Litteræ Societatis Iesu annorum duorum, 1613, et 1614, ad patres, et fratres eiusdem Societatis

발행: 1619년

분량: 793페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

;c8 PROVINCIA

GANDAVENSE COLLEGI VIM

VN D ε Q v ADRAG EsIMVs aetatis annus, tertiusquedecimus susceptae nostrae militiae , Patri Philippo Noorman initium vitae melioris in caelo suit,quem eximia innocentia, singulari sque morum candor, visa sunt merito Beatis adscripsisse, quoad humana rem tantam dispicere ac diiudicare possunt arbitria. Antistes Gandaue-sis,propagandis tota dioecesi, ad Ecclesiastica rem recte administrandam, idoneis Theologis, Seminarium Clericorum in urbe instituit, eidemque adiunxit scholas, quibus nostrorum duos praefici doctores voluit admissis in auditorum numerum . praeter alumnos seminarij, nonnullis selectis adolescentibus, quorum aduentitio manipulo lectiones fiunt celebriores. Quod mirum censeri iure possit, in tanta gentis obstinatione, Zeelandiana integra familia, nostris facem praeferentibus, lu-- cem verae Fidei aspexit, atque amplexa est. GRANDI natu venerat in Societatem , c δε-

milia nobili, Pater Petrus Iserhendricx , qui thmon, quod reliquum fuit apud nos, tam fructuose posuit in sua, & caeterorum salute vindicanda,

ut paucorum dierum compendio multas annorum centuria adaequarix. Cum caetera omnis sunctio

Religiosi hominis in eo fuit eximia, tum illa inter paucos singularis , quod egentium imbecilla vel morbo vel fame corpora, ted animos in prii mis

312쪽

mis seu ignorantia seu noxiis affectos administra uit rem sollicita cura, ut infinitos , paene ab Om ni humana ope desertos, unus credatur in salutis portum inuexisse: quo & eum speramus appulsum esse, anno huius saeculi quartodecimo. Ex Haereticae seruitutis nexu emancipati duodecim, ingenuitatis eo iure, quo optimo, in Ecclesiae regno donati sunt. Herniam pueri nulla medicorum. industria sanabilem,post multorum annorum inanes curationes , simulac eius mater Beati Patris Nostri arae, voto ei obstricta, stitit puerum, puer ipse sensit persanatam cile , ab cuius sanationis die annus iam processit, testis penitus affirmatae valetudinis.

BRVGENS E COLLEGI VI

OV I N D. E c t M nobis auctoribus naereticam infamiam detersam illustri perinde ud se

ctuoso Catholicorii nomine commutarunt. Vnus

aliquis, noster olim discipulus, ingentis contu meliae loco habuit, alieno die illatas sibi ad mensam carnes ab hospite, ut calidas iurulentasque in os apponentis impingeret; cui suo , haud plane liberali facto, hanc interea speciem aequitatio obtenderet: Non iis cibis, tali die, abies uitis magistris se nuper assuefactuna esse. Coniugem adulteri, compertuili uxor implacabili furens odio,

exstinctiun velle coepit tam impctenter, Ut ma gna Pecuniae vi comparatum sicarium ei contra

V 3 cidando

313쪽

cidando apponeret:cuius flagitio iugularetur omnino , nisi Sacerdos noster,conciliat maxure Gratia coniugum, perculsorem ab meditato scelere auertillet. Dam , in propinquo oppido, praes diariis ex militio us Sodalitium Marianum excita-pimus , cuius laua se ostendunt uberes fructus,ee exspectantur uberiores,ipso maxime cohortis P secto familiam ducente in hac pietatis palaestra. Desponderat sibi Haeretisana puellam, quam diutissime adamatam, ritu Haeretico ducturus Catholicus adolescens, spe illius ad Romanum dogma olim pertrahendae: quae ut ante nuptias in. haeresii occubuit , miro cruciari sponsus,ac pro ea, si sorte morientis animum poenitudo falsitatis cepisset, preces ardentes fundere. Sed et rosarium ea causa enixe decurrenti ultricibus flammis circumfusa vise dam se praebuit, denunciatiitque a

bitranti gloriae indices illas cile flammas, sibi vel ireticae perpetua esse inusta supplicia, pari que sponso indicenda 'isse, si eos copulasset una Hu

gonotici moris triste matrimonium.

