장음표시 사용
331쪽
32S PROUINCIA Vnus , de Voluntaria: Operae duae , nostri Ord ini eandidatae; castrensibus concionibus lingua quin luplici habendis, caeteraque omni ratione procurando exercitui, pro Societatis instituto. Religio nis studio egregie comparatis nostris cupiis, oc ab omni commeatu copiole instructis, cuius in primis agebatur causa,eam Imperatori militique studiosis time propugnanti, Deus secundissima ope
adfuit , omnes conatus abunde prosperauit-Enimuero, ut Aquas uentum est, urbs, confestim recepta est, de eius dominatu deiecti Haeretici,Catholicis magistratibus in integrum restitutis , admotisque ad ciuilis administrationis gubernacula, unde iniuria partium aduersarum exciderant.Quae rerum commutatio bonis quidem omnibu ,etiain priuatim, commodo; Societati tamen percommode cecidit,que compilatis nuper aedibus suis Cxa sta, urbis tamerii pomoerio non prohibebatur, domesticae tamen rei molestas sentiebat angustias,& in perpetuo grauioris sertunς metu versabatur, seditiosissimae plebis cilici a manipulis, & quotidianis obiectae tumultibus. Imposito autem urbi ab Spinota, coercendis Haereticorum motibus, v lido militari praesidio, sicut reliquis Catholicis ciuibus, ita Sociis quoque, in ea urbe ab hostili violentia peropportune cautum fuit in post Eum Aquensibus rebus ad eum modu compolitis, prosectus inde cuni exercitu Praetor,& munita,& muniendo idonea castella oppidaque, illius tractus capere occupavit,& praesitatis sibi adstringere, nequa vis aduersali , velut arcibus, in Aquenses α
332쪽
finitimas Catholicorum urbes uteretur. Progredienti v ero ab ea castellorum expugnatione Cli- uiam versus, Rhenus medius intercurrebat,quem pedum milleniam & sexcentenum ponte iunctum, ad Oippdum Rinsberham , traiecturus Imperato
iubet nostros Patres celeri commeatu uniuersa copias anteuertere,araque ad aduersam ripam ex
citata , eis praestolari, quas inibi sacris operatas, adives aliam, Cliviae urbem oppugnandam, recta traduceret. Vesalia ciuibus frequentissima, mercaturis celebris , locuples opibus, aedificiorum bo nitate ac pulcritudine amoenissima, sed haeresconturpitudine, annis iam octogenis propemodum, valde infamis,omni u toto Belgio ea lue contactarum commune fuit receptaculum. Eam, siue deditione , siue oppugnatione captam, obtineret Spi-nbla, intelligebat se aduersariorum rebus maximopere incommodaturum: quamobrem positis inopinato ad eam eastris, oppidanos iubet se mox dedere, aut, acerbam oppugnationem continuo exspectare. Quibus,per causam ciuilis consultatio-riis,bellicas incurim machinas ad aggeres molientibus,Spinota pluribus locis oppidi moenia & por
ras verberare acriter instituit,ut paucis glandibus, una portarum conquaslata, irrup ro militi paene iam idoneus pateret aditus: quo periculo tam re pentino admoniti Vesalienses deditionem hono his conditionibus secere: Validae cohortes ibi collocat quae oppido praesiideret :excitataque muni
tio firmissima ad urbis latus; quod Rheno alluitur
comprimendi saxea seditionum motihumum ra-
333쪽
PROVINCIAliquus exercitus in stativa propter urbem eductus. ibique in tabernaculis habitus, dum sese aduersariorum conatus clarius aperirent.Embricam enim& infirma quaeda alia oppida, colemtim ab nostris
deserta,inuaserant,&castra,castris nostris haud ita magno interuallo dissita,posuerant, omnique incursione milite abstinebant.Per eam igitur quiete nos Vesaliensem populum , demta una Patrum Carthusianorum familia, Haereticum penitus, adorti , animos eorum a nobis tam abalienatos, ut congressum declinarent , demitigare commoda oratione tentavimus. Quam inter ciuium peruicaciam studiose molliendam, peritus Iuris medio foro unum de nostris aggressiis variis interrogationibus appetere , quibus expeditius satisfieri, quὶm vellet, ubi animaduerterat,& eum iam sortEtela deficiebant, mox incusso sibi protrahendae dimicationis pudori praetexuit conditionem Iarisi periti, non veris Theologi. Sed cum illigatus --rum defensione, quae temere ante profuderat, eblandem adactus estet, ut fateri cogeretur, Biblia esse oportere animo praedita, quo iis velut arbitris, quod volebat ipse, omnes Fidei controuersiae diiudicarentur : idque ineptissime admisissiet, cir
