Rerum alamannicarum scriptores aliquot vetusti, a quibus alamannorum, qui nunc partim Suevis, partim Helvetiis cessere, historiae tam saeculares quam ecclesiasticae traditae sunt, tribus tomis divisi... ex bibliotheca Melchioris Haimsfeldii Goldasti.

발행: 1730년

분량: 333페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

Anonmus scriptor vitae S. Hodani. DE hoc nihil habeo dicere, nisi perveterem esse, de ipsus Findani dignum profecto , qui non a me tantum, sed ab omnibus antiquitatum patriarum studiosis pellegatur. Et pessimae suere manus, quar tam probum nobis Scriptorem

detruncarunt.

Hepidannus Carnobita S. Gar. VIxit, ut ipse de se in praefatione te.

statur, An n. m. Iora. sub Abba te Udaltico Non perti successere, cujus jussu in vitam S. miboradae duobus libris pertexendam coepit incumbere. An quid praeterea composuerit , nondum habeo exploratum. Nam Annales&Computum alterius Hepidanni esse, lam supra pari. I. argumentis evictum est, IN Mardus Minimus , Decanus S. Gam.

HUnc existimo vixisse s mul & scrip sisse Rudolpho c ut tingio Abbate,

circiter Aia. Dom. I 22 o. praeter propter. Nam cap. 8. mentionem facit Friderici II. Imperatoris, SI Udatrici Saxonis, Abbatis eo nomine, ut ipse notat, V. ut alii

VI. 3am defuncti, sed quem Imperator sua

memoria Romam legaverit ad Innocentium III. P. M. Cap. est. numerat a . N plures ab obitu Notheri annos, qui, Heri manno teste, ad superos concessit Anno 9Ia. Quibus recte putatis, elucescat, neminem eorum Εkheliardoriam , quos supra memoravimus, hujus esse vitae auctorem potuisse , de ordine me fecisse, qui hunc te Luintum de Minimum appellarim.

S. Fridotini Historia. ET haec est in nominato auctore prae

scripta, qui eam ex Baliliario excemptam in hoc compendium redegit: Balthario , inquam , qui integram Didolini Historiam non eleganter instituit ad No herum Sanct. Galli Monachum. Unde error natus, ut vulgus Scriptorum ad ipsum Notherum auctorem referrent. Quem errorem primus deprehendit ac detexit Iod. Metalerus Sanet. Galli Supprior de Praepositus Villanus , diligentissimus harum rerum inqiiisitor: quum in eum impegissent . iri etiam docti. Uchudus, Munsterus, Stum p fius, Urstis iis , Simierus, alii. Porro hanc nobis iustoriam communicaverunt Canonici Collegiatae Ecclesa: Episcopocellanae in Turgovia.

ALAFRIDI STRABI ABBATIS AUGIENSIS

DE VITA B. GALLI CONFESSORIS

Prologus.

I ii me sacram auctoritas scripturarii, tione exhortui, obediendi cupiditate sese M praecipue illa veridici Prophetae pi: deinde quod me confido B. Galli inter sententia, qua sacrificio obedientia cessione Veiirisque precibus adjuvari, pro praesertur, ad necessitatem obediendi con- quorum Uzneratione Scamore grande onus stringeret, praeceptis vestris, o sanctissimi Pa- hiuneris adaptavi debilibus : postremo tres,apologiae hujusmodi genus opponerem: quod alienis inssto vestigiis veritatisque te Si Propheta, qui antequam formaretur in nendae lineam novis tantummodo cogor utero, a Domino electus est, & priusquam p-ssibus dimetiri. vitam igitur S. Confes. exiret de ventre, salictificatus est, dum eum soris Christi Galli patroni nostri, cujus cor Dominus Spiritu suo isustrans verbi offi- poris thesaurum fidelibus servatis excubiis,cio manciparet, de aetatis infirmitate 3e sensu nobilem, scripto degenerem vultis ignorantia conquestus est ι quid ego pecca- a me lumine rectae locutionis ornari, &tor acturus sum, qui in iniquitate concep- seriem consulam capitulorum distingui liatus & in delicto profiisus propter sbrdes mitibus: ego cum me non possim ab hoc vitae incircumcisus sum corde & auribus, excusare negotio , eligo potius pro igna- quia videlicet nec scienda digne percipio , Via lacerari, quam pro inobedientia con- nec audita devote conservo, quomodo ju- demnari. Porro dum primum ipsum opus sticias Domini enarrabo Massumam testa- Perlegerem , inveni ab auctore ejusdem

mentum ejus per os meum, cujus aetatem conscriptionis terram, quam nos Alaman- nec tempus adhuc implevit, nec scientia ni vel Suevi incolimus Altimaniam saepius Tim, 'commendavit, cujus dicta nec doctrina nominati. Sed ipsius nominis originem corroborat, nec vita confirmat, praeser- quaercns apud nullum Scriptorum, tim cum ea scribere jubeatis ordinare, rum adhuc notitia nos respersit, ejus repe--k. quorum dignitatem vix animo torpente ii mentionem. Nisi fallor enim ab alto si. Diris; conjicio r Tres tamen ob causas audiendi tu provinCiae idem vocabulum a moder caruis talia viam invenio, scilicet quod credo me nis convit tum est. Nam juxta Scriptores ηρ a Domino sublevandum, ob erius jussa pa- authenticos pars Alamanniae vel Sueviae V mriter de promissa, quod vitium considera- inter Alpes Penninas & meridianum Iit.

202쪽

Tom. I. Pars Secunda. tus Daliubii sita Retia dicitur. Porro est ad septentrionalem plagam Histri Germaniae deputatur. Et ut non nostra dicere existimermir, aliquos ipsius rei testes asistiscamus. Paulus Orosius , in edus dictis fides omnium concordat , de situ terraescribens haec inter caetera ponit; Pannonia, Noriem ct Retia fabent ab Oriente Morsam , a meridie His 3 iam, aι AEnico instes , Peuuluas , ab occasu Gaiatiam Besticam, . Orcio Danubii fontem , E Septentrione Dauubium Germaniam. Cum Noricus Regio sit B Oariorum & Gus septentrionalis terminus Danubii: s & Germania , necesse est Re-

nobis tantum, decus emicuit, tum eo dem auctores situm commemorare. Hi

bernia Iumia , ut scribit Orosius , inter Britanπiam Hispaniam sita Ioviorias Africo in Boream uatio porrigitur.

