Decreta et statuta synodi prouincialis Mechliniensis die vigesima sexta mensis Iunij anni millesimi sexcentesimi septimi, ... & vigesima die mensis Iulij eiusdem anni conclusæ præsidente in ea ... D. Matthia Houio archiepiscopo Mechliniensi, ..

발행: 1609년

분량: 128페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

SYNODI MECH LINIENSIS . que

docuerint se alibi in paschate comunicasse, mox Episcopo denuntientur; ut eius iudicio , nisi legitimam excusationem attulerint, S: viui ab ingressu Eccletiae arceantur,& mortuis Ecclesiastica denegetur sepultura. Ultimo quoque supplicio assiciendis tempestiue de sacra Eucharistia prouideatur. Quod ut fieri iubeant, rogentur Sei ', suae Celsitudines.

C A v v T VII. CON c u Bi NARII publici,antequam -- concubinas suas actu dimiserint, ad sacram Communionem non admittantur: neq; etiam publici Vsurar ij, vel palam inimicitias exercentes, nisi illi Vsuris renuntia uerint, & iniusta lucra restituerint, aut de iis restituendis cautionem deo rint ι& hi reipsa pacem composuerint, vel sese ad reconciliationem debite obtulerint. C A P UT VIII.

SACROsANcTA Eucharistia pie & utiliter ad populi deuotionem interdum in publicis supplicationibus desertur . potissimum vero in festo sacro Christi Corpori Consecrato, eiusque Octaua. Sed ne nimia

frequentia minuat reuerentiam , rarius eX-tra praedicta tempora id fiat, & non nisi in arduis

42쪽

4 DECRETA ET STATUTA arduis causis pacis, st publicae necessitatis, vel utilitatis. In illis autem processionibus, ad quas populus no tam orandi quam spe- et indi gratia confluere solet, abstineatur. In comunibus autem supplicationibus circumgestari poterunt Sanctorum Reliqui

De Sacramento emrema ramonis.

CAPvT I. AROCHi aegrotos sepe inuisant, hortenturque ne ad extremum

Sacramenti huius susceptionem differant, ac potius sentibus rationisque usu adhuc integris, illud sibi administrari petant,Vt ita uberiorem eius fructum percipiant. C A p vT I I. FALLvNτvκ qui existimat suscepto hoc Sacramento vel testamentum condi non posse, vel spem conualescendi ob ulim minui ideoq; Pastores contrarium subinde populum doceant. Et si sorte alicubi usu introductum sit, ut testamentu a susceptione huius Sacramenti conditum non subin

43쪽

sYNODI MECH LINIENSIS. Assubsistat, declarat haec Synodus eiusmodi consuetudinem pro corruptela habendam esse : utpote causam, cur tam Salutaris Sacramenti susceptio ad extremum vitae spiritum a plerisque differatur ἔ iique interim effectus Sacramenti non percipiant, A sepe etiam sine eo moriansur.

De Sacramento Ordinis CAPUT I. D minores.Ordines promouendi,bonum a Parocho, & Magistro Scholae in qua educantur, testimonium habeant.

MAio Rillus ordinibus insigniendi si

sint Religiosi , a Superiore suo, aetatismatalium, ac vitae morumque probitatis debita testimonia in scriptis adferant: Saeculares , si in Ecclesia collegiata, eive

subiecta , resideant,a Decano Capituli, si in Collegio vel Paedagogio aliquo degant, ab ilhus Praesidet alioquin a proprio Pa store similia testimonia exhibere debeant. Et non habens huiusmodi testimonia, ne ad

44쪽

4s DECRETA ET STATUTA ad examen quidem admittatur, nisi Episcopo aliter videatur. C A p vT III.

FIANT insuper proclamationes promo uendorum ad singulos ordines maiores iuxta Decretum Concilij Tridentini,& qui de iis non docuerint, reiiciantur.

Doc EANT Religiosi, etiam ordinum

Mendicantium , de ordinibus siste-ptis testimonio ipsius Episcopi, per litteras a Secretario Episcopi expeditas, dc sigillo eiusdem Episcopi communitas, antequam, altiorem ordinem si stipiant. - CAPUT V. EPiscopi subditos suos non nisi iam probatos, & examinatos ad alium Episcopum dimittant, iuxta Decretum Concilij Tridentini.

TITVLi patrimoniales, & beneficiales, sint deinceps ad minimu quadraginta florenorum ι nec ullus eorum, nisi vilis litteris in debita forma expeditis,admittatur.

45쪽

sYNODI MECH LINIENSI S.

NEMO ad Ordines titulo beneficij

quantumuis opimi promoueatur, nisi Canonicam institutionem & pacificam possessionem eiusdem antea obtinuerit. CAPUT VI II. '

IVRετ deinceps quilibet ordinandus ad

titulum patrimonialem, aut beneficialem , quod titulum , quem profutura sua promotione exhibet, vere S sine ulla fraude possideat , quodque illum non resignabit, vel alienabit, nisi ei de alio sufficienti titulo sit prospectum ι neque tunc quidem aliter,quam cum scitu & consensu sui Episcopi,in litteris ipsius resignationis aut alienationis exprimendo: item quod titulum illum , qui in locum prioris tituli successerit, absque simili consensu non resignabit, uel alienabit.