cumfusae plebi 'piparE deridendum seipse propi
nauit.Obstinatis Vesaliensium animis medicinam in praesentia facere nequaquam potuit, facturuforte ex aliquo interuallo, spectaculum eis mamsuefaciendis in ipsa urbe comparatum. Commiserat duo milites de nostro exercitu,cur laqueo plecterentur, quibus ad Christiane moriendum egre
334쪽
s 1 A N D R I A. 3 agie animatis, visum est, in oculis Haereticae ciuitatis,legibus sancita supplicia eis infligere, si quid ea res prodesset contumacibus,maxime verδ con illi rei religiose morerentur , interque careram Catholici moris professionem , caput illud magnopere inculcarent: felicissimam eo se sortem tuam ducere , quod in Catholicorum coetu ob rem , extra quem necesset, nec posset esse ulla spes salutis. Indignatione non modica perculit ea vox morientium animos populi Vesaliensis, ut Meam audit i , ex ipso patibulo, fremens corona& aures dc oculos manibus obduceret.
HOLL AN Dic Ai coniurationis ciuitatihus omnibus idem v fiuicnit,quod c teris populis solet,opes aduersus legitima imperia quavis ratione anquiretibus,vt,aperto quibusque aduenis ast IO , bonorii morum,ad 6que religionis ipsius dis ciplinam , in ea hominum colluuione, amittant. Nam ex quo Batauicς genti ea incessit cupido,amplificandarum quacumque ratione fortunarum. Amsterodami quidem excitatum est empori u e ce leberrimis locupletissimisque tota Europa Vnum reliquis autem eius orae urbibus , ut quaeque fuit Opportuna mercaturis faciendis, rerum omnium paucis annis facta est ingens plane accessior sed taram vivendi corruptelam secum inuexit illa faex deprauatissimae multitudinis, ed confluemis, ve maxi
335쪽
pnovi NCIA maximi animorum iinpendiis insulani omnes r aemctim illa exaggeratarii opum copendia.Amstemdam si bus certe unis Caluiniana secta trium infensissimaru sectaru inter se capita peperit, Armi Morii, Gommaro , Mediorumque inter istos,implacabilibus odiis vicissim pugnantiu,qu et saepenumero in atrocissimas dimicationes. xupant,vi h cuna triceps Hydra , vel aliis sectis ferme infinitis. quiescentibus, ciuitati funditus euertendae satis superque futura sit. Ingenium porro his inest hominibus sue natura factum , sue fictoo quodam mali studio, ad comminiscendas in momenta singula nouas haereses: neque, aut aliunde susceptis, aut inuetis suo Marte, pervicaciter tuendis minor adest vel impudentia vel contumacia. Quamobrenostris hac prouincia sortitis,ta multiplici arduoque difficultatu nexu implicatam, hoc impensiore
sepera his perrumpendis enitendum fuit , quo se
infesta vis mali acrius intenderet. Et Vero,contentis ipsorum laboribus benignius obsecundante Numine, vel ex asperrimo solo plerumque. Ductus existunt Letis imi: ut unus Patrum, Priore Iioc anno , in oppido Delfensi, noueni integras familias ex Haereticorum damnato Albo exeme Iit , praeter alios bene multos, quos singulatim variis detraxit conciliabulis: centum vero & triginta idem audiit, qui cum Deo rationes vitae tortius inirent quam accuratissime. Aliis Patribus istius generis permuIta usu venerunt, etiam via quis minime crederet. Mulieri nuper Haereticae
praui dogmatis iustissimum odium est inustum
336쪽
