Institutiones canonicae, civiles, et criminales cum recentiori praxi Romanae Curiae ... Opus in quatuor tomos divisum auctore Petro Antonio Danieli ... Tomus primus quartus Recentior praxis Romanae Curiae ad Emum, & Rmum d.d. Joachimum Ferdinandum Po

발행: 1759년

분량: 428페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

ROMANAE CURIAE TIT. XVIII. 163 TITULUS XVIII.

De Thesaurario .

ANiiquissimum sane est munus Thesaurarii, &

in jure etiam communi non undique ignotum; Cum enim aerarii Principis cura pacis , bellique subsidium , & Reipublicae fundamentum videretur a) , Leges etiam plurimi seciise munus illud exploratum est, cui Principis aerarii cura adnexa erat , ut habetur in titulo U. de .cio 2ιν sorii , & in altero Codicis de O cio Coinitis crarum largitio nuis. Merito autem Thesaurarius Lux - sior in jure passim vocatur , a pecuniis scilicet quaerendis, ut aiunt Pomponius', & Varro c); vetustissimumque eius usum a 'id Romanos suille testatur Ulpianus s.), licet quandoque Quaestores , quandoque Praefesti aerarii , quandoque Dispensatores , quandoque demum Susceptores fuerint vocati , ut notat Bariolus se) , & Comites etiam sacrarum largitionum dictos aliquando fuisse testatur Cassiodorus f); extatque titulus in Codice , quem supra citavimus; frequentius tamen ex loco , ubi pecunia per eosdem colle ista asservatur, I hesaurarios consuevisse appellari advertit Panci rotus g .

2. In horum ergo lociim, vel munus Thesaurarius Papae successit , eumdemque ex coetu Cletico - , X a rum

182쪽

iμ RECENT. PRAXI S

rum Camerat Pontifices soli gere plerumque consiueverunt, forsan ex eo quod Cardinalis Camerarius, cui Apostolici aerarii cura ratione muneris compet re . debuisset , gravioribus curis detentus , eidem vaeare nequibat , congrtiumque hinc erat , ut loco illius, unus e Camerae Clericis eandem Praefeeturam

obiret . Hujus vero Praesulis auctoritas , seu jurisdietio non solum in civilibus locum habet, sed etiam ad caussas criminales extenditur , in quibus procedere solet suin marie, de plano , A. appellatione in suspensvo remota , quamvisque non habeat satellitum ducem , familiamque armatam distinctam ab aliis Iudicibus , nempe a Cardinati Vicario, Auditore Camerae , & Urbis Gubernatore , tamen

juxta occurrentias fraudum , aliasque casuum conini tu gentias , aliorum Iudicum , seu praedic t. Triba natium satellitibus utitur . 3. D Ihesaurarii jurisdictionem in eis libra, suoque caussis locum sba vindicare . Est enim Judex competens omnium caussarum in prima Instantia , in quibus de Camerae Apostolicae interelle tractatur, atque in iis omnibus cumulative cum Auditore Cardinalis Camerarii procedit in aliisque omnibus negociis aequali jure se ingeris, quae Camerae Apostolicae adminiit rationem coneernunt , unde incidentia omniae , vel emergentia , quae Appaltus, vel novas Gabellarum impositiones , vel impositarum suppressiones , vel novorum montium erectionex, ' vel illorum extin istiones. , aut attergationes , aut alium sima item actum pro publico montium commercio habendum respiciunt , ad eius examen rediguntur.

4. Ratione vero huius prwantissimi muneris non solum caput est Congregationis , quae Montium dicitur 1

183쪽

ROMANAE CURITTI T. XVIII. io

eitur , nec non alterius, quo computa , seu rationes appaltatorum , aliorumque Ossiet alium Cameralium discutiuntur , itemque Congregationis Baronum , quae a Cleniente Papa VIII. ad adstringendos Barones ad propria , vel majorum debita distolvenda suit opportune instituta ; verum etiam singulis hebdomadis coram se, propriςque domi , nedum pro civilibus , sed etiam pro criminalibus caussis Congregationem habet cum Advocato, Se Procuratore Fisci , Commissario Camerς , ejusque substituto Commissario , quandoque etiam ipsitus Auditore Domestico , quorum constio , 3c voto uti solet , ut vel deinde ex ossicio procedat ., vel si necessitas urgeat, Summi Pontificis, quem bis in heb.