I P R E N S E COLLEGI V. M.

XAvcTO RATVM se Monastica militiae vir nefarius, veluti augustioris cuiusdam sacramenti castra initurus, armatum satellitem nes cio cui cum se addixisset qui abiecto pridie cucullo caput suum exaugur ver i , credidit sanctiuste inauguratum iri, ubi adscita concubina scelu;

314쪽

scelere nauiter exaggerasse . Hunc , octona iam stipendia in Martis, ac Veneris ut que exercitu, Pari constantia merentem, sui ordinis Praesides

in flagitio deprehensum , vii pium fasque fuit,

Monastici Sacramenti sceleste violati reum in custodiam & compedes dederunt. Ad quem, imma

nis sacrilegh poenas luentem, noster aliquis adhibitus perfecit suadendo, ut nullu non supplicium lacrilegio suo deberi lubens agnoscerer, perpetuanaque sanctioris vitae legem ipse sibi vitro imponeret.Quinum dierum intolerabiles in moliendo partu dolores ab matrona depulit, felicemque nixum impetrauit,B. Ignacius. Altero anno Iprensis adolescens, in Hierosolimitana peregrinatione captus ab Turcis piratis, semel iterumque a4 Mahometanae Circumcisionis arcicique coniugij nefanda sacra pretio poenaque appellatus, Terram Sanctam, cuius in conspectu iam venisset, Cluistique cψntestans vestigia,fraedonibus fortiter denunciauit, aditurum se l*entius quor*mvis suppliciorum carnificinam, quam ut Mahometismi lacrilegiis sese inquinatur. .Religionem horru is Numini iucundam cecidisse inexspectatus donit euentus,cum truculenti homines ad oblatas ab adolescente condiciones desscenderunt , qui sibi vitam libertatemque ab cis pactus trecentis quinquagint fioxenis Belgicis, Ipras misit, qui suis necellariis rationem suae captiuitatis nunciaret. Et redimendo pretium, viaricumque reducendo ad suos, Collegi, nostri Rector ab Iprensi Magistratu cum esset plomerituo,

315쪽

si 2 PROVINCIA posteac si uti ergastulo reducem,& Societatis nostr beneficium inusitatis gratiis prosequetem, ad Magnor Matris Sodalitium idem Pater Rector valde cupientem adini sit. Caneti; ad occasum orae Flandricae, quatornis Sociis, eum agrum Culturis deinceps , sedcs conitituta est magna spemcssis longe uberrimae. Ballioli quoque , tertio ab Iptas milliano, in pollectionem fructuosae missionis venimus, repugnantibus tametsi auctoritaris multae viris non paucis : quorum vim perfregere pari auctoritate gratiaque alii municipes. Horum 'nus,in suadenda publice huiusmodi lilis 1ione, rationum pondere, atque ardore dicendi eo prouectus est, ut stuporem audientibus incuteret : quibus, ut sumtuum eximeret sollicitudi-racm,tergiversationisque omnes ansas amputarer, prolata syngrapha, fortunas suas omnes Miisionit ouendae obligauit. In quam excipiendam incum byates municipum animos, ab ea oratione quam diximus, Benedicti ni ordinis in propinquo Coenobiarcha, peramice suscepta causa Societatis, omnino perpulit.

COR TRAC EN SE CO L LEG IV M.