FLANDRIA, aut sui Haeretici funesto casu, quo in eum sera li- cet Numinis vindicta non acerbius qu,m aequius desaeuiit. Sacerdotem egerat annos aliquot , qua in functione, cum necessariae castitatis eum nimio plus taederet, consortem tori adoptauit mulierculam , utque omni re gerenda strenuum praeferrex nouitij Euangeli, assertorem, citis praeconium in vicino pago tactitare coepit. Per Sanctioris autem Hebdomadar dies, ore impuro cum eius temporis sacrosancta mysteria violaret, reiecta inter dicem dum linguae portiuncula , vocem de lubito amisit,
postque paullo insigni scelere pollutam animam efflauit.Tam illustris supplicij cogitatione mulier, illius sacrilegi hominis ex incesta filia neptis, se
factam grandiusculam ita commotueri animo solere, ita exhorrescere, narrabat,uti nusquam con quiesceret, quoad ab impura sacrorum coia sor tione descisceret. Lusduni Batauorum vin liud anas pessime vitam exorsus, nulla religione, nisi quod cum Catholicus non esset, eum qualis qualia so xet,Haetici sibi ultro vindicabant, in multos iaruannos prouexerat impietate,grauique morbo confictatus,Numinis ac sui,penitus minemor,ruebat praeceps in Tartara. Et noster,qua Opportui c. qu, importune , non destitit, etiam refraganti, medicinam facere , tanta industria, & assiduitate, ut, se de caelo copiosa infundente luce, Deum, seque ipse agnosceret aeger, rituque Catholico sacris instructiis,mirantibus probis, improbis frendetibus, e vita decederet. Harlingar in Frisia vir inter suos claro nomine, cum anno superiore dumtaxat ni
337쪽
334 P mo v c Catholicorum partes transisset, per ea primordia Catholici ritus initi, eius quocumque suo periculo tuendi atdens studium prae se tulit, & quidem perillustri singularis magnanimitatis, prude-tiaeque facinore. In eius aedibus, celebri quodam die, Catholicorum conuentus habebatur ab S cerdote rei Diuinae gratia: cuius coacti cortus cum in suspici mem venisset Haeretico Praetori, derepente in aedium ipsius intima irrumpitur, taque improuiso,vt,vix bene occultato Sacerdote, reliquus fere Catholicorum globus in conclaui deprehenderetur. Praetor singulorum nomina poste, quam retulerat in codicem, eam omnem turbam contumeliose traducit per ora plebis illudendam,ab Catholici nominis hostibus infensissimis : postque dies paucos Familiat patrem vocat in Curiam, de suo facto rationem Haeretico magistratui redditurum. Interrogatus primum an sacerdotem domi suae tum habuisset, Quaesiitori retulit : Nulla se teneri lege, de se ac suis ea prodere , quibus prodendis, periculum sibi apud iudices crearet: ipsos enim studiose omnia domi suae
inspexisse, quam Allerter esse scrutatos, nullis
tamen vestigiis sacet tem comperisse: eis autem se cogitandum relinquere, an potuerit, sine Sacerdotis opera, Cat licum gregem conuo care.Edicti autem violati eum insimulantibus Ma- cistratibus, & multae hoc nomine commissae illum admonentibus , alacriter respondit : Compertas sibi fuisse huiusmodi poenas , procellasque
iis tanto frauiores, suo imminentes capiti, ante multo
338쪽
multδ quis se Catholicis adiungeret, non esseveritum in eas scientem incurrere, qui animi salutem quouis pretio sibi esset redemturus : sibi a tem constare, illius asserendae nullam omnino,nis Catholica: in Ecclesia , suppetere facultatem. Quaesitum deinde ab eo cum esset, quam Fidei formulam profiteretur : ipseque , pronunciato Apostolorum symbolo , nihil adiecisset praeterearisidentium Iudicum eodem se uti quo- ille, Fidei nostrae rationem non nudo verborum sono, sed sensu quodam interiore, altioreque,metimur. Contendentibus postea eum grauiore culpa & ignominia non vacare , qui se adrogandum in sanguinariorum hominum pesti feram sectam imprudentissime dedisset, quorum sceleratae manus innocentium multorum cruore, religionis caussa trucidatorum, essent turpiter inquinatae:
