multos item apud Regem Persaru calumniantes, quales erant
18쪽
2Ο o RATIO EXHORTATORIAas Besellam & Tabeel, qui odio, quo in piam hane 'fabricam aestuabant, praetexebant gratam memoriam salis quod in palatio regio comederant, atque animum impatientem lautonis Regis,seu i risdictionis illius: illi, inquam, diuinae protectioinni difficultate omnem feruetibus precibus committentes, necnon zelo suo fortiter insistetes,vna .esi 4. manu trulla ad operis prouectionem, altera gladium ad hostium auertionem gestabant ; unde &Dei manum bonam super se ientiebat, atq; opus suum feliciter con se mmabat. Nos quoque iuxta egregium hoc Nehemiae& Esdrae factum, in hac spirituali aedificatione semper quidem prudenter ι sed &non minus fortiter elaboremus; nec Qxtimescamus tam in decernendis ac statuendis, quam etiam in exequendis bonis constitutioni-hus, vel domesticorum vel exterorum quorumin cumque unistras machinationes; confidentes benignissimum Deum indubie causiam suam iudicaturum, ac fideles ministros suos directurum &protecturum: ut hac ratione cum Nehemiare 2Espntentiam concludamus: Non simus vltra opprobrium . Ante enim stupendae pulchritudinis& toto orbe celebratum fuerat templum e ciuitas item Regia ,& circuuicinis omnibus imperitans, Ierusalem; viae & dominam gentium ,& prin- Thi. r. Cipem prouinciarum eam nominat S. Ieremias, quam nemo non suspiciebat, reuerebatur. Sed ecce, haec flammis & depopulationi tradita, nunc derisioni,sannis atque opprobriis hostium exponebatur , dicentium: Haeccine est urbs perfecti Thr.1. decoris, & gaudium uniuersis terrae r Iudaei quoque
19쪽
que ipsi natio tam grandis & inclyta, ut haberet Deum appropinquantem sibi , quamque caelum
suo manna pascebar, ac mare Rubrii,& ipse Ior- Exo. i . danis extimescere videbatur, quaeq; postmodum 's'. Τ' tanto fuit hominibus terrori, ut tria tantummodo millia Iudaeorum, centum millia hominum i Ma- in Antiochia trucidarint in tantum a gentibus 'μ'' nunc contemnebantur & opprimebantur, atque
adeo ipsis exosi facti erat, ut & impune eos Occidere licerer,& mortui, Regis iussis, sepultura priuarentur, ut ex Tobiae historia patet. Quo tamen Tobi. nihil Iudaeis accidere potuit grauius, quam quod hoc ipsum opprobrium in Deum redundare videretur , tamquam saluare nequiuisset populum 4. Reg. suum t dum eiusdem Dei impotentiae hostes acta '' 'scriberCnt, quod alioqui peccatis ipsius populi
imputandum erat ; quodque hoc pacto nomen Dei blasphemaretur ingenii bus. Quemadmodum ergo ruina templi, deuaitatio ciuitatis Ierusalem, ac ipsius populi immanis depressio. magno opprobrio fuere Iudaeis: ita & nunc no miniis nobis irrisioni sunt, templorum ae monasteriorum euersio, Ecclesiarum depauperatio, Sacerdoth quidam contemptus,atque hinc Presbyterorum exiguus numerus: hostium denique imperium in tot Catholicas Ciuitates . ob quae&alia nihil paene sonant haereticae conciones,quam
improperia, & despectum Catholicae Ecclesiae de Religionis ; in summam profecto verae fidei nostrae iniuriam , ac proinde etiam ipsius Dei blasphemiam: & praesertim dum temere in publicis litteris, non ita pridem a nobis lectis, aduersarij
20쪽
21 ORATIO EXHORT. AD CLERUM. nostri iactare auden qu bd Deus per eorum prosperitawm, dc nostram aduersitatem, testetur veritatem religionis ipsorum: quam tamen non nisi perfidiam esse certo cognoscimus. o superbiam execrandam l 5 dira improperial Haeccine diutius toleremusr Elaboremus, Patres, elaboremus, inquam, ut hanc aduersariis occasionem euo mendorum opprobriorum, quae non tam ex fortitudine eorum, quam ex merito peccatorum nostrorum, exque neglectu animarum ossiciique nostri, atque ex quadam diuini cultus nausea, ipsis nascitur, penitus tollamus: totis viribus id, ad quod hoc Concilium coactum est, exequamur: euellamus zizania, scandala & ab ulu et vitemus , corrigamus; male fabricata destruamus; muros Ierusalem aedificemus ι templa viva extruamus; surculos piae iuuetutis plantemus; hor. tos denique nostros nouellis virtutum plantis, per seriam vitae emendationem, morum cor C-ctionem , ac Ecclesiae diuinique cultus restaurationem, serio exornemus: ac tum demum ceIto confidamus, veluti sublata causa, etiam tollenis
dum effectum, opprobrium videlicet ipsum; simulque futurum, ut Ecclesiae Dei,eiulque ministris ac filiis, priscus suus honor, iurisdictio, &dignitas redeat: quodque consequenter, qui Ecclesiam velut nauem rimosam,domum ve ruinosam anth fugiebant, deserebant, & destruebant; nunc ad eam debitὸ expurgatam, ac bonis legibus restauratam, reuereentur, eamdemqqe n