domada adire solet, oraculum caPisti. I. Non est tamen hoc loco praetereundum, inter providas curas Benedi et i XIV. ad publicum bonum directas, non ulti num locum sortiri , duas providas Conlli tutiones circa munus Thesaurarii evulgatas, unam nempe editam sub die as. Decembris ι7 F. ιncipien. Romanar Curiae , quam supra pluries citavimus , quaeque est Ia IlI. tom. I. Buuar. alteram vero incipieta AMostolicae Sedis aerarium , quae cst la 6. in eodem Buuario tom. 2. in prima quarum decernitur, vincula impolita super locis Montium, oiasciis vacabilibus , ae depositis pecuniarum alicui oneri suppositis a nullo judice adimi , aut deleri posse sine praecedenti exequatur ejusdem Thesaurarii pro locis Monlrum , & Datarii pro vacabilibus sulterius quod si ex caussa permutationis , vel subro gationis vinculorum deletio petatur , consensus omnium interesse Iiabenti uni accedat, & quoties bona subroganda in statu Ecclesiastico extent , & si de pretio locorum Montium investiendo traiietur, non

nisi

184쪽

i66 RECENT. PRAXIS

nisi in stabilibus, aut censibus perpetuis , vel Communitatum , aut locorum piorum Status Ecclesiastici fiat , eorumdem interesse habentium consensu semper req tii lito ; aliaque opportune circa i. modum exequendi citationes eorumdem interella habentium tam pro casu , quo iidem in Statu Ecclesiastico degant , quam si absint, servanda statuuntur . In altera vero ejusdem Benedicti XIV. Constitiitione , nova Methodus in conficiendis , retinendisque rationibus proventuum , dc expensarum Camerat Apostolicae sub praesidentia Thesaurarii indicitur , praecedentesque Motus proprii in eandem rem conspirantes recensentur , ae confirmantur, ut fusius in eadem Constitutione continetur. 6. Caeterum circa .enunciatam Congregatio nem Baronum , cuius caput esse affirmavimus

hesaurarium , videtur hic pro coronide subjicienduna, dubitari alias contigisse, an nunciata Constiturio exteris quoque,&Forentibus suffragari posset,ut ea eontra Debitores subditos pro debitis extra Statum Pontificium contractis uterentur ; cumque hinc inde Doctorum placita abirent , ipsaque Rota sue i it satis implexa , prodiit tandem resolutio contra exteros,eo praesertim sundamento subnixa , quod Clementina Constitutio tam in litera , quam in spiritu

ad solos subditos fuerit directa , ut videri potest ex

magistrali decisione in Romana, seu Florentina pecuniaria edita die δ. Martii l 23. coram Lancet-

ta a) . Quoniam vero post Thesaurarium nonnulli alii succedit ni Camerae Apostolicς Clerici , quibus

rerum publicarum cura concreditur, cujusmodi sunt Praefecti Annona , Grasciae , Viarum , Militiarum , .dc Zecchae, ad istos properabimus .

185쪽

ROMANAE CURIAE TIT. XIX. I 6 TITULUS XIX.

De Praefectis Annonae , Grinciσ, Viarum , Militiarum , Ο occhae .

SUmmi quidem Pontifices gravissimis Ecclesiae

universalis curis detenti,& per se impares oeco nomicis pr. eterea rebus Romana: Urbis , & Status animum adjicere , diversas Praefecturas erexe runt , inter quas Annonae , Grasciae , Viarum, Militiarum , Sc Zeccliae praecipue adscribuntur, Clericis Camerae demandari consuetae. 2. Porro Annona , ut in Instit. criminalibus a 'satis advertimus, & ratio nominis indicat , omnia complectitur , quae vel necessaria sunt ad vivendum , vel cum quibus humana vita commodius sustentatur; atque in tres species olim dividebatur, una scilicet , quae populo in urbe Roma , & civibus Romanis , necnon Constantinopoli tradebatur, altera , quae Palatinis , tertia , , quae viris militiae mancipatis , ut notat Gothofredus b) . Quemadmodum vero nihilo magis indigemus ad vitam , quam frumento , ita rei frumentariae providendae , asservandaeque , plurimam Romani sollicitudinem Olim habuerunt. Cotillat enim, a Iulio Caesare AEdiles Cereales creatos fuisse anno urb. condit. 7 9. a Cerere Dea nuncupatos, ulteriusque curatores frumento comparando Romae constitutos habemus in

Leg. Lucius ai. g. ad municipa L, qui quidem Curatores,quasi aedilium Ministri reputabantur , atque in eo etiam ab aedilibus discrepabant , quod aediles

186쪽

anno uno , Curatores vero triennio , aut etiam

diutius perdurarent, undeCujacius ο)ait, di aedιIis Curator non est rei Annonariae , sed quam curator Annonam redegerit,in, ea Arobanda ime Feram navat . Praefectum quoque frumentarium ab Augulto institutum testatur Suetonius b) , ut urgente fame, vel caritate impellente , vel ad conciliandam etiam benevolentiam Populorum frumentum divideretur . Quibus quidem omnibus animadvertis , mirum non est, si Romani etiam Pontifices , ut aequali vigilantia subditis prospicerent, Praesedi uni Annonae , unum nempe Praesulem ex Clericis Camerae ad placitum duraturum elegerint , eidemque , ope Ministrorum subalternorum providendi, & conservandi frumenisti curam concrediderint . 3. Quum vero ille Praefectus in locum aediliunta, cerealium successierit , ut infra videbimus, cum de Cqnsulibus Agriculturae aliqua prosero mus , eo sane jure eidem traditur potestas coercitiva contra delinquentes, seu fraudem quomodolibet in fru- mentaria materia patrantes , quo firmum est antiquis cerealibus aedilibus coercitivam hanc facultatem competiisse ex Lege I eratores s. q. ad Legem Iuliam de Annona ; atque id quidem ultra potestatem alteram civilem , per quam crantra ' is omnes frumentarii , Pistorum ad ejusdem Pra isti cognitionem devolvuntur non solum ex dispositione juris in lege Mensores de excu .iouious, Ieg. ia. Cod. Theodosi. ni de PVioribus, verum etiam

ex peculiari Bulla Urbani VIII. quam illustribus

commentariis exornavit Antonius Antolinus Picarianus ad Bullam Pistorum. Porro inter se cultates amplissimas, quas habet ille Praesectus , illa etiam ad

187쪽

seribitur , & recensetur, ne seu mentum de loco adi locii in ipso inconsulto asportetur , ex Constitutione 33. Gregorii xl l l. incipien. Iuter cinera , quae Ἀ-men prohibitio non comprehendit extrahentes quantitatenr necessariam ad sustentationem suar , suarumque familiarum usque ad novam messem ;nee pauperes , qui spicas in agro colligunt pro vi- ctu unius diei, nec mendicantes religiosos, qui eleemosynam pro communiConventuutra suorum victu quaerere solent ex Constitutione 3O. Urb. VIII incipieri. . In hoc vero munere plures habet Ministros , quorum opera utitur, nempe Commissarium Gen ratem , Computatorem , Custodem frumentorum, Custodem clavium pro horreis , duos, qui mensu ris praesunt, unun Exactorem, & unum , qui schedulas eolligit , in quibus ad portam notatur Annona in Urbem invecta . Praetereaque Commissarios in variis locis habet pro comparandis seu mentis , proprioque Notario, dc Apparitoribux utitur. I. Diximus, eumdem Praesectum Annonae plures h ibere Ministros , eosque opportune recensuimus. ad hanc vero elatsem abusive Gltem , 3c improprie redigi posse videntur Consules Agrnuisurae nuncupati, cum nemo non videat, qua Dium agrorum, prae dicitumque cultura,& pascuorum, personarumque omnium huic rerum generi addicta ruua bene ordinata rati , ad conservandam , augendamque anno

nam inserviat ἱ quamvis autem ex coetu Nobilium. plerumque assumantur , & magistratum quemdamerinstituant,maximam tamen Opem ipsimet Praesecto Annonae praebent , multumque ad minuendos eius in munere labores suffragantur . Quemadm id uia

ergo ad instar aedilium curulium, qui olim in R M

188쪽

mana Republica extabant, Magistri viarum fuerunt provide initituti , quos infra innuemus , ita in lo- eum aedilium cerealium praeter Praefeetum Annonae erectus est agriculturae Magistratus ex A. Consulibus constitutus , atque resultans in arte agraria peritis, quorum duo, singulo quoque trimestre mutantur , ut qui de novo eliguntur per duos antiquo res initruantur , eorumque inudus est d amna data aestimare , facultates retinendi animalia pro pretio pascuorum definire , aliaque his simi lia decernere , quae quomodolibet ad hoc genus reducuntur , ut advertit Cardinalis De Luca σ quod ut rite prae stent,Asseisor his assignatur ex Curia selectus,ae cujus voto procedere debent, nec nun propitus NG- earius , de si forte Alsessor ipse a partibus tanquam suspectus recusetur , Consultor allet,live Curialis , sive Advocatus , sive etiam Praelatus , pro qualitate caussarum , Consulumque arbitrio seligitur . 6. Quamvis vero ex sui instituto Praesectus Anis nonae omnibus aliis cibariis deberet prospicere , eo tamen modo, quo ultra Annonae Praesectum alter fuit ab Augusto ereatus sub nomine Praesedit

Urbis, ut asserit Suetonius b) ; ita aequali industria

Romani Pontifices alterum Reverendae Camerae Clericum elegerunt, qui carnibus, aliisque comestibilibus opportune invigilaret , eodemque iure , quo etiam huic Praefee o merum , mixtu in 'ite imperium antiquitus concedebatur , mutuando ab aliis Iudicibus , si opus si ret, armatam fari 'liam , ita reru n comestibilium Praefecto , qu mvulgo Praesidem Grasciae vocant , facultas tribuitur adulterina cibaria , vel a Principe non approbatis ponderibus vendentes , vel monopolia, re fraudes

189쪽

ROMANAE CURIAE TIT XIX. t fr

quoinodolibet committentes exilio plectere posse , multis pecuniariis afficere , vel ad triremes etiat damnare , si ita circumstantii siladeant , eonsentanee etiam text. in leg. Annonam 16. de extraor-Hnbriis criminibvr - Suecedunt his alii duo Camerae Apostolicae Clerici , quorum unus Viis praeest, alter vero Militiae Pontinetae praeficitur ; Primi cane cura est , nor, solum viarum decentiam , & munditiam procurare, sed etiam eorruentes reficere, & tam in 0rbe,quam intra districtum extructis , opportunis pontibus pro itinerantium commodo easdem vias meliores emcere, ordinare, sternere, & communire; quamvisique in hane rem adhibere soleat consilium quorumdam Nobilium , quos Magistros viarum vocant, de quibus infra sermo redibit, necnon domestici Auditoris , Fiscalis, aliorumque Ministrorum, exemplo forsan Romani Imperii , quo curandarum viam rum munus Censoribus a Senatu destinatis, seu aedilibus Curulibus deferebatur, ut ait Rosinus σ);

eertum tamen undique est, quod coercitiva facultate , seu mero, & mixto Imperio ipse solus perfruitur , ratione cujus regiam manum habere dicitur , & potest ex chirographis Pontificiis poenam carceris, aliasque afflicti vas contumacibus, & refractariis imponere, ex Constitutione signanter Marintini . V. aliorumque . Pontificum , quas amplissime innoe. XII. Constitutione , quae incipit Sacerdota ui die 26. Novembris iis a. quae es in Bullario ejusdem is i 4. confirmavit, & Benedicta XIU Constitutione incip. Cum omnibus , fuc es 67.to. I.

Ball. renovavit . Cum vero utraque Constitutio ,

tam scilicet Innoc. XII., quam Benedicti XIV. am-

190쪽

pliorem indaginem postulare videantur, abs re non erit aliquantulum desuper immorari. , et 8. Et quidem primo de hadem Constitutione , Innoe. XII. agentes, praevia pretii, ac impensae expeditionis restitutione , faeta et , qui olim Magistrorum viarum Assessor erat , eo prorsus modo,quo Clerica tuum Camerae , 3c Oisciorum quorumcumque venalitatem raro exemplo idem Pontifex sulfulit pretio restituto, cit. Pont. in Constitui. incipien, te Ad Boe unxit i I. idem ossicium assessoris penitus silpressit, & abrogavit. Praeterea caussas omnes juris congrui, seu retractus, aliasque adnexas , in qui hus S. R. Ecel. Camerarius, & Assessor procedebant, ad Camerarium spectare decrevit , gravatisque ad

Praesidem viarum , & ab illo ad Tribunal plenae Camerae appellationem indulsit ; voluit insuper , ossicium Magistrorum viarum ab antiquioribus Pontificibus erectum confirmatum in suo robore r nunere, iisdemque momentaneam tantum coercitionem , tam in Urbe,quam in districtu contra con travenientes eorum , vel Tribunalis viarum mandatis concessit , semper tamen & indistincte jure si

Praesidis praeservato, eique auctoritate relie a , pro etiam Praesidi facultas retenta est , procuratorem calem, ratiocinatorem, & exactores taxarum d

putandi ; Praeterea proventus & jura super soroagonali olim Cardinali Camerario competentia Tribunali viarum univit; certas 'ad haec taxas pro Apothecis uniusJulii sngulis trimestribus solvendi , itidemque curru um , seu rhedarum praescripsit, earumque prout etiam expurgationis Urbis appalium , aliosque fieri solitos meliorem eonditionem offerenti a Praesde , & Ministris ejusdem Tribunalis stipulandos sancivit, nec ullam exemptionem ad evade

SEARCH

MENU NAVIGATION