paucis indicauit, iure caesos a Principibus Catholicis perduelles, qui per inanem religionis causam, omne ius humanum ac Diuinum funditus euerterent. Atque de sanguine ac caedibus si agitur , piget dicere, quam vestra sit longe grauior noxa in hoc genere : pacis & beneuolentiae, velim dicatis , sintne ulla vestigia , in quopiam corpore variorum dogmatum cum Ecclesia Romana toto Belgio pugnantium.Mihi verb sal re,extra tam scedas de Fide cotrouersias,inquireti, quis vestrum, amabo, indicauerit,ubi consentientis ea de re populi futura sit copia, nisi in Catholicoru tutissima simul & tranquilli ssima castra co-o excepisset : Iam vero nos, inquit cessero
339쪽
336 P R O VI N c a A δcessero. His grauiter prudenterque Pronuncian dis responsis vir probus ita uniuersum consiliuna defixit, ut alto silentio diu taciti sese circumspicerent , alij aliorum sermociem quasi praestolan
t : cumque nihil cuiquam in rem Occurreret, alio deflexere orationem. Ad extremum,subridens consilium ex eo percontatur,praesentem mallet irrogatam ipsi patria lege multam dependere, aia, producta eius die, suo deinde numerare commodo : acute, ac facete cum dixisset , gratius casurum , si ea sibi condonaretur, cum bona pace dia illis est , nec umquam deinceps aut Fidei aut poenae nomine interpellatus. Quam profitendae Religionis fortiter ingenuam libertatem familiaridi illustri beneficio Deus continuo rependit, impertienda eius filio . gravissimc affecto, inusitatae rationis sanitate. Decennis pueri morbo perici loso erat accessio facta furiosa phrenitis , quae ii
Iam aetatulam ad . horrenda verba, & impias Cesecrationes, nusquam fando auditas, adigeret. Pius pater adeo nouis intemperiis filii perculsus non mediocriter, Patrem e nostris accersit, cuius Consilio&ope utatur in sua calamitate. Cui de puero nonnulla sciscitanti, ubi renunciatum erat,Cum
neutiquam adhuc Baptismo tinctum esse, haud dubius, quin ea tanti praesidij destitutio , morbi princeps causa putari deberct : continuo ita strare instituit , lustratumque patri reddit corporci
prorsus incolumem, ac mentis functionibus lon se expeditiorem.Honestissima matrons tanti inci menti nostrorum o ete in eo tractu videbatur,qui omnium
340쪽
F L A N D R I A. 337 qui omnium bonorum itidem est sensus , ut ipsa se Deo victimam dedicaret pro salute nostri Sacerdotis, periculosissime decubctis, supplexque instarct apud Numen, uti derivaret in se priuatam,
tua morte incommodaturam nemini , grauiorem Patris valetudine,in cuius incolumitate tam multorum salus, in morte vero pernicies esset constituta. Ratam Deo fuisse hanc precationem, ipse procationis exitus indicauit, cum mox ca male, noster bene habere coepit, ac eo quidem utrimque progressu & vicissitudine , ut ubi nostro melius, illi deterius in dies fieret a cumque tandem conualesceret hic penitus, pia semina honestissimo leto defungeretur. Clementius habuit Catholicum Virum , quam huius ipsemet uxor, Minister Horericus. ut est ingenium muliebre sui plerumque impotens. Aegrotabat ille vehementer, nec vllis precibus ab uxore Haeretica cuincebat, ut S cerdotem subsidio sibi venire pateretur cuius missu contra Minister aliquoties adiret ad decumbent et, quasi ad suarum partium hominem. Is vero quoties aegro adstiterat , perquam comiter ab eo dimisitis, intellexit, quod nescietat, sibi rem fuisse cum Catholico; cuius moderatione dc lectatus , cognita uxoris illius inurbanitate, animum libenter adiecit, ut, ea ignara, marito Sacerdotis copiam ipsemet sufficeret: Itaque Catholicum priuatim admonet, ut, condicta die , adhibendi Sacerdotis arriperet opportunitatem,quataei ipsi conciliaturus , uxore ,adeoque vota eius. Y familia