Petrini Belli, Albensis ... De re militari & bello tractatus, diuisus in partes 11. In quo, praeterea, quae de Re militari tractantur, obiter multa, quae ad ciuilem administrationem attinent, attinguntur; ..

발행: 1563년

분량: 340페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

.' a Pet. Belli de re Militari.

crure debilitataivel altero oculo orbata si,ut habet constituta bo- ednis praemia, non destinasset & sontibus ps nam , iam igitur ad ipsa amilitaria crimina, non quae habent cum cceteris communia, sed aquae eorum sunt propria, leuenio, & ad eorum psnam. Peccat igitur quicunque nomen militiae dedit,cum ci non liceret, neque . Penim passim,ut iam alio loco dixi, licebat per Romanas leges no- 'men dare militiae tςxt.est in l. ij.ffidere militin qtianto is dignio . 'rem suscipit gradum tanto grauius,&committit,& plectitur,ut ea I l .dicitur, in fi. Graviust multo offendit qui electus se militiae subtrahit,l.qui cum vno. I. grauius,eo.tit. unde & pater qui filium

subtrahit, cxilio punitur, & parte bonorum, si tamen id faciata cum bellum ingruit, nam in pace sultibus csditur,t parcitur tamesilio si a patre postea o feratur,d.l.qui cum vno, 3.qui filium , qui tex .solet passim per Doe . allegari ad hoc quod parcitur filio, ut..

mitius puniatur,cum pater eum praesentat curiae,quod etiam pro Ebatur in t .milites agrum. I. desertorem,eo.tit. Et hoc not.Saly. in I. propter insidias, C.qui accusa.noli pollant, Fely. in caccusasti,de, accusa. Alcia. in tra.de praesump.Reg4. praesump.iiii.Grauius multo,Peccat,& plectitur pater si filium propter hoc etiam debilitet,

ut minus sit aptus militiae,d. l. qui cum vno.M. eum qui. Peccant l3 grauius emati sores, ac Desertores,' Est autem eman r quod & no iamen ipsum indicat,quod manet extra castra,& iunge a signis, aniq mo tamen reuertendi,l Desertor vero qui ita abest ut animum re uertendi non habeat, Prout in simili disertin seruis, erro a fugiti . ruis: ita probatur, in I. iij.I. Emansior,&9.Desertorem, isde re mili. .

uod etiam probatur in d.l.qui cum vno,9.edictum, licet Clos in

.f.desertorem, differentia faciat interdiu abest e,& prolixo tempore abesse,quasi plus sit prolixum quam diu,probatur tamen cons trarium, ind. 9.edictum.1 Non tamen eadem poena castigantur desertores omnes,sed ad multa resipicitur, Bello an pace quis des

rat, i .non omnes.=.qui in pace,eo.tit.militiae etiam ordo,&stipendiorum numerus vita etiam anteacta,sive ad dignoscendum quo animo abfuerit. siue etiam ut mitius, vel acrius pro anteacta vita castiges, locus etiam,tempus,effectus denique ipse consideratnti lus ne, an multis comitatus abierit, eosque forsan exemplo suo trao Xerit, i Tiro ne sit,an veteranus, i Tiroque ipse an alias deseruerit 7 an non, quae vi sunt alia alijs leuiora, aut grauiora, ita, & augent poenam atque diminuunt, aliquando enim in deteriorem militiam dantur,aliquando deportantur , quandoque etiam capite Puniuntur, vi sunt iura in d.jqui in pace, in d. f. qui in desertione, ind.

212쪽

laua as

ind. I.milites agruin .g. fina.& d.f. desertor, &d. l. iij I si plures, ubi etiam probatur quod grauius punitur recidiuans. Emansbris vcro ut culpa est leuior, ita& poena remissior, examinantui,& iii eo caus , cur, & ubi fuerit,& quid egerit, Daturque venia valetudini, Affectioni parentum,aut etiam affinium, Aut si equiuia vel seruum fugientem est persequutus, sorte etiam si amicam cucurrerit visere, quod non raro faciunt nostri milites, inando & inpiexemplo est parci posse huic culpae Imperator quidam ex Roma nis,qui cum audisset militum quendam, sortem alias virum amore scorti sepe extra castra pernoctare, scortum adduci iustit, &militi offerens Iam te, inquit, diligentiorem habebo. ne cures taemen militem i lium in culpa emulari, sed in sortitudine, quando non omnium Ducum eadem est mansiuetudo. fit etiam utrisque copia sui defendendi, ac docendi se ita absuisse ut sint digni venia, vel minore poena,vid. l. iiii.3.si ad diem,& vide insta carta secunda, versiculo quod vero de eliransore. Instar est etiam Desertoris qui a propositi vel praesidis exequutione desistit, d. l.iij.M. 8 si praesidis, i quod ego adsequelam refero, quasi a sequendo desumptum, coeteri ut volent intelligant, Par una enim a desertore est qui Praepositum non sequitur,& male congruit quod de exes quutore Gloss. ibi intelligit. Grauissime peccati Transiuga, Crimenque est proditioni haud absimile, isque, pro hoste non pro milite est habendus,l proditores.ffide re milita.l. postliminiu6transfugae,ffde cap.&postli .re.nimirum si & torqueris illiunt,& ad bestias dari siue etiam furca suspendi quae sunt indigna milite prout inter priuilegia est dictum,uid .l. iii. 9.is qui ad hostes, ob imo,& qui cepit transfugere,&oui, ut dicam cum Comido . . qui exornat fugam,pro transfuga habetur ,& si apprendatur capite punitur,vid.I. is qui ad hostes, in fi .Et hic videtur planior sensiis quam dicere, cum Gloss. volens, id est qui voluntarie transsu-git , de quo tamen per Gloss.& Docto. in l. a.ff. de rerum diui- .sio.Quis enim dicetvi apprehensus nisi in ipso facinoreὶ Nimirum si in atrocioribus, &cum iam ceptum est fieri, & patrariri scelus, i punitur affectus ipse poena consumati criminis, de quo per Bald.C.de episcop. de cleri. l. si quis non dicam rapere, colum secunda,invj.oppo.Quis enim non voluntarie transfugic, d est arg.tex in I.quis sit fugitiuus g. idem Coius ait si seruus, E. desdili. edict. Neque est dubium quin si transfuga aliud crimen huic adiungat grauiori sit dignus poena, quando etiam ex acerbantur,dc mortes,Exemplo sunt duo illi Allobrogus palliin x Claris

213쪽

Pet.Belli de re Militati

Cetaris qui ab eo reprehensi quod de numero equitum fraudaret,& mentirenturi quod ve eorum interciperent stipendia, cum statuissent ad Pompeium transfugere, cogitauerat de occidedo equitum Prffecto,quod quia no successit, magno ire in Cliaris castris mutuo sumpto transfugerunt,prout Cssar ipse resert in suis cometariis belli ciuil is. Atque ut id obiter dicam,non tamen a pro Ir posito instituto & tractatu alienum,' non leue eit crimen de militum numero mentiri,& stipendia eorum intercipere, neque modica est ei adiecta petna quod inl.fi .f.hoc aute,C.de Ofibrae L praeto.NHimperator itatuit,cuius visum est verba ipsa recitare,na gis enim debent Duces & Tribuni, inquit, supra deputata sibi emolumenta secundum labores suos de nostra liberalitate remunera tionem sperare,dc non de commeatis militum, vel de eorum stipediis sibi lucrum acquirere,Nam ad hoc,inquit, ordinati sunt mi lites,ut per eos prouincia defendatur.& est eis prouisum de emolumentis,&stipendiis,qui&sperare debet secudum eorum l0ores& merita ad gradus prouei meliores,& maiores consequi dignitates, absq; eo quod haec turpia lucra sectentur, ita ibi dicitur.Quod tamen hodie male obseruant Capitanei nostri, quos vocant, tam peditum quam equitum, nullum habent enim magis certum quaestum,quam quem capiunt ex huiusmodi aucupio, sed ut ad perfiμgarum materiam reuertar legitur,& in Antiquorum annalibus accerrime cum eis vindicatum seculis illis, Gravius inquit Liuius, de perfugis quam de fugitivis consultum, nam qui nominis latinierant, curi percussi,Romani in crucem sublati,unde & comprobatur quod dixi supra,mitius agi cum seruis quam cu liberis,gr I I uius etiam cum ciue quam cum socio, aut externo, t grauiorem ctiam esse fures psitam quam gladij, Alibi etiam dicit Liuius, Recepti perfugs trecenti septuaginta,quos cum Romam misisset co-sul. virgis in comitio cssi omnes ac de saxo praecipitati. Quod vero de teiriansore supra dictum est nunquam puniri eum morte fallit nisi emanet hostibus insistentibus, aut etiam qui tunc asotia recedit,ut l. iij.sis qui .ff. de re mil. Atqui stationis munus relinquit plusquam Emansor est,& pro qualitate facti punitur, ut eat .qui stationis . stri praepositi non solum desertorem stationis sed etiam cum qui in ca obdormiat morte afficiunt quod ego barbarum existinao, nisi cum magna urget causa, ut cum vicini suntas hostes,t Debent igitur, ij citra mortem,regulariter plecti,ut ea l. Desertor etiam,qui Principis excubias deserat morte & ipse afficitur aluod excubias,itae remit.Lauden.in trude principe on. clxxxii.

214쪽

as clxxxii. Transfugς ' est similis qui ab hostibus captus negligi t ad

suos redire cum potest, i. non omnis.=. qui captus,Meo.na qui animo cum hostibus est, iam a suis descisit,& transigit, ut dicitur in I.postliminii .f.captiuus.fide capti.&postli .re.&l. in bello. .manumittendo. Et propterea dubitina redditur quod dixit Pet.de Ancha.in reg-peccatum de reg.tur.quem refer .& sequitur Aret.in l. qui a latronibus.sside testa .Et utrunque allegat,& sequitur.Natta

in consi.cclxxxiiii .nu.6. quod cum adhuc hodie in bello, quod habent Christiani cum Turcis obseritentur iura captiuitatis,& semitutis, non licebit captis ab c um Dominis aufugere, hoc enim ego non puto indistincte verum, Quinimo hoc semper debent in animo gerere, & exequi cum primum possunt, ne incipiat protrasfugis haberi, Et istud optime perpendit ibi Are. qui dicit non licere eis aufugere ut se pro liberis gerant inter hostes atque exte-I7 ros illos,quia furtum sui faciunt, t licebit tamen si hoc faciant ut ad suos reuertantur, quod multi. Hyspani fecerunt ex his qui capti fuerunt in castronouo in Illyrico, Hoc tamen ultimum sorte non erit absonum restringere, ut liceat quam diu viget bellum,at pace facta,&sequuto 'dere, nisi aliud conuenit de captiuis,forte non licebit fugere,Cum enim cesset bellum,cessat,& belli ac gentium ius, ut alteris contra alteros acquirexe liceat,& hoc mihi c5 cludit tex. in i .Postliminii,in princ. E de capti.Ibi,nam si eodem

bello,quis reuersus fuit,quae verba,eodem bello,essent superuacuasi qtiocunque tempore liceret reuerti.Hac tamen conscientia nemo ut puto uteretur Ego vero ius recito,non facta seu etiam fiet da. Item & pro transfuga habetur etiam qui induciarum tempore perfugit,aut etiam qui ad exteros vadit cum quibus neque beia Ium sit neque *dera vlla aut amicitia,d.l.postliminii.3. transfuga 18 sortius dicitur in l. non omnes.=. t Item culu.quod qui captus est in praesidio squa est conditione cum transfuga, quod valde est durum,ut metus ex vi hostili ita sit noxq sicut ipse maculatus animus suos deserendi Ita tamen illam,l. intelligit ibi Accur quod ape tius etiam probatur in l. postliminio carent iuncta d. l. postlimi- I9 nium.=.transfug .sside capti. t utrobique enim dicitur quod de qui armis victis se dedidit,& qui transfugit, ius amittit poli limidio nil, Perperam vero exponit Accur.in d M.qui captus Praesidio,ida i est exploratione vel spia,quasi a praesciendo, i Cum sit praesidium

locus septus,&munitus, cui est militaris custodia de defensio adiecta,Arceralia inquit Liuius, primo statim aduentu eicctis qui in praesidio erant recepit:Praedatores per negligentiam ex praesidio

dilapsi

215쪽

Pet. Belli de re Militas.

dilapsi occasionem praebuerant ad inuadendum,sed & praesidium dicitur manus ipsa militaris loci defensioni apposita;Regiv etiam nuncium, inquit idem Liuius, mittit ad praeua ij praeste in quod

ibi a consule locatum erat,Item & alio loco,Hirpini, & Lucani traditis praesidiis Hannibalis, quae in urbibus erant, se dediderunt. Alia longe significatione in t .si chorus. .j.isde leg. iij. metaphorice prisidium, dicitur pecunia illa quam in extremos casus habet prudens pateria. positam. hinc illud Celsi pecuniam sine peculioti agilem esse,ut in t .si chorus,isde leg. iij.sed ut ad rem redeam durum id quidem ut e xtrema passi,& armis victi,ac ded iti posuiminium amittant, Iino & plectantur si casu reuertantur ad suos,potest tamen dici cum Iuriscon .in l .prospexit,lfqui & a qui .Durum id quidem, sed serendum postquam ita constitutum eli; Contigit hoc prisco illo seculo post cannensem cladem, aliquot enim Romanorum millia quae in caltris erant, Hannibali se dediderunt poterantque paruo redimi,tantu vero egebat Respub. milite ut octo seruorum milia emerit,& in militiam ascripserit, neque tamen dedi titios illos redimi de publico consensit. Uod si de proprio redimerentur noluit tamen eos in Italia manere, aut in ea militare.

Neque si alibi militarent praemia vlla,aut honores capere, Nequaquandiu esset Hannibal in Italia, Domum eos reuerti posse; si tamen miles dum iter facit in hostes incidat, qui eum capiant, hoc comperto,parcitur ci,d .l.iij.3. sed si ex improuisis de re milid. l. non omnes,3.item eum, in fi.&g.qui ab hostibus. In dubio vea 2 ro, t&cum ignoratur captus ne quis sit an vero transfugerit itura I ad coniccturas,' Et ante Aa vita inquiritur; si bonus miles anteas ierit, stabitur tunc cius dicto: si emanser,aut segnis,aut negliges, non liabitur,maxime si longo post tempore reuersus sit,vid. Iuriabus.Quod multum est considerandum in nostris militibus, praesertim in istis gregariis Italis, qui solent facillim4 ab uno exercitu transfugere in alterum, nam si inquisiti velint se excusare quod fuerint capti & non perfugerint, vix cis credetur, nisi secundum distinctionem de qua supra, facile tamen hodie contemnitur haec rina,& hoc crimen,propter foedera quae solent fieri tam bello quam . pace,ut ea sint conditione perfugae, si capiantur,qua omnes alij mi Iites,sed,& in culpa sunt quos vocant Capitaneos ,& Collonellos, qui dum nouos, delectus faciunt, & nouas cohortes conscribunt nullo discrimine id faciunt, nihilque curant aliud nisi, ut numeros expleant;& quam minimo postulat milites tamquam pecora conducunt,& coenaui,Neque est qui ad disciplinam reuocet; IM I

216쪽

pars octaua. Io I

que sorte id expediret his, qui hodie de misera Italia decetiant;

Parcitur tamen uno casu transfugis, cum latrones & alios transflia gas dentonstrant, aut alio insigni beneficio demerentur ;t Neque tamen facile multa policentibus credi debet, vid. l.non omnes. . si. Libet autem priusquam ad alia progrediar paulisper circa hanc perfugam materiam immorari, cum ea sit frequens hoc nostro infelici & corrupto seculo,Cum passim videamus Gallos nonnullos, Italos,multo plures,ex Francorum exercitu transire ad 'sareum,atque Hispanum, vicissimque Hispanos, Germanos hos que ipsos Italos ab hoc exercitu .ad illum perfugere, Et quod multo est foedius ultos,praesertim Italos, loquor de gregarijs,& vili bus, quando nobiles hoc crimine abstinent, ab uno ad alium conuolare *pius soleant &freq*entius, quam apes a floribus ad suosa ue alueos, i videndum est igitur tam de more antiquorum quam de iure, an &quando lisc sitiat concessa: In primis igitur distinguendum puto inter subditos, & non subditos, subditos autem hic generaliter intelligo etiam vasallos,& alios quoscunque origine aut domicilio suppositos; Et subditis omnino interdictum volo hoc persisto, Ita ut nulla eos excuset ratio, vel causa, non si stipendijs defraudentur , non si militia mittantur, non denique si etiam carcere effugiant, & solum vertant; qui potest enim citra perfidiae crimen ad hostes ire, arma contra Principem ,& patriam serre; cum etiam qui contra eius prosperitatem machinatur rebellionis crimen, seu perduellionis incurrat ut in extra-

uagan. qui sint rebel. in versiculo machinari, quod ver riim tantum 'ffensam importat; ut per Gloss. ibi;& cum vel inobediens,crimen illud committat, ut ibi in versicu.rebellando, & indis versicu. tenore unde, & merito huiusinodi perfugae maximam patiuntur capitis diminutionem, l. missioli eisdeficere .ff. de capi. diminuti'n.Quae autem potest esse excusatio ob retenta stipendia: Cum videamus de facto prouinciales supplere ad victum,& cum praestet deserere quam transfugere, Et cum denique apud Xenophontem legas lib. ij.Graeca rerum, Spartanos qui in Chio Insua sub Eteonico militabant, durante aestate, ex his qui de agris sumebant, volentibus dominis. Item & mercede operam silain locantes, victitasse, cum deessent stipendia, ne iniunctum munus desererent Quae etiam potest esse excusatio selum ex

crimine vertentibus, Cum crimen addatur crimini, Cum ne

que ipse Socrates, vir optimus, & magna iniuria damnatus, crediderit licere vim aikrre legibus, neque u carcere efflige- Cc re

217쪽

Ρet.Belli de re Militari .

1τre ut in dialogo qui Crito inscribitur dixit plato ditis igi-''' ur omnino interdictum sit perfugium. Non subditi vero luce alia est ratio is enim sola fide tenetur,eius igitur in primis esta 3 Ibenda ratio.t Non licebit ergo ei intempestiue militiam deserere, sicuti neque in contractibus licet socio intempestiue clare societati,i.si conuenerit.ff. pro soc.& faciunt in operis initio de vasallo deserente non in Praelio,Quis enim non merito damnet lactum Celtiberorum. Qui cum I Scipione patre militabant in Hispania, persuasi

enim I Hasdrubale pecunia accepta, in ipso bellitibus hostibus,Romanos deseruerunt, Cum atroX noncinus quod non in eos arma verterent etiam si eos trucidandos hosti relinquerent, quod & factum suit. Hi sent Celti veri rmos mercennarios milites habuisse Romanosas iiij.terciae Dec.Qui,& addit,' Perpetuo exemplo,&mento habendui die tantum fidat Principes externo militi,uta

longe plus habeat siti roboris, & suarum virium, perpetuo obseruasse,scribit Vegetius, lib.Iii.cap.7. in fi.Hoc excinplo Ludovicus Ssortia,quem Maurum adhuc vocant prodentibus Heluet ijs,nostra pqns state,& Mediolano excidit, & In manum venit Ludovici xij.francoruna-Igitur mercennari j milites,&auxiliares ita discedentes, Hoc perfidiae ascribit Bal. in c.j.in prin.vers. u.quaerit Glom qui .mO.seu.amit.etiam in casu cum dominum iuuare non te nebatur,& ibi etiam Amict. col. v.ubi etiam in non vasallo dicit hoc facientem

et o teneri ad interesse. Sed neque t eis pro legitima causa concesserim si abeant propter dilata stipendia,quod sis pe contingit in bello,si tamen aliunde possint alimoniae consulere,vel si Principes ipse de victu interim prouideat,maxime cum hoc heri possit,si cura adhibeatur per prouinciales,etiam absque eorum Iinpensis,& clano vi cum habetur Ratio impentoruin, in stipendiis,cum aduenit commoditas,& de eis satisfit quod est habitum. Quod tamen non est in usu.Optimi tame esset principis ita inducerc. Si vero causa testitima adsit abeundi,neque id fit intempestiue, & petitur co- meatus,seu licentia abeundi,puto id licere absque nota infamiae, et i Praesertim si domum catur,& non ad hostes,t vix enim possctetia hoc cassi ab unis castris transiri ad alia, sine labe saltem inconii et a tiae.& praesertim inter Christianos, i quos decet res metiri ex concesso.& non ex suo commodo, cum iam dixerim sepra non licere

II mercennario militi auxiliari iniuste bellanti, i legimus

218쪽

in aiinalibus multis perfugis. qui ab unis ad alios transierunt, &honorem habitum & prsmia data. Nam & Arpis. it.bello punico