GENε ni egregiam nobilitatem maiore, virtutum exornauit claritudine , tum Viciens tum moriens, Pater Philippus Zueues et, Flander, quem Adiutorem Spiritalem quinto &qua-ragetim' ae talis anno ex Pulimus, in nostro cc

316쪽

tu vicenarium quinarium. Ad Religiosi hominis proprias dotes, plurimas & singulares , corollascium ei Graecarum litterarum pernobile amplumque accumularat sua industria : quibus tradendis disciplinis multos annos celebrem doctorem egit: sed quem caetera omnis virtus, magis etiam,quam rara domina, commendaret. Anxietate conscie tiae tantum non perdItae matronae, ut mole angoris oppressus animus ad desperationem VergCret, pacem salutemque peperit triplex votivum Beato Ignatio sacrificium , & ad cenotaphium, pridie Natalis ipsius, pia oratio. Alteri feminae in vitae periculum adductae grauiore febris aestu, altero die,quam Pro ea Beati Parenti eli supplicatum,incolumitas plane restituta est.

- VI N O C I B B E R G E N S E G O Glegium . .

V A D R A G psi O altero qua vivere,decimo sexto quam esse noster coeperat Pater Ioannes Canisus Neomageniis , rationes cum Vi-t supremas putauit, casdemque probauit Numini, Ut vita eius adta ex virtutis norma , de Religiosi Instituti formula, nos sperare iubet. Mora lis Theologiae idem magister , ad ciues Conciona tor,auditorque Confessionum paene assiduus,cum haec munia obiret 1irenue, reiidui tamen tempO poris aliquid nancisci solebat , ut ad agrestes ex curreret. Biennium versatas in castiis freqnenter

317쪽

si pnovi NCIA onseruit manus cum Haeretico, & ubicumque ars tulit ut in hoc hominum incideret genus,acricos animo semper agitauit: qua ex acie, ut copiis

instructior perpetuo redibat,ita paratior industriis ad impugnandos hostes, quos & scripto volumine confutauit: Petri illius Canisu dignus proneros. Canilius alter, cui Petro nomen, Gandauinatus ; agens inter nostros annum septimum, iii cenarius cum ad nos adsit,singulari pietate in Dei Matrem , quae non vana est probitatis not , eodem paene tempore decessit. Duobus Martyribus excipiendis Gerontio, eiusque socio, aduectis ad nos Roma, Bergenses ciues pios se iuxta & in gnificos praebuerunt: nominatim vero , in huius triumphi cohonestanda liberaliter pompa, Mandarum Abbas suam Bergensibus Societatique beneuolentiam impense commendauit ; cum Sacra

xum ab se obitam reliquiarum transuectionem tetminauit splendido epulo, domi nostrae, Clero

ac Magistratibus dato, postridieque discipulis nostris, tepido dramate hinc urbi faustitatem grati lantibus , munifice praemia diuisit. εAnnus secundus , idem funestus huic familiae,

duorum iactura Patrum: idem laetus iis quos continenti paene funere abstulit. Pater Matthaeus Euchronius , Iprensis, undeseptuagenarius, assiduis eximiisque annorum quadragenum quinum laboribus in Societatis spadio clarus , ison potuit non felicem iucundumque ducere sui exitus diem. Tri cenaria ei fuerat concionum opera: Consessi nur ivicenaria senaria : quibus muneribus, industria

318쪽

pa ANDRIA. 3rs singulari ,nec absimili religione obeundis, cum caeteris, quorum animos excoluerat , tum Hispa, niensi militiae in primis,gratissimus euaserat.Prae servido impetu cum natura eius ageretur, sic do initos habuit omnes animi motus,ut eo nihil teteratius , obsequentius nihil fingi posset: multa scilicet, ardenique oratio , qua potentior nulla est machina frangendis, quae virtuti obsimi , 'pedimentis, hanc ei moderationem, veluti natiuam adsciuerat. Thomas Hallaeus,Hibernus, ct num dierum intermissa ab exsequiis cessatione, ad integrandum funus nos reuocauit , octauo anno quam in nostris census erat, quinto & tricesimo ab ineunte vita. Theologicu penum quam instru ctissimum in pectore sibi vidurat,sed omnium Virtutum refertis imam in primis apothecam, Vt,hoc Vtroque praesidio valide septus , popularibus sui iret suppetias.Huius tam prolixae voluntatis cam-dem atque ipsius reipsa gestae prouinciet r*tionem Deus habuit, exemitque molestia Hiberniae, ac reliquae omnis palaestrae ineundae, ut compendia' ria via in meditatae victoriet triumphos inducoier,