Naec propior Britanniae spatio terrarum angustior , faecaria Sotuque temperie magis utilis , & ut supra dictus Soli. nus testatur, ita stabulosa ut pecua ibi. nisi interdum ae te E passibin arceantur , in periculum agat fatias. Idie nudus anguis , auis rara. Quam horrenda vero ipse vel alii de moribus incolarum ejus testentur, fide Christi jam lucente supersedendum est, quia ubi abuntiani , litiae simul ponitur eisdem finibus davit peceat mn , fuderabundavit gra

Aquilonem verius terminari. Solinus qu que in Polyhistore, ubi Galliae facit mentionem, has provincias uno terrarum traia

positas his verbis designat, Ex MD ID isti sui delicet Galliae in quaqua parte or-ιis veris exeas. Si Thracia At perenda, excipit ager βeticus , bomu f regiδω, Brigantino iam noluis : inde Noricis, frigidus , parcius fructuosus , qua subducitur . jugis Alpium admodum Iritus t definc Pannoniae, viro fortes, rato plano uberioque Dravo Samoque imelytis amnum circumfruae. Si Retia se .lummodci infra Alpes est , ut multi vo- Iiant,quae sequentia est, ut Noricum a Gallia pergentes asperitatem Alpium transcendamus, & non potius per majorem Retiam recto itinere Noricum iisque tenda. mus In qua etiam Retia, secundum supra dictam sententiam , Brigantium op .pidum jam vetustate collapsum Iacui , qui R no interfluente efficitur, nomen de --, qui alio nomine juxta Graecam etymologiam Potamicus appellatur. Igitur quia mixti Alamannis Suevi partem Ge maniae ultra Danubium, partem Retiae in ter Alpes M Histrum , partemque Galliae circa Ararim obsederunt, antiquorum vocabulorum veritate servata ab incolis nomen patriae derivemus, & Alamanniam murum vel Sueviam nominemus. Nam cum duo si , sint vocabula, unam gentem significantia, priori nomine nos appellant circumpositae gentes , quae Latinum habent set monem, sequenti usus nos nuncupat Barbarorum. Scimus similiter Francos partes Germaniae vel Galliae non solum potestari, sed etiam suo nomini subiugasse. Et quia provinciarum descriptiones attigi.

mus , licet paucis Hiberniae Insulae, de qua

tia : te a Solis ortu indis vel AEthiopibus usque ad occasum Britannis vel Scotis jam laudabile est nomen Domini. Excessus enim es Iuper omnes gentes Dominus,ersi er earios gloria ejuου. Obsecro itaque te , Gotetperte carissime Abba monasterii Saneh. Galli , cunctosque fratres, qui sub te militiae desie

viunt spiritali , ut me orationibus adju velis , quatenus & hoc opus & alia deinceps digne meo merear explicare. Nam si gratanter recte a nobis posita susceperiistis , clementer vero titubantia correxeritis, & si Dominus permiserit, hujus operis agreste pulmentum postmodum aliquibus metrorum condimentis infundam. Dignum quippe est, ut nostris laudibus per orbem celebretur , quem de extremis o bis finibus ad nostram salutem Dominus destinavit. Benevalentem M nostri memorem paternitatem vestram in aeternum S. Trinitas conservare dignetur, Amen.

Explicit Protogm.

alme, e trine Deus nos mi erate rege:

Me tua iussa ligant, rua me promissa

Luctat indictis lux tuis quaeso

meis.

In te Gari 'Detim , in Domino te Golge fatebor, Pu pro me secras funderet

Ue veniam noxis, di moderamina praeset. God nocet, event, quod, v t, a disicet. Tom. L.

203쪽

-mannicarum Rertim

IN NOMINE DOMINI NOSTRI IESU CHRISTI, INCIPIT VITA B. GALLI CONFESSORl SCHRISTI.

CAPUT I.

bus profectibus B. Gallas a puerim skb magisterio S. Columbani

usque adfacerdotii profecerit dignitatem.

CVm p clara sanctissimi viri Columia

bant, qui & Columba, conversatio per omnem Hyberniam celebris haberetur , & veluti splenitidum ignei sistis

jubat singulare decore omnium in se provocarit amorem, sicuti de eo priusquam nasceretur provisum esse liber gestorum ipsius plen iter indicat, inter caeteros, quos fama virtutum ejus attraxerat, parentes B. Galli, secundum Deum religiosa, secundum seculum nobiles, filium suum primae aetatis flore nitentem, cum oblatione domino oste. rentes, illius magisterio commendaverunt, ut in regularis vitae proficeret disciplina, Minter plurimos spiritualis miliciae sectatores obedientiae dc artioris propositi imitaretur exempla. Dumque bonae indolis vir caro

nutriretur affectu, magno virtutum crevit augmento, superna quoque gratia praeve. niente tanto studio divinas epotavit Seripturas, ut de thesauro suo nova proseire polliet M vetera , Grammaticae etiam regulas, metrorumque subtilitates capaci consequeretur ingenio. Obscura autem scripturarum tam sapienter scire volentibus reservavit, ut cunisti qui ejus prudentiam de sermones audierant, admiratione eum M

laude dignissimum judicarent. Qua sapientiae maturitate factum est, & univers rum communi consilio, & jussione Columbani Abbatis per singulos sacrae promotionis gradus ascendens , invitus lacerdotii susciperet dignitatem. Ergo dum sacris instaret ossiciis die noctuque precibus Dominum placavit & lachrimis, & superni inspectoris oculis pIacere desiderans pro virtutum M vitae meritis amabatur ab omnibus , placuit universis.

CAPUT IL

ύΡliter Sancti viri pro nomine

m rimi peregrinationem aggress ata SLgibertum Regem pervenerint, is Luxovium camerint in in

colere.

CVm haec agerentur cottidie B. Colum.

banus Evangelicam cupiens assequi erfectionem , ut videlicet omnibus quae abebat relictis crucem suam tolleret, Mnudus Dominum sequeretur, consilio suo egit cum fratribus, quorum animos idem fervor accenderat, ut spreta propinquinrum &praediorum dulcedine mentis ardorem Opere comprobarent , ascendentes in navim venerunt Britanniam . Se inde ad Gallias transfretarunt. Cumque vir Dei ad Sigibertum Regem cum suis pervenisset, rogavit eum Rex, ut infra Gallias resideret, nec eis relictis ad gentes alias commigraretι severo spopondit omnia quae sanctus pater peteret praebiturum. Ad haec vir Dei reis

spondit: Uuin Da reliquiinm ut se-' 'eundum Evangeluam jus nemniam sequeremur, non debemm alienas I ca lini divitias, ne orte amari to-μ. res sim in di-ui mandati. euius obsectio. Mutini Rex ita occurrens ait: si crucem tollere 3d Christum sequi desideras, vastae heremi sectare quietem, tantum ne isto nostrae ditionis relicto ad vicinas transeas nationes. Poteris enim hoc consilio M tua praemia cumulare & nostrae saluti prospicere. Itaque Regis persuasioni consensit, Δ accepta optione heremum, quae vosegus dicitur, cum suis intravit. Invenerunt autem Io- cum muris antiquitus septum, calidis aquis irriguum, sed jam vetustate Collapsum,qui vulgo Luxovium vocabatur. Ibi Oratorium in honore B. Petri Apostoli construentes, mansiunculas in quibus commanerent fecerunt , illisque ibi conversantibus, &ipsum locum excolentibus multi non solum degenere Burgundionum, sed etiam Francorum, amore vitae laudabilis ad ipses confluxerunt, & monitis spiritalibus instituti tantam compunctionis gratiam ex ver. bis eorum adepti sunt , ut omnia sua ad ipsum locum nonnulli contraderent, de coma capitis deposita monasticae vitae habitum voluntaria paupertate susciperent.

CAPUT III.

sitia auctoritate B. Columbanus

Theodoricum Regem corripuit, di qui-ό- odiis eum Brunn Bilis de regno i ejecerit , eualiterque ad Lotharium Regem rudeque ad Theodobertum eum fuispervenerit.

O mque haec tam felix commanentium semper in melius proficeret disciplina, singularis B. Columbani sanctitas miraculis frequentibus comprobata per totas coepit Galliae vel Germaniae diffamari provincias, laudabatur ab omnibus, Colebatur

204쪽

rim. I. Pars Secunda. batur a cunAis adeo ut Theodoricus Rex, bitandum. filius Hildeberii, nepos Sigiberti, qui eo

tempore Burgundionibus regnabat, ad eum saepe veniret, & precum ejus suffragia iamma cum devotione deposceret. Quem cum Pater sanctus increparet cur concubinarum pollueretur amplexibus, S non potius legitimae con)ugis connubio frueretur, monitis ejus obtemperans cuncta limusmo. di illicita te vitaturum promisit. Sed Brunis nihildis avia regis videns Dei consiliis obedire , stimulo maliciae concitata mentem serpentino furoris armavit veneno. ver batur enim ne, si abjectis concubinis Regi. na in consortium regni assumeretur, dignitas sua honore substracto vilesceret. Quo

timore laborans invidiam contra virum

Dei coepit habere, & post multas injurias quas illi machinata est, ut scriptura sanctae

conversationis ejus testatur, consilio cum Rege inito, ut eum regno sito deturbaret,

mitit legatarios suos cum Epistola ad sanctum virum denuncians ei ne deinceps in illo regno consisteret. Ille Iezabelis insidias vitans iter cum suis aggressus ad L tharium Regem pervenit. Apud quem cum

aliquanto tempore moraretur, rogavit ut

illius solatio ad Theodebertum Austrasi rum Regem pervenire potuisset, ad quem

cum secundum petitionem voluntatis suae venerabiIiter missus esset, fiasceptus est ab eo cum omni honore & gaudio magno. Mansit itaque apud illum aliquot diebus Sacras Scripturas aperiens S insinuans ei

veritatem. Cumque ipsian rogaret ut

ad Agilolsum Regem Langobardorum ejus

justu per Alamanniam duceretur, moleste ferens Rex tantorem discessum viro. rum pollicitus est eis insta terminos sui regni se reperturiam loca venusta , quae famulis Dei & ad incolendum essent comismoda , & ad instruendas verbo veritatis

circumpositas nationes opportuna. Vir Dei semen verbi in cordibus gentium plantare desiderans aliquantisper moraturum

se promist, si regia auctoritas fictis dicta

firmaret.

Porro homines ibidem comis

manentes crudeles erant dc impii,simulacra colentes, idola sacrificiis venerantes, Observantes auguria & divinationes, & mulinta quae contraria sunt c litui divino supe

sticiosa sectantes. Sancti igitur homines cum coepissent inter illos habitare, docebant eos adorare patrem, Filium & Spiritum Sanctum, S: custodire fidei veritatem B. quoque Gallus sancti viri discipulus zelo pietatis armatus fana, in quibus Daemoniis lacrificabant, igni succendit, dc quaecunque invenit oblata demersit in lacum. Qua causa permoti ira invidia sanctos insectabantur, & communi consilio Gallum perimere voluerunt, Columbanum vero flagellis caesum S: contumeliis affectum de suis finibus perturbare. Beatus Pater cognito consilio eorum Telo justitiae imprecatus est eis talia dicens: Deus, cujus providentia mundus subsistit& cuncta reguntur, fac super caput generationis hujus reverti conis tumelias quas famulis tuis paraverunt: nati eorum facile pereant, de antequam senes. cant prae subitaneo stupore delirare cogantur, ipsique cum terra quam incolunt, dura potentium dominatione premantur , ut cunctis ignominia eorum pateat in aeterinnum, de sicut scriptum est; Cmmeriatiar dolor eorum rn eviat ipsiortim, di in verticem j orum iniquitas ab iras patrata descendat.

Adventus eorum ad illimarum

Presbterum apud Arsonam, ct Bumanitas ejus, Brigantia com

memoratio.

Post haec non timore persecutionis per

CAPUT IV.

ύuomodo optione data quarenda

halitationis ad mucconiam venerunt, ct quid uidem gesserunt.

A Ceepta igitur a Rege licentia eligendi

locum ubicunque voluissent, dum loca plurima perlustrassent, venerunt infra partes Alamanniae ad fluvium, qui Lindi.

macus vocatur, juxta quem ad superiora tendentes pervenerunt iuricinum. Cumisque per littus ambulantes venissent ad caput lacus ipsius , in locum qui Tucconia dicitur, placuit illis loci qualitas ad inha- tetritus, sed amore jpiritalis lucri pet-

suasus contumacium sterilem turbam reliquit , ne inaniter corda arida diutius irrogaret , qui benivolis mentibus quam plurimum prodesse interim potuisset. Pergens ergo inde cum suis pervenit in Castrum, quod Arbona vocatur, de invenit ibi Presbyterum bonitate conspicuum nomine millimarum: qui cum intuitus eum fuisset, dixiti Benedictus lxi venit in nomine Domini, Se reliqua cui vir Dei ita respondit, De regioribis congregavit nos Dominus. Presbyter ergo apprehensii dextera ejus duxit eum in oratorium , de post quam pariter oraverunt introduxit in hos. . pitium, qui pacem Domini imprecantes deposueriane sarcinulas suas. Priusquam vero recubuerunt, jus sone Abbatis Gallus divina recitavit eloquia, prosunda reserans veritatis inter acra doctrinae salutaris con vivia. Prudentiam viri Sacerdos miratus a fletu se continere non potuit. Toto autem septem dierum circulo cum summo ho-

205쪽

iso Aramannicarum Rerum note & ditisentia illis ministravit, & quos carnalibus fouit deliciis , ab ipsis cottidie pastus est dapibus Scripturarum. Inter sacrae igitur aedificationis colloquia Columbanus Abba Presbyterum interrogavit, si sciret aliquem in solitudine locum , in qlio cellula neri potuisset custodiis aliquantulum regularibus opportuna. Hospes Sanctorum huic inquisitioni respondit; In hac solitudine Locus quidam est antiquae structurae servans inter ruinas vestigia, ubi terra pinguis dc fructuariis proventibus apta, montes per gyrum excelsi , heremus vasta , & imminens oppidos lanicies copio sa, victum quaerentibus tructum laboris non negat. Et cum loci ipsius situm permulta Iaudasset, indicat nomen ejus Brigantium. CAPUT VI.

Ut eundem locum adierant, s

co titerint.

I Llis igitur illuc ire cupientibus paravit

Presbytero aviculam,& imposuit remiges. Venerabilis autem Abba comitibus Gallo N: quodam Diacono navim conscendens invocato nomine Domitii ad loeum desideratum via recta pervenit. Egressi de navicula oratorium in honore Sanct. Aure.

liae constructiim adierunt, quod postmodum Columbanus in Priscum renovavit honorem. Post Orationem cum per gyrum oculis c uncta lustrassent, placuit illis qualitas & iitu, locorum: deinde oratione praemissa circa oratorium mansiunculas sibi fecerunt. Receperunt autem in templo tres imagines areas deauratas parieti aD

fixas , quas populus dimita altaris facti

cultu adorabat, de oblatis sacrificiis dicet e consuevit ι Isti sunt dii veteres & antiqui hujus loci tutores, quorum solacio &nos&nostra perdurant usque in praesens. Columbanus itaque Beat. Gallo id injunxit ossicii, ut populum ab errore idololatriae ad cultum Dei exhortatione salutari reum caret, quia ipse hanc a Domino gratiam meruit, ut non solum Latinae, sed etiam Barbaricae locutionis cognitionem non parvam haberet. Cumque ejusdem templi

sollemnitas ageretur, venit multitudo non minima promiscui sexus& aetatis, tantum propter testivitatis honorem, verum ctiam

ad videndos peregrinos , quos agnoverant advenisse. Ergo dum ad horam orationis concurrerent, justi, venerandi Abba. tis Gallus coepit viam veritatis ostendere populo, & ut ad Dominum converteron tur admonere, utque vanis abjectis adorarent Deum patrem Creatorem omnium rerum, de unigenitum ejus filium, in quo est salus, vita & resurrectio mortuor Hri, dc in conspectit omnium arripiens simulacra de lapidibus in frustra comminuens projecit in lacum. His vilis non nulli conversi simi ad Dominum,& confitentes pec cata sua laudes Domino pro sua illuminatione dederunt : aIii propter imaginii in comminutionem ira de furore commoti gravi indignationis rabie turbidi recesserunt. B. autem Columbanus jussit aquam asterri, & benedicens illam aspersit ea tem plum,dc dum circuirent psallentes dedicavit ecclesiam. Deinde invocato nomine Domini unxit altare de beatae Aureliae reliquias in eo collocavit,vcstitoque altari missas legitime compleverunt. Omnibus itaq;

rite peractis, reversus est populus in sua cum gaudio magno. Post haec permansit ibi B. Columbanus cum commilitonibus sui tribus annis, Λ aedificata inibi cellula illi hortum laboraverunt, alii arbores p

miseras excoluerunt. B. vero Gallus texebat reria , & misericordia Dei cooperante tantam piscium copiam coepit, ut nunquam fratribus defuissent, quin etiam adventantes peregrinos hujusmodi juvit sola.tio, dc de eodem labore assiduas populo M. nedictiones exhibuit. CAPUT VII.

sim Damonum voces Gallas auia

A rit, ct quomodo idem error

abscesserit. AT dum quodam tempore retia sua

mitteret in pelagus, in silentio noctis audivit Daemonem magno vocis strepitude vertice montis proximi vocantem quendam alterum nominatim quasi in pelago

Commorantem, cumquedcis, qui vocabatur, praesto se esse quasi de lacu responderet, consurge, inquit ille, in adjutorium mihi ut peregrinos istos ejiciamus de his sedi. bus quia ipsi de Ionge venientes me de tem

plo meo expulerunt simulacra mea contriverunt , dc populum qui me sequebatur

post se averterunt e commoveat te injuria, quam patior, de hostes communes unitis viribus a nostris terminis arceamus. Et

ipse respondit: Heu, quod de tuis calumniis narras ex meo contemptu percipio.

Nam unus ex illis me in pelago premit de

mea devastat, cujus nec retia numquam corrumpere postum, nec ipsum decipere, quia invocatio divini nominis de ore ejus numquam recedit, qua munitus continuo vigilantia iusidias nostras contemnit, quapropter tam cautos bellatores nostrae non superabunt versutia . His auditis vir Dei munivit se undique signo sanctae crucis, Mdixit illis: In nomine Domini nostri Jesu Christi adjuro vosi, ut recedatis de loco illo,

206쪽

I. Secunda.& neminem hic laedere praesumatis. Deinde cum ad littus festinanter redisset, Abbati suo quae audierat nunciavit. Ille haec audi. tu percipiens ecclesiam petiit, & signo pulsato fratres convenire fecit. Prius autem quam initium psallendi fecissent, auditae

sunt dirae voces Daemoniorum per montium summitates & quasi discedentium ejus

latus cum terrore confusus. Haec audientes

servi Dei prostraverunt se in orationemDomini postulantes protectionem, illique laudes &gratias persolventes, quia eos liberare dignatus est de terroribus malignorum CAPUT VIII

Machinatio es malicia inces

rum adis tis sanctos viros, ct praecePttim Ducis consilium

rum suorum abolitionem praedicationiscorum monita contemnentes coeperunt

contra eos odia concitare, insidias machinati. Qua etiam intentione locorum ipsorum Ducem nomine GunZOnem adierunt, de apud eum accusaverunt Sanctos, dicentes venationem publicam in eisdem Iocis

propter illorum infestationem peregrinorum esse turbatam. Quo audito Dux furore succensus missis nunciis famulos Dei de loco eodem discedere jussit. Sed neque hoc sussieit satellitibus Daemonum, quin etiam

vaccam eorum furto abstrahentes in invia ducunt sylvarum. Quos cum duo de fratribus e vestigio insequuntur, consurgentes latrunculi interficiunt eos, de auferentes spolia eorum discedunt. Mirati autem se tres cur tamdiu differant redire, mittunt alios qui eos requirant. Illi vestigia eorum secuti occisos eos inveniunt, & cadavera ipsorum suis humeris imponentes ad cellam reportant. Inter hos angustiorum& tristitiae fluctus nuncius Ducis adveniens de illo eos loco commeare praecepit. Nec immerito; quia non est societas luci ad tenebras. Egit autem hoc arte sua Diabolus, ut populum, quem praesentia lucis amittere coepit , discedente sanctitatis fulgore tenebris O cuparet antiquis. Sancti igitur viri moleste ferentes, quod sede pellerentur amabili, consilio communi Italiam petere decreverunt, & dum nimio tenerentur dolore, lanctus pater Columbanus his verbis coepit eos consolari; Invenimus quidem, Fratres, his in partibus concham, sed venenatis serpentibus plenam. Cedat tamen tristitiae laniaguor exitialis, quia certa est fiducia de auxilio protectoris. Deus enim, cui servimus, Angelum suum mittet nobiscum, qui nos

perducat ad Agilolfiam Longobardorum Regem, ubi ejus clementia praeparante humanos affectus & pace plenum habitationis

locum inveniemus.

aliter desicendentibus cateris

Ginis ob infirmitatem remanseris, que . Mediaitate . U Immaro ρνυιν-tero receptus apud eum

recreatus.

Post haec igitur cum proficiscendi tem

pus instaret, B. Gallum repentinas bris invast. Unde Abbatis suis pedibus advolutus indicavit se infirmitate vehementi laborare, & ideo iter propositum non posse Derficere. Ille vero existimans eum pro laboribus ibidem consummati, amore loci detentum viae longioris detrectate Iah rem, dixit ei, Scio, frater jam tibi oner sum esse tantis pro me laboribus fatigari, tamen hoc discessurus de nuncio, ne me Vivente in corpore missam celebrare praes mas, &cum ei licentiam per se conversandi

dedisset, viam ingressus est abeundi. Post discessum magistri & sociorum Gallus retia

sua navi imponens ad millimarum presbyterem venit, & cum obtulisset ei retia inter lacrimas, & suspiria, retexuit omnia quae gesta erant circa fratres suos. Detu ins mitatis suae causas aperiens rogavit eum, ut sui curam dignaretur habere. Qui suscipiens eum cum omni Caritatis obsequio domum vicinam echlesiae ejus necessitati concessit, & duobus clericis suis Magnoaldo fit Theodoro hanc sollicitudinem commendavit , ut cum omni diligentia nus recuperationi servirent. Exactis aliquot diebus Domino, qui medicus est verus, medelam impertiente coepit sumere cibos & per incrementa temporum confortatus indeptus est sanitatem. O infirmitatem omni humano robore fortiorem l Osebrem omni lau. de colendam e O languorem sanitati &gaudiis asscribendum i Exemplo enim Domini

pro nobis Gallus doluit, ut animarum morbos praedicatione sacra depelleret, ire cum Magistro non potuit, ut nobis viam verit iis intenderet. Vere patiens & misericors

Dominus in praedicatoribus suis jam pridem

contemptus dum conversionem peccatorum sustinet, Doctorem ne errantes deserat retinet.

Insinuatio Hillisoldi Diaconi de

loco fotitariae fabitationis, quam vir Domini desisti bait. Γ Iaconus itaque saepe dicti Presbyt. n mine Hilliboldus omnes heremi s mittas notas habebat & secessus. Solebat enim piscium & accipitrum causa capiendorum saepius solitudinem pervagari & s creta locorum usu cottidiano perdiscere. Huie cum vir sanctus familiaritatis suae gratiam praestitisset, quaesivit ab eo, an invenis. set umquam in solitudine locum aquil

207쪽

Is et Aramannicarum Rerum

abundantem puris & salubribus, planicie

stratum& humanis cultibus opportunum, desiderio, inquiens, animi serventes exae

nuo cupiens in solitudine dies ducere huic vitae concessos, juxta quod Psalmista pronunciat dicens: Ecce elongavi fugienser mansi in solitudine, ex ectabam eum, qui falvum me faceret, & reliqua. Diaconus respondit: haec, o pater, solitudo aquis est infusa frequentibus, asperitate rerribilis, montibus plena praecelus, angustis

vallibus flexuosa, bestiis possessa evis limis.

Nam praeter cervos & innocuorum greges anim dium, ursos gignit plurimos, apros in numerabiles, lupos numerum excedentes

rabie singulares. Timeo igitur, ne si te illuc induxero, ab hujusmodi hostibus devoretis. Ad haec vir sanctus: Apostoli, inquit, sententia est: Si Dero pro nobis, quis contra nos qui scimus, quomodo diligentibus

Deum Omnia cooperantur in bonum, qui Danielem liberavit de lacu leonum, potest 5: me eripere de manu bestiarum. Cui Diaconus hac respondit: Mitte in peram tuam cibaria & rete parvissimum : cras enim introducam te in heremum. Et si inveneris locum tibi acceptabilem, age gratiasDeo &praecepti dominici comple rigorem. Deus autem, qui eduxit te de regio ite longinqua, ipse sicut Tobiae famulo suo Comitem coetuus dedit, ita Angelum suum mittet nobiscum,&ostendet nobis locum delideriis sa lutatibus aptum Igitur vir beatus die co-ilcm jesunus permansit, & usque ad alterius diei diluculum in orationibus pernoctavit. Dignum quippe erat, ut quod divino inchoabat amore, instantissima prece Domino commendaret.

CAPUT XI.

modo cum Diacono desertum

penetrans optarum reperit lotum, sibique praelegerit , ct obedientia ursi. DUm autem lucifer suo processu noctis latibula direxisset, de sol inferiora dimittens cursit consueto superioris orbis plagas inviseret, igneumque jubar ab Orientis axe mortalibus demonstraret, athleta DEI ea quaeductor suus dixerat secum assumens cum orationis benedictione illo praeeunte viam aggressius est, cumque per totum diem ita agerent circa horam nonam dixit Dia. Conus: pater, hora resectionis jam instat, sumamus paululum panis&aquae, quia ita

confortati viae quod restat melius consummare poterimus. Homo Dei respondit, ut luxta necessitatem corporis refectionem

percipe,sti mi : ego non gustabo quicquam, antequam Dominus mihi locum desiderarae mansionis ostendat. Et ille, sicut, inquit, sbcii stamus passi'nis, sic erimus &consolationis. His dictis coeperunt iter age.

re festinato, quia dies jam declinabat & s

Iaris fervor propinquabat occasui. venerunt autem ad quendam fluviolum , qui Staina nominatur, ambulantesque per de cursum ipsus, dum venissent ad rupem, de qua idem cum impetu descendens gurgitem facit speciosum, viderunt ibi plurimos pisces, & imponentes retia sua ceperunt eos,

igni deinde succenso Diaconus pisces astavit, & panem posuit super peram. B. aucem Gallus dum morandi gratia modicum ab illo divulsus esset inter condensa veprium frutecta ambulans& pede haerens ad terram corruit, quod Diaconus videns accurrit, ut sublevaret prostratum. Sed vir DEI praescius futurorum, sine me, ait: haec requies mea, in seculum seculi hic habitabo, quoniam elegi eam. Et cum post orationem surrexisset, sumens virgam columeam fecit crucem, fixit in terram. Habebat autem pendentem collo captestam, in qua continebantur reliquiae B. Dei genitricis Mariae& sanctor. Martyrum Mauricii & Deside.

rii, tuam cum in ipsa cruce suspendisset, vocavit Diaconum, dc prostraverunt se pariter in orationem. Tunc vir venerabilis hujusmodi preces emisit: Domine Iesu Cliriste, qui pro salute humani generis de virgine

nasci& mortem subire dignatus es, ne despicias desiderium meum pro peccatis meis, sed in honore sanctaeGenetricis tuae S: Maria rum Confessorumque tuorum praepara in hoc loco habitationem tuis aptam servitiis. Finita oratione, sole occumbente, 6-nitiis est dies,& ipsi tandem cum gratiarum actione cibum sumpseriant, rursumque Deo gratias exhibentes statueriint se in terra, ut aliquantulum requiescerent. Sed vir sanctus cum Comitem situm alto teneri sopore putaret, surgens prostravit se in figuram critiacis ante capsellam, pr es Domino devotas effudit. Interea descendens ursus de monte micas dc fragmenta, quae convivan- tib. deciderant, caute legebat. Hoc factum

ut vidit homo Dei, dixit ad feram: praecipio tibi bestia in nomine Domini, tolle Iignum,&mitte in ignem. Ad CHus praeceptum belua conversa validi stimum lignum attulit & igni injecit. At vir benignissimus ad petam accedens de parvo cellario panem integrum famulanti porrexit, Maccipienti ita praecepit: In nomine Domini mei

Jesu Christi ab hac valle discede, & hoc pacto montes & colles circumpositos habeto communes, ut nullum hic hominem, nil de pecoribus laedas. Dum haec agerentur, Diaconus dormire se sinuatans, quod vir DEOearus gessit cum bestia, considerabat,

surgens prostravit se ad pedes eius & dixit:

nunc scio vere Dominum esse tecum, quoniam bestiae heremi obediunt tibi. Ille

208쪽

Ut Daemon m fantasmata in

meis mulierum offensa eodem loco Buctis pater depulerit.

Nocte igit dr exacta cum lux aurea

varum illustraret opaca, Diaconus

ait: Pater mi, quid facturi sumus hodiet Atille respondit, obsecro te, Fili, ne moIeste feras quod dico, quia Dominus nos fecit quod quaesivimus invenire, hunc eciam diem in hoc loco ducamus. Tolle rete Madgurgitem vade: ego quoque post te quantocius ibo. Forsan Dominus solitain nobis largitatem ostendet, ut regredientes ad castrum referamus patri nostro Presbytero de hoc loco benedictionem, quam Domin. nos invenire donavit. Diaconus respondit, gratiam habeo,quod praecipis Pater, &su

gens cito cum invocatione nominis Domini assumpto retiaculo perrexit ad fluvium, cumque illud in glirotein mittere voluisset, duo Daemones in enagie mulierum steterunt in littore ita nudari, quasi balneum intrare voluissent, Secum turpitudinem sui corporis illi obsicerent tollentes lapides jactav

riant contra eum, quia dixerunt: tu induxiasti virum illum in hanc heremum, virum iniquum & invidia plenum, qui suis maleficiis semper nos vincere consuevit. Ille autem reversus ad virum Dei iudicavit i Ili, quae viderat & audierat. Electi is Dei bellator pariter cum Diacono prostravit se,& hu.jusmodi verbis Dominu in deprecatus: Deus omnipotens, ineffabilis bonitas, inaestima. bilis majestas, secundum misericordiam tuam, non secundum merita mea auditu pla-,cido has suscipe preces: Iube hos Daemones hunc locum deserere, ut sit sanctificatus

in honore nominis tui. Surgentes ab laratione venerunt ad gurgitem, & continuo Daemones in fugam conversi ierurit per de- eursum fluvitai contra proximum montem. S. vero Gallus dixit illis, praecipio vobis fantasmata per immensae potentiam Trinitatis, ut liuiic locum deserentes in montes delertos eatis de huc revertendi ulterius non habeatis fiduciam. Deinde mittentes in gurgitem rete ceperunt quantum volebant, &dum pisces de maculis lini absoIvunt, audiunt in summitate montis voces quasi du

rum mulierum defunctos plangentium, de dicebant adinvicem e Heu quid faciemus vel quo pergemus Peregrinus hic inter homines nos habitare non sinit, in heremo quoq; manere non patitur. Noi solum au. tem tunc hae voces auditae sunt,uerum etiam

postmodum tribus vicibus, dum ipse Diaconus sutem ad capiendos accipitres intravisset, audivit Daemonia de quodam mon. te, qui Himil inber g dicitur, clamantia, Mutrum adhuc Gallus esset in heremo scisci.

lantia, vel si jam discessisseὀ

Loci ipsius electio er strepentium

dissessio. IGitur post discessiim monum dum fi

deles illi heremi ductores vallem lustrarent videntes inter duos fluviolos multos desiderabilia, silvam speciosam, montes per gyrum, planiciem in medio probaverunt

locum ad aedificandam cellam optimum esse. Anno autem ab incarnatione Domini

'CXIII. Sanct. Gallus hanc solitudinem

incolere coepit, de recordatus vir sanctus

sententiae, quam Iacob post visionem Sc Iae M Angelorum ascendentium per eam protulit, dixit: Vere Dominus e in Deo V. o. Erat autem usque ad istud tempus in

eadem valle plurima serpentium multitudo, porro ex issa die tam pleniter abscesi runt, ut postea ibi non comparerent. Gu-gruit hoc miraculum cuin prioribus. Nam Diabolo inde expulso dignum erat, ut antimal, per quod hominem deceperat, habit tioni cederet sanctitatis.

CAPUT XIV.

aliter locum eundem jejunio

d dicaverint, di ad castrum regre sm mortem Episcopi co

gnoveri .

DUmque reversi fuissent ad lacum pri

mae stationis, ubi pridem vir Dei cru- ciculam defixerat, Diaconus dixit ad eum. s. nientes peram de rete regrediamur ad castrum, Et ille: Tu, inquit, Fili, ut placet, ad propria revertere: Ego vero his in locis aliquantisper moratus post triduum Deo duce te subiequar. Diaconus dixit, nequaquam te absente remeabo ad patrem nostrum, ne forte dicat te propter spolia a me interem. ptum, vel si homicidium negare voluero, haec mihi objiciat, cur illum dimisisti in solitudine cito reversus educ eum ad me, Merunt mihi duo pariter, Iabor duplicatus de manifesta confusio. Ad haec vir Dei respondit: vade, Fili, ego post vestigia tua

quantocius properabo. Quo abeunte athIeta Dei toto triduo ab omni victus alumento corporei j unus permansit, ut videlicet locum, quem spiritali militiae providebat, parsimoniae co ecraret initiis. Quarto itaque die hieremo digrediens domum revisit presbyteri, dc inter amicae salutationis ossicia gratias Deo pro omnibus bonis, quae eis ostendit, cum debita laude persolvit. Presbyter autem suscipiens illum cum gaudio jussit mensam apponi, de cum consedissent benedicentes Deum cum gratiarum actione cibum sumpserunt, de inter pranden-'du iaconus dixit Presbyterci,si ursius adesset, fortassis Gallus porrexisset illi benedictionem, interrogantique unde hujusmodi 'verba proferret, narravit omnia quae gesta

209쪽

is maunicarum Rerum erant. n heremo. Ex illo die de deinceps habueriant eum sicut Prophetam &viru sanctum cottidie meritorum ejus magnitudinem per vitae illius asperitatem & virtutum studia metientes. Interea illis commanentibus nuncius venit ad Presbyterem indicans Constantiensem Episcopum Gauden tium nomine de hae vita migrasse. Hoc audito, unanimo fervore pro requie defuncti pastoris precibus & Iacrimis institerunt. CAPUT XV.

Vuomodo ad Ducem cum Presby

ne Asceptus sit SEptima post haec die Gunaeonis Ducis

epistula venit ad Presbyterem praecipientis illi, ut die duodecimo ad thurningas

villam veniret,& virum Dei secuin adduce. ret. Nam filiam ejus nomine Frideburgam,

uae illi erat unica singulari pulchritudine uigens, spiritus invasit malignus, a quo

dum diversis torqueretur molestiis, poenae continuam toleravit inediam, & saepius ter. rae prostrata inter spumas horribiles misera. bili volutabatur insania , adeo ut vix quatuor vitorum teneri posset instant,a. Post triginta aut cm dicrum circulum , ex quis ci hoc accidit, coepit ille habitator malisnus

per eam diras emittere voces Hanc ob cau.

lam pater ejus nuncios misit ad Regem Si-gibertum Theodorici filium , qui eam h buit desponsatam, ut ei nunciarent quicquid circa puellulam agebatur. Rex vero cum omni festinatione misit duos Pontifice de quorum meritis potissimum praesumeb it,cum donis regiis ad huellulam , ut

ea ni medicamine orationu a furoris vesani

Ianguore sanarent. Igitur millimarus Presbyter volens tempore per epist blam defini. to ad Ducem venire dixit beatissimo Gallor Scis Ducis mandatum,eamus ad eum. Et ille,tuum est,inquit, hoc iter,non meum. Tu ergo proficiscere t quid mihi cum Principibus seculi 3 Nam in heremum, unde exivi, revertar. Noli, ait, ita agere, sed perge mecum, ne forte Dux, qui in vexatione filiae

nimium contristatur, ira commotus mittat

satellites, teqι vinctum illuc faciat perduci. Vir Deo plenus respondit, vadam prius ad cellulam meam, ut provideam utilitatem dc necessaria fratrum,qui ibi sunt mino servituri. Hoc idcirco dixit, ne ad Principemi et & consurgens ad electae pridem habitationis locum miles Dona.tendebat egregius. Sequenti die fratribus, qui secum erant,interdixit, nequis illorum cuipiam quo pergeret indicaret: Sed etsi curiosius in terr

gati fuissent a quoquam, justit ut eum per epistolam Magistri sui Italiam dicerent in .vitatum. His dictis sumens secum duos de dileipulis suis per solitudinem Retiam Curi

ensem commeavit, cumq; proximum mon tem transcenderent,venerunt in heremum,

quae Sennia nominatur, indeque ad proximum vicum qui diciturQuaradaues digresili repererunt ibi Johannem Diaconum vibrum justum & Deum timentem, isqι recepit eos hospicio, & omni fovit humanitatis obsequio. Finxerunt enim se de longe tunc venisse, & apud eum manserunt leptem die-husa

CAPUT X v I.

si liter misso post virum DEI

e uers liberare non valentes ad Regemeiam confusone redierint, confesso Daemone B. GaIN viriu-

tem.

Porro cum saepedictus Presbyter hospes

Sanctorum audisset virum Dei de cel-hila discessisse navim conscendens ad Ducem transfretavit, & quae circa hominem Dei facta fuerant, indicavit.Dux vero in cito reverteretur iIli imperavit, & missis post virum Dei legatis eum advenire devote rogaret, de adjiciens ι si enim, inquit, per ejus Orationes filiam meam Dominus a Daemonio liberaverit, dabo illi pontificatum Constantiensis ecclesae, & insuper eum copiosis praemioriam muneribus honorabo. Ille promittens se ut jubebatur acturum, sicubi eum qui desiderabatur invenire potuisi et,navim perens ad propria remeavit. Interea Pontifices a Rege transmissi venerum, & iuvenerunt ipsam quidem puellulam nimio I

borantem furore, parentes autem ejus

mnemque familiam M propinquos flentes

super eam&miserabili moerore depressos. Tota enim domus una clade contabuit: puella vexabatur insania: Caeteri torquebantur tristicia. Postquam ergo ingrelli Pontifices munera a Rege directa praesenta. Ri, preces in conspectu puellae fuderunt ad Dominum. Illa vero tenentium mani bus se excutiens uni eorum gladium abstulit volens Episcopos interficere, & eum id non posset efficere spiritus immundus, uni eorum dixit: si volueras me, sicut Regi promisisti, de hoc vasculo propulsare, cur filiam tuam, quam nonna illa de te coneest& genuit .non fecisti tecum venire Deinde

ad alterum,& tu,inquit, cum tribus feminis fornicationem commisisti. Vestro quidem imperio, quod nullo sanctitatis merito mis ratur, numquam egrediar. Est vero quidam vir magnae apud Deum virtutis nomineGallus,qui me deTucconia,ubi diu optata quiete potu sum, center ejecit,domosiq; meas audenter destruxit: postulodum in. veniens me apud Brigantium comorantem eadem virtute exheredita .Porro quia Dux ille eum de eodem expulit loco, in ultionem

ejus injuriae puellam istam arripui, de qua possessione nisi ipse advenerit, nullatentis

210쪽

ram. L Pars Secunda. amovebor. Unus deinde Pontificum dedit

furenti alapam dicens, obmutesce Satanas desertor veritatis, falsitatis amator & au. Ehor. Putavit enim eum de gallinacio dic re gallo. Et dum spiritus nequam pluribus eos verborum injuriis affecisset, manserunt ibi tribus tantum diebus, ac deinde ad sua reversi nunciaverunt omnia, quae gesta fuerant, Resi.

Ut vir Dei per presbyterem ad

Ducem venerit.

PResbyter vero cum secundum jussionem Ducis virum Dei fuisset E vestigio prosecutus, reperit eum in spetitiam animum suum Iectionis consblatione pascentem, S accedens salutavit humiliter, dedixit ad eum, ne timeas serve Dei ad Ducem venire. Sub testificatione etiam jurisiurandi promisit se nullam tibi irrogarurum injuriam , sed & cum posueris manum tuam super caput puellae, ii ab ea per orationes tuas spiritus immundus abscesserit, in sede Constaneiensi pontificatus te sublimabit hon re. Dum de hujusmodi colloquium rebus haberent, superveniens Joannes Diaconus secundum consuetudinem obtulit ei panes azymos & lagunculam vini, oleum de buti- tum & mel in vasculis cum piscibus assis. Vir Dei cum eum venire cognovisset, gratias agit Deo gaudio plenus, discubueruntque tres convivae fidissimi, & cum gratiarum actione dona Domini perceperunt. Inter haec vir Dei Presbytero, duc, ait, nobiscum noctem instantem dc crastina die t cum Domino volente proficiscar. Cumque huic consensum persuasioni praebuisset, Mad virum Dei Diaconus dixit: Mane primo diluculo huc veniam, & adducam mulum meum stratum, ut simul ire possitis. Ego vero cultor ero speluncae , dc eam cura diligenti custodiam. B. Gallus respondit, benedixisti. Fili, dc ego quidem via qua veneram per heremum regrediar ad cellulam meam M visitabo fratres, postmodum vero quam citissime potuero ad eastrum prope. rabo. Presbyter ergo ad)uratione valida constrinxit eum, ut nequaquam faceret contraria dictis, & abscesserunt pariter, Iohanora quoque accepta benedictione reiadiit in domum suam. Cumque vir beatus recto itinere pervenisset ad cellulam, re quievit ibi nocte illa cum istatribus, mane autem sequenti sumptis secum duobus fratribus perrexit ad castrum, repperitque in ibi cum Presbytero Ducis missum, qui eos cum omni festinatione ire deposceret, qui etiam indicavit puellam continuato jam tri duo sine alimonia perdurare. Et illi navicula conscensa totis nisibus ire festinantes ligno natatili profundi terram sulcante nocte proxima peruenerunt ad Ducena.

CAPUT X v I ILDumque devictis profunctae noctis teis

nebris sol terris cum jocunditate s renum restitueret diem, jussit eos Dux venirem cubiculum , in quo arreptilia servabatur. Iacebat autem tunc in sinu matris suae oculis clausis ore hianti, membra quoque ejus ita erant disiecta , ut quasi mortua videretur: foetor vero tam gravis oris prorupit ex adyto, ut sulphure locus ipse aspersus putaretur. Pater vero cum domesticis

suis intravit, ut videret, quid vir Dei esset acturus. Ille de Domini largitate certissimus humiliter se prosternens preces has Domino cum Iacrimis fudit: Domine Iesu Christe, qui pro salute humani generis

carnem sumere fi per virginem nasci dis gnatus es, qui ventis&mari imperasti,Di bolum etiam calliditatis suae fraudibus insistentem retro ire jussisti, quique passione

tua mundum redimere& restituere liberi

ii dignatus es, iube hunc immundissimum spiritum de puella hac pro tui gloria nominis exire, ut plasma tuum superbus invasordeserat, M tibi creatori suo creatura tua gaudens deserviat. Et cum surrexisset ab oratione apprehensa dextera Bus allevavit eam i Spiritus enim malignus conturbaverat illam, sc imposita manu super caput ejus dixit: Impero tibi in nomine Domini nostri Iesu Christi, spiritus immunde, ut exeas εc recedas ab hoc plasmate Dei. Et cum haec dixisset,aperietis illa oculoε respexit in eum, de spiritus malignus his verbis eum alloc tus est: Tune es Gallus, qui de habitationibus me expulisti prioribus t Ego plane ob ultionem imuriae, quam Dux iste tibi de sociis tuis irrogavit, filiam ipsius invasi, de sic dicis me e Si hinc exiero, quo vadam Iuluc, ait, ubi tibi paratur in abysib supplicium sempiternum a Domino: oc statim videntibus, qui aderant, exivit de ore puellae quasi avis nigerrima de horrore terribilis.

Hora eadem sana surrexit, de a viro DEI gaudens Pueenti reddita est matri. CAPUT XIX.

ratione oblatum episeopatus

Bonorem reisuerit, ct quan paver bus dona Du- iuri erit, dis putam ad eisem Fnam hortatus Ist.

HIs ita patratis Dux jussit ei afferri dona, quae Rex puellae transmiserunt, Minsuper ut apicem Pontificalis gradus dignaretur assumere postulavit. Ad quod vir beatus ita respondit, vivente Domino dc Patre meo Columbano interdictum aItatis ora

ficium tirun usurpabo, nisi ab illo permisitus. Quare hujus miminis ponuus, quodu et offers,

SEARCH

MENU NAVIGATION