46쪽

3 DECRETA ET STATUTA

TITULUS DECIMUS.

De Sponsalibus se Sacramento Matrimonii. CApVT I. iis AROc Hus ante solenni Zati nem Matrimonij tam sponsum . quam sponsam expresSCInterroget, num libere sine ulla coactione ad matrimonium simul cotrahenduin aduenerint: & si alterum eorum ad id coactum esse aduerterit, ad solennirationem Matrimoni 3 non procedat, neC alteri ad hoc vices suas com mittat, sub poena suspensionis ab ossicio & beneficio.

PRoc LAMATIONES matrimoniales tribus distinctis Dominicis vel festiuis diebus sub summo Sacro,Vel concione,aut alioqui sub frequenti populi conuentu fieri debent. Si quis sine iis, earumve remis,sione ab Ordinario in scriptis obtenta,Matrimonio iungere aliquos prvsumat, grauiter puniatur. CAPUT I II.

QVANoocVMQVE Matrimonium coia trahere volentes sunt diuersaru Dioecesium,

47쪽

cesium, Decanatuum, Vel Paroclaiarum, Parochus unius ad matrimonij solenniZationem non procedat , nisi & omines pro- ciamationes in Ecclesia sua fecerit , nullumque intellexerit Canonicum impedimentum similiter Parochum alterius desipon rum omnes tres proclamationes fecisse, Se nullu Canonicum impedimentu m denuntiatum esse, ex testimonio eiu

dem Palloris certo cognouerit, vel de disepensatione ordinarij, ipsi constiterit. Et si forte signaturam illius Pastoris non nouerit, & testimoniales sibi exhibitas de falso suspectas habeat, exigat testimonium saltem unius personae fide dignae, quod testimoniales illae sint scriptae vel subsignatae manu eius a quo scriptae vel subsignatae esse dicuntur, vel si huiusmodi testimonium haberi non possit, exigat iura medium ab altero desponsorum, quem testimonialesillae concernui, qu bd eas a Parocho suo ac ceperit,uel ab eo scriptas esse sciat.Et si que hic periurum esse, aut crimen falsi committere contigerit, is grauiis me puniatur.

IMPEoi MENTO aliquo denuntiato , Vel

matrimonio desponsorum oppositione. D aliqua

48쪽

FO DECRETA ET STATvΤΑ

aliqua facta. non prius ad ulteriores pr Clamationes aut Matrimonij solennirationem Parochus procedat, quam re ad O dinarium , vel Vicarium eius, aut Ossicialem delata, ab eodem intellexerit quid facere debeat. C A P V T V.

PARoc Hi omnes impedimenta Matriis mon hexacte nosse Min memoria habere studeant,& subinde in concionibus suis ea populo declarent. Et inter cetera sciant, suoique doceant, assinitatem ortam ex copula illicita impedire Matrimonium in primo & secundo gradu tantum:& nullam omnino cognationem spirituale contrahi inter susceptore & susceptricem; nec etiam inter baptizatum, vel confirmatum& susceptum,Sc suscipientis coniugem.

CAPUT VI.

Mi Net RiNT Parochi sibi non licere

vagorum hominu Matrimoniis interesse, nisi re ad Ordinarium delata ab eo licetiam id faciendi in scriptis obtinuerint: neque ea licentia sine cauta cognitione Mmatura deliberatione detur.

49쪽

sYNODI MECH LINIENSIS. II

HAsEANT quoque singuli Pastores li

brum in quo describant nomina BecognominaMatrimonio iunctorum,ac testium, nec non diem SI locum contracti Matrimonij; eumdemque librum diligenter custodiant, & quotannis in visitatione Archipresbytero e hibeant. Qui quidem liber ubi iam completus fuerit, seruabitur in Archiuis Ecclesiae. .

TE M p V s clausum diligenter obser Atur: & si quando ex legitima causa

aliqui ad Matrimonium tunc contrahendum per ordinarium admittantur, abstinendum tamen erit a selennitatibus nuptialium conuiuiorum,choreis,sponsarum publicis traductionibus, S similibus , quae temporis sanctitati repugnanti a quibus similiter abstinendum erit, etsi Matrimonium antea contractum fuerit, sub poena . arbitraria.

50쪽

TITULUS UNDECIMUS.

- De DoιDina se prassicarisne verbi Dei.

EMINE RINT Regulares se sine licentia Superiorum suorum , ac benedictione Epistopi Dioecessin qua de ne, in Ecclesiis ordinum suorum, & ime ex prella licentia tam Epistopi quam Superiorum suorum , in Ecclesiis non suorum ordinum praedicare non posse, nec usquam omnino Episcopo

contradicente. CAPUT II. κPA R i aut maiori ratione, Sacerdotibus& Diaconis faecularibus nec sine licentia ordinarij negeo contradicente praedicare lice . Et Pastores neminem omnino in Ecclesiis suis concionari permittant,nili de eiusmodi licentia ordinatij in scriptis praedocuerit.

Λ-hWiηLA Ur Cocionatores ab inani- cx bus, ac dissicilibus, ca plumesiae aud torum luperantibus, & ad fidei aedificationem minus pertinentibus quaestionibus, a

SEARCH

MENU NAVIGATION