TRAIECTENSE COLLEGIV M. NE QI E sunebris ostich & narrationis hic factus adhuc modus , quado duo quoque socii hanc familima operis suis in perpetuu orbarum:

quoru unius non editur nomen:vbi de eo memo

ratum est, oiij minime patientem fuisse, ac eum

319쪽

jio o vi NCI A quidem inter familiaris ministerij Adiutores. Sacerdos alter Pater Remerus Rysvvyk, septen rius in Albo nostrae familiae , cui se vicenarius as

dixerat, omnium maximarum virtutum studio ardens inusitato, ut iam plurimarum studiosa cura cum faceret compotem, factitra cunctarum, si vita longior suppeteret. Precationis ardentissimae quotidianus vlus , diligentissimeque perscripta ratio omnium beneficiorum, quae oranti sibi diuinitus acciderent, momenti multum afferebant in dies ad minime vulgares virtutum processus:Vt

est scilicet diuinis donis promerendis expeditissi

ina via, eorum recordatio perpetua,gratique animi testis commemoratio. Mentis cum Numine coniunctissimae, ergaque illud inusitatae reuerentiae index in illo fuit cogitatio tam potens sui, ut inter oradu, vix aberraret tantillii ab eius obtutu, quem mis qua non sibi praesente veneraretur. Gemino argumento colligi potuit,alunum Ignatij,ut caelo maturum, euocari ad prςmia,suique occasus

praemoneri ; quando & ipse Beati Parentis Natali aegrotare coepit ; & bimestri pia lectione ante obitum, quidquid duplici codice legendum incideret,

alterutram induceret, aut morbi aut mortis mera

tione. Rheni alueo serme insidentia oppida quatruor, Grolla,Rhenobergam,olderaliam,Linga,ab Marchione Spinoia perduellibus Batavis nuper crepta , Patres duo restituenda in integrum , obhaeresis vastitate, susceperunt, opera primum di scili , sed laeto tandem fructuum prouentu. Fuit ubi non admitteremur principio, aut acciperen-

320쪽

s L AND R I A. 377tur cum indignatione : sed postea ex fluctu animorum cum operae ratio constare coepit oppidanis, illa prior abalienatio mentis vertit in bene uolentiam Venerationemque, ut priuatim publiceque nostri colendi ac praedicandi finem nullum facerent. Vnde, tametsi res gestas, & laetos expeditionis euentus, singulatim scribendo non persequamur,intelligi tamen facile possit, quanta labes& vastitas ab nobis illata sit ignorantiae vitiobhaeres, annum iam quintum decimum ea tota regio, ne bacchantibus.

SILVA DUCENfE COLLEGIV M.

LVsTRANTI, ex Societatis sormula, Prouinciam hanc eiusdem Praesidi, Patri Guillelmo Verannemano, quasi eius aduentus bona huic Collegium inuideret morbus, invia ipsi hostiliter instidiatus, pestilentis affectus labem inussit, quae vicesimo sexto die corpus aegrum conficeret. Cuius viri, plane magni, ut perdissicile scribenti fuerit , eximias laudes subiicere legentium oculis,ita crit ei quidem procliue, audjentium vero conditioni opportunum, quo praeclarae huius hominis comprehendantur uniuersae dotes , unum mod5 eius facinas, quod postremum in vita edidit, ponere. Ab inusitatae cuiusdam demissionis animi studio singulari, & intimo sensu, hanc ex suis sa- miliis unam, cuius inoctilis occumberet, exemplis quam verbis instituere ratus longe fructou-

SEARCH

MENU NAVIGATION