장음표시 사용
241쪽
M Agnum mihi vandem broeehii mors vul
nus inflixit, optimi viri, doctissimique Poetae , quo ego homine , Pisis eum essem , studiorum caussa , utebar valde familiariter, diligebam sapientiam , mores,atque modestiam 'exosculabar . Sed in te, Vir Clarissime, intuenti aliquo pacto moerorem mihi levari senti O , eum enim illum cogito tui studiosissimum fuisse , tum plane te video ipsius haeredem esse
virtutis, quem ut parentem observasti , omnique officio coluisti. Haerent animo meo versus, tristes illi quidem , at simul suaves , quibus tanti Viri mortem es amantissime prosequutus. Quare ut plenius habeam, quo consoler com munis Λmici jacturam , tecum amicitiam inire consti tui , ac nescio quo modo factus audacior, te litteris appello , meque in tuorum , tibique addictissimorum numero habeas, etiam atque etiam rogo . Equidem scio me satis amplum argumentum habere ingenium , ac probitatem tuam ; verum hunc locum , tamquam lubri cum , vitare malui , quam dum amicitiam tuam quaero , modestiam offendere .
De his igitur , quae hic fiunt in re litteraria,
242쪽
certiorem te faciam . Inclyta Etruscae linguae Λ eademia sub auspiciis Serenisi. Magni Ducis instauratur ; & ut inde patria lingua nitoremae deeus accipiat, magni Lexici editio adorna tur , quod erit auctius multo ι ac locupletius. Leguntur in hoc eruditorum hominum cce tu , scriptiones variae, atque pulcherrimae . ac prae
sertim Horatii ori cellarii Dialogi ; quibus doctissimus ille senex disputans, more Socratico, philosophiam sere complexus est universam IHujus contentum scribendi laborem nec aetas extrema tardavit a qui jam pridem vita iunctus, magnum sui, atque operis desiderium reliquit. Philippus Baldi nuccius , amicus meus a nobilis cujusdam operis editionem molitur , de claxis Pictoribus, Sculptoribus, Architectis , qu Tum veterum quidem vitas breviter attingit , quae ab aliis praetermissa sunt, colligens; re
centiorum vero , ac nostrae aetatis , quorum
vitae non extant , latius describit et In eoque opere illud insigne, quod scholas, & classes successionemque hujusmodi Artificum , notata diligenter temporum ratione , ita distinguit , ut cum a primis illis Florentinis Magistris discesseris , omnesque alios, usque ad ultimam aetatem percurreris , neminem reperias , quin discipulus audiat superiorum a adeo verum est ex officina nostrorum hominum , tamquam eX equo Trojano , innumeros his Artibus nobiles prodiisse , quae primum e noli ra civitate ortum duxisse, mox ad omnes longius dimanasse videantur . H aee Disitir ocrate
243쪽
Haec habui, quae ad te scriberem de re litteraria . De me autem hoc unum habeto . Tuus sum a tu illa me , qua te cunctis amabilem reddis , humanitate complectere . Vale.