Hispani paulo minus mille,qui pro chartaginensibus ibi erant in presidio, pacti cum Romanis,ut cartagi nenssibus qui cum eis erat liceret sine fraude abire,ad eos transierunt.Eorumque forti, & h-

deli opera Romani postea usi sunt, Ita Liuius, ob ira credo aliqua inquit, alio loco Liuius,aut spe liberalioristi septuaginta duo equites,mixti. Numide,& Hispant,adlum transfugerunt,eorum fidei i opera in eo bello usi sunt Romani.Aser.Hi sanis in Hispania Numidis in affrica post bellum,uirtutissiua .latus datus est.Refert idem Liuius SoZ.liracusanu, quo Duce siracusae noctu captae sitnt,& Mericum Hispanum, qui nat-ssim siracusanam arcem prodiderat, ampla dona conlactitos,Solin Quin enta agri iugera,& domum siracusis,Merico & iis Hispanis urbs Murgantia,& praedia data in Hispania,Imo.&ei qui Mericupersuaserat,data sitiit quadringeta agri Iugera in Sicilia, Mutines etiam Affer ciuitate ipse est donatus. Et ante illam aetatem, Qtuvcientum,Capenatum,& Faliscorem. inquit Lmius, ad Romanos transfugerant in Cives sunt assumpti,& agris donati , Tanta crataccepti beneficis,& reserendae gratiae,curao memoria. Non decet Massinissam tantum Regem, tam constantemPoa o. Icum, numerare inter perfugas,quamuis,& ipsi diu pro Cartaginensibus dimicauerit,magno tamen suo,& honore,& dignitate ac amplitudine, ad Romanos transijt, Potentissimus enim Regum nium sitae aetatis illa amicitia euasit, eamque in extremam senectam tenuit semper,& coluit.Possent alij non pauci resem & priorum seculorum,& nostri aeui,quibus hae transitiones Decori fuerunt, &ra commodo,sed huic Regi non est addendus Comes, i Et ut concludam felicius, atque honestius puto si quis uni tantum adhereat,

Quod si transeundum est, id tam graui ex causa,tam aperta fiat,ta omnibus probata,vt honori & famae prae cunctis omnibus consula tur.' Caueant etiam Principes ne perfugas cotemnant, neque eorum commoda,& dignitatem negligant, Cum enim neque decori , neque munificentiae satisfaciant, Tum neque suo prospiciunt commodo,cum exemplo eorum qui spreti sunt.Coetera coi Hultius suis consulant rebus,scio tamen quibus promissi sunt montus aurei qui post transitionem pane indigebant,& si Diis placet, indicent,sed descendere ad particularia, ut est in prouerbio, vetat plato, Sunt, i et qui tam diu fideles sunt partium quam diu fortunam pro suis stantem vident, at cum inclinat fortuna tum & ipsi

219쪽

Pet.Belli de re Militati

cum ea fidem multant,hos ego unico exemplo admonebo quid sacto opus sit, si rebus suis consilium velint. Altinius Arpos urbem suam curauerat, post Cannensem Cladem , deficere ad Hannibalem,subinde, cum rem Ronianam vidit subleuari,& attolli poenitentia ductus, clam noctu venit in castra Romana, Consuli promittens,ut sibi proemio foret, Arpos dediturum, Res est in consilium perducta, consulcraedi ei oportere non censebat, verberari potius,insuperque & necari virum animum & fidem cum fortuna, incipientem & mutantem,Contra vero pater, & legatus Consiuiis Fabius,tempori dicebat seruiendum, & occasioni,tandem est coactussim Altinium retineri, 3c clam in amicam ciuitatein custodiendum transmitti, ut finito bello de eo consilium ferretur, hic est horum finis atque exitus, 1 Rursumque moneo nequis facile transeat, neue ex leui causa, ne ue *pius, etiam si causa subsit.Indibilis Hispanus regulus,cum a Penis ad Scipionem desecis set cum fratre Mandonio,Scio, inquit,transfugae nomen esse veteribus Ω-cijs execrabile, nouis vero suspectum, Causam tamen non ipsum nomen esse intuendam,Haec igitur versent in animo qui transitio nes concipiunt. Instar etiam,t & perfugij,3c proditiones comittunt oppida,quae ad hostes sua voluntate transeunt,quod qua poena sit dignum ex effectu, & sstimatione domini offensi accipitur, quod uno exemplo in omne aeuum memorabili ostenditur, Dese- est,post iam supra relatam Cannensem cladem,a Romanis Capua, Cuius exemplum sunt secutae multae,& urbes, & populi, Ea postea per vim est a Romanis recuperata,Consules qui obsederant, senatores omnes givos captos securi percuti iusserunt,aliorum qui quaserant bona publicauerunt , liberi atque uxores pro seruis venditimcceptis filiabus ante expugnationem nuptis,alij in vincula coniecti,ut de eis postea deliberaretur quae latius videbis apud Liuiulibr. vj.terciae Dec. sed Capuanorum, fraudem auxit quod ciuitas potens, cia atque amica, quae nullam vim hostilem timebat,prima deffecerat, exemploque etiam ostenderat, Mitius tamen eader alta tempestate Cum Hirpini,Lucani,& Volscentes,traditis Hannibalis prssidijs, ulvio conssili se dedidissent,verbis ab eo casti

gati ob praeteritum errorem,Defecerant enim, & ipsi cum Capua

nisis clementer fuere recepti,tantiun refert volentes an coacti respuertantur ad priorem Principem. t Atque ut id obiter dicam,laude ego dignos censeo illos populos,qui Hannibalem ita prodid o runt,t quando prior fides debet secunda esse potior,t Cum neque . t haec fides sit sed perfidi vel saltem vis, atque metus, Cuius Purgandi

220쪽

gandi , cum primum se offert occasio, ea non potest citra noxam omitti, quod iam supra in capto milite est dictum, qui si statim cum poteth ad suos non reuertitur pro transfuga esse incipit, ut l. non omnes .qui captus.ffide re mili. Et propterea noxa, & crimine non libero multa oppida in hac nostra Pedemotana patria,queeroxime actis bellis,hostilibus tenta praesidiis,cusspe esset occasio oblata,& pauci intus remansisset milites, ad priorem dominii reuerti vel timuerunt vel neglexerunt,tantum abest, ut hoc facie teni perfidie argitam. Lunge tamen refert ad hostes Ciuitas de a ficiat, tan per vim ab eis inuadarur, atque Occupetur, peccant quidem illi grauissime, possuntque castigari acerrime, sed vim passi quid meruereZaut quo sunt minore amore quam prius habedi si recipianturZSutriumRomanorum urbem sociam obsidebant, mouit Liuius, Equi,cum ultra non valerent Sutrij resistere, urbem dediderunt, eam urbem Romani per vim receptam inuiolatam, atque integram tam a se ipsis quam ab hostibus, qui neque ipsi eam diripuerant, quod eam per deditionem ceperant, oppidanis restituerunt. Λ Sustrio Nepete exercitus est ductus, quod per deditionem acceptum hostes detinebant,parte Nepesinorum prodente ciuitatem, ea tamen de ipsa per vim recuperata, deditionis auctores fiunt securi percussi, innoxiae multitudini suae res reddi haec exempla sibi ante oculos, ponerent Duces, Praefecit, Capitanei, militesque nostri, qui haec infelicia loca, citra omnem noxam siti' ad hostes obuenta, Imo, si dijs placet, etiam quaedam militum incuria, ne etiam aliquorum ex eis proditione ,si recuperent,sive vi,stile etiam per deditionem,non minus diripiunt, nihiloque minus cinibus, stupris, rapinis, abstinent,qum si Turcarum urbem magno labore , & sanguine qtiaesivi sient. Neque mirum quod seculo illo parceretur coactis at- que insontibus, quando ea erant modestia, & aequitate Ciuit ira illae ut quos populos non poterant suis tutari Λ hostibus vi- ribus, paterentur,hortarentur etiam , suis ut rebus consulerent& inhaererent hostibus. Implorabant Petelini secundo illo bel- Io Punico senatus auxilium aduersus Poenos , fateri Romani. cori sunt, circunspectis Imperij viribus, nihil iam superesse lanie praesidij longinquis sociis consulerent igitur ipsi sue Ciui- itati quando fidum adultinuim expleuerant. Haec Liuiu Ingenue etiam Lacedemo ni3, ut inter Graecas res scribit, Xenophon , Nam cum Polidamas, Pharsalius opem aduersus t Iasionem , Thesellum imploraturus Spartam venisset , viribus .

SEARCH

MENU NAVIGATION