장음표시 사용
211쪽
Ro M ANAE CURIAE TIT. XXII. I93
nee contraria Synodorum statuta , nec legitimos loci, ruis usus eaedem Resolutiones invertere , ac lain faetare censeantur ; Unde quamvis a Sacra Congregatione Concilii pluries fuerit decisum, de rigore iuris non polse a Paroelio prohiberi, ne in publi- eis Oratoriis intra suae Parochiae fines sacra ante Missam Parochialem celebrentur sa) ; si tamenia Episet, pus contrarium jusserit , ne populus a Missa Parochiali , & concione per Parochum habita retrahatur, vel si contrarius usus inoleverit, Episcopi praeceptum , vel usus praevalebit, ut egregie advertit Benedictus XIV. b) . Neque praeiereundunt
arbitramur , licet lato modo , α abusive Sacrarum Congregationum resolutiones Sedis Apostolicae responsi censeantur, eas tamen falsificantes , vel quomodolibet adulterantes . nec vigore cap. Ad I riorum de crimine fias , nec ex censura Bullae in , Coena Domini,excommunicationem Summo Pontifici reservatam , aliasque poenas contra falsificantes
reseripta Sedis Apostolicae incurrere, ut alibi ad
Haec quidem circa declarationes sacrarum Congregationum theorice exposuisse sat est. Tria vero sunt propraxi superaddenda. Primum nempe, caussas contentiosas , seu negocia formam, & ordinem judiciarium re uirentita, re Vulariter in aris dinalium Congregationibus cognosci non posse , ut
declaraxit Innocentius XII. d) , qui causias contentiosas eas elis decrevit, in quibus necessarius ethprocessus judicialis , aut fieri debent probationes pari. cit . sive mediante jurium, oc Instrumentorum Iom. Iν. B b pro
212쪽
productione , ac re productione , sive inediante exa-n ine testium in Curia, sive mediante expeditione literarum remissorialium , vel compulsorialium facienda , aut si interponendum sit aliquod deeretum judiciale , sublata idcirco iisdena Congregationibus, . earumque Praesectis, ac Secretariis , omnibusque aliis facultate caussas praediis as real sumendi, adversus Iudices ordinarios , aut quovis modo judicialiter procedendi Quod si secus fuerit aetum, omnia acta , resolutiones , ae decreta ipso jure nulla, perinde ac si non emanassent, extitura declarantur . Dixi regulariser ; si enim partes expresse, inscriptis consentiant, in eodem decreto opportune cavetur, in iisdem Congregationibus caussas posse agitari , ita tamen , ut etiam pro hoc casu , aeta ,& processus probatorii coram ordinariis Iudicibus fiant , a quibus deinde ad easdem Congreg. remittantur, ut fusius in eodem decreto Innocen. statuitur, ubi sola Congregatio Boni regiminis,de qua infra,pro exactione onerumCommunitatum excipitur.
6 Providoque plane consilio laaec Constitutio edita est . Indecorum enim nimis videbatur , &Cardinalitia dignitate undique indignum , eosdem Cardinales pro causarum contentiosarum examine , Iudiciali alea , quae sine strepitu fieri noris potest , perturbari, eademque hinc prohibitio abstinendi ab examine caussarum , quae iudicialem ordinem postulant , renovata est a Benedicto XIII. per organum Secretariae Status sub die i . Aprilisa a 8. tequenti Decreto Sanin mur : Dominus noster per organum Secretaria citatus Iu ι, fer δε-
crain Congregationeis nou ampliui recipi, nec Vno si caussa; contenIIo a Iam civilei , quam crimina.
οι ordinem judiciarium cum processu , di proba io-
213쪽
nibur requireπIesseeuudum Bulus 13. SIMI , Innoe. AIL, quor omnino servari mandasu. q. Alterum item est serio advertendum , scilicet post adi tam unam ex sacris Congregationibus aliam sub poena nullitatis actorum adiri non posse, ut declaravit idem Pontifex Innocentius XII. De-ereto 63. ejusdem Baliarii , etiamsi mediante rescripto Pontificis suerit ad alteram Congregationem caulla remilia ; idque etiam opportune cautum e ad impetrantium calliditatem coercendam , qui ubi primam Congregationem tanquam negocii instructam eorum petitioni contrariam habuerunt , vel habere suspicantur , studiose , & subdole tentant , aliam adire , ut tamquam minus informata ipsis concedat , quod prima denegavit , vel denegasset, ut totidem fere verbis in enunciato decreto idem Pontifex loquitur . His denique accedit, quod licet amplissima lit Congregationum auctoritas , non debent tamen de facili a legitimis Superioribus caussas avocare , ne iidem sine solido fundamento, suo jure procedendi in prima Instantia contra sacrorum Canonum , Tridentinae Synodi censuram in vulgatissimo eas. Caus omnes priventur ue Unde usus invaluit , quod subditorum instantia ad ipsosmet
Praelatos, live Saeculares, sive Regulares aedem Con gregationes remittant , ut testatur Ursa ja a) . G. His circa Decreta S. Congregationum prae libatis , paucis prosecto res absolvitur , si ad deci siones Rotales , aliorumque Forensium Tribuna lium sententias, oculos convertamus . Quidquid enim dixerit Garaias', explorata plane res est,
quod etsi eaedem Decisiones , & Tribunalium sen-
214쪽
tentiae , utpote a primis poli Cardinales subselliis editae,Obsequenter sint ab omnibus excipiendae, vina tamen legis in universo orbe non habent, cum ab ipsam et Rota in aliquibus circumstantiis mutato turno , de quo amplior sermo redibit prioribus sententiis , usi suis Decisionibus recedatur, quodque plus est , saerae Urbis Congregationes, &praesertim Concilii, a Decisionibus saerat Rotae dissentire quandoque consuevit,ut testaturBened. XIV.
σ) , idemque asserendum est de Camera , dc Signatura , ut advertunt Fagnanus b) , aliique citati per dictum Leurentum ce) , qui aliud per dictas
Decisiones Rotales, vel Tribunalium sententias non induci concludit , praesertim si sint uniformes, nec amplius revocatae,quam Romana:Curia: stylum, ab illis tantum , qui Curiam sequuntur, observandum. Nunc ad Congregationes in specie transeamus, in qua quidem classe cum primo sese offerant Congregationes illae , quae ad Episcopalem Urbis sollicitu dinem reducuntur,quo praecipue spectant Congregationes Visitationis , de iis mos pertractandum .
ΤΙΤ ULUS XXIII. De Congregationibus Vi tationis Mosoticae ,
qu m Audiores omnes , qui de Romana
Curia, eiusque praxi seripserunt, sub titulo,& nomine Congregationis Visitationis eam intellexerint, quae ad vi standas Urbis , & Distri-ehus Ecclesias provide fuit instituta, & Congregatio
215쪽
gatio Apostoli ea dicitur , quia a Pontifice sub figura Episcopi Urbis juxta varias repraesentationes , quas eidem Pontifici competere alibi advertimus a), per Cardinalem Vicarium , aliosque Ministros fieri solet, ut inter alios adnotarunt Vane spen b),& Cardinalis De Luca se) . Nos tamen alteram . quoque Congregationem hic attingendam decrevimus , quae ad visitandos carceres fuit etiam ereeta, unde earceratorum vocatur . Nec sane immerito, Etsi enim carcerum visiitatio per Gubernatorem V
bis , aliosque ejusdem Tribunalis Ministros praecipue agatur , ut infra videbimus, unde magis Lat-ci, & secularis Iudicis actum , quam Ecclesiastici Magistratus auctoritatem praeseserat ; Re tamen Vera, vel promiscue ad utramque potestatem Ecclesiasticam , & saecularem redigi potest , vel ad Pontificem etiam sub figura solius Episcopi eadem pertinet , cum nihil antiquius habuerint Episcopi a primis etiam Ecclesiae temporibus , quam miserabilibus Personis opportune prospicere, ut ostendtinus in Institutionibus Canonicis ido; inter quas quidem
personas non ultimum locum habent , qui carceribus detinentur , unde non incongrue in numero
Congregationum , quae ab eodem Pontifice in figura Episcopi Urbis fuerunt institutae, utramque recensemus , de Congregatione Visitationis Apostolicae primum agentes , de altera Visitationis Carceratorum mox tractaturi. 'a. Ne minor igitur esset Romani Pontificis cura Urbis Romae in repraesentantia , & figura
ejus Episcopi quam aliorum Episcoporum , qui
216쪽
juxta Canones , & censuram Tridentinae Synodica tenentur quotannis , vel per se , vel per alios,
Dioeceses visitare: provido sane consilio Clem. VIII. amno 3392. Constitutione 3. incipien. Speculatores Gongregationem Visitationis erexit , cujus munus foret Ecclesias Urbis , Monalteria , aliaque loca
pia visitare , abusus forsan irreptos corrigere, implementum onerum Missarum recognoscere , dg Ecclesiasticam disciplinam enixe promovere , eandem que Congregationem ex uno PraesuleSecretario,nonnullis Cardinalibur , aliisque Praelatis in Consultores adscitis restauravit Alexander VIII. 6c ad Eecleuas in Districtu Romano positas extendit, atque porrexit , peculiari Actuario , seu Cancellario Fi- scali, aliisque Ministris adjectis in Constitutione ,: II. incipien. Cuis in pia oroia, Praeterea vero Inno centius XII. eo quo praepollebat augendi divini cultus , & Religionis ampliandae Zelo , nedum Visitationem omnium Ecclesiarum , & locorum piorum Urbis indixit, verum etiam Cardinalibus, & Praelatis in adjutorium assumptis, amplissimas facultates
concessit, praesertim vero , ut appellatione remota eorumdem Cardinalium ordines ex e eutioni mandarentur , ut nullo privilegio , aut exemptionis titulo suffragante, Ecclesiae omnes , loca pia visitarentur , di personae quaelibet ad tradenda documenta ad eundem essedium opportuna compellerentur; Ut insuper Pontificalia munera in iisdem Ecclesii is , locisque piis libere exercerentur , celebratio Missarum ab altaribus , ad quae ob earum multitudiarem celebrari non possunt , ad alia altaria pulset
transferri ; & demum , ut caussae omnes occasione Visitationis pendentes tam civiles , quam criminales γ a SU e a . ea . 3. Ie Emmat.
217쪽
ROMANAE CURIAE TIT. XXIII. ryp
les, dc tiaixtae, ad eos de ne lectos Iudices a voearentur , aliasque similes facultates adjecit , quae fusius describuntur in Constitutionibus ejusdena Pontificis prima ν ne istien. Agrum ii. Ian. altera Cum In ρ florali I 6. ejusdem mensis , tertia O ii ποWri, quarta Ut in prosequendo , quinta incipieπ. 2b-niam eariis die i6 2ιs anni i693. editis , quae exintant in Bullario ejusdem Pontificis a n. II. ad 2o.ῖ. Cum ergo per hanc Congregationem a praedictis vetustioribus Pontificibus e rei tam , & ab eodem Innoe. magis, ut diximus, ampliatam, nihil sit pro regimine , optimaque directione Ecclesiarum,& locorum piorum Urbis, oc Distri eius ulterius desiderandum , ea sorsan ratio est , ob quam licet antiquioribus saeculis at uando legamus, ab ipsis Ponti hcibus tamquam Episcopis inbis Romanum Clerum coram se in Λynodo congregatum fuisse, juxta , exempla, quae proseri Benedi istuς XIV. a); imo licet etiam Card Viearius jus habeat Synodum indicendi, ut supra advertimus b): raro tamen hujusmodi Synodos coaetas suisse recentius comperimus , tum scilicet , quod Romanae Dioecesis unius Urbis moenibus pene concluditur , ita ut Pontificis, Vicarii, Cardinalium vigilantiae iacile possint, si qui oecurrant abusus, removeri, tum etiam, quia per hanc praecipue Vilitationi x Congregati mem ad instar bynodi, celerius , & facilius scandala areentur, Cleri, Populique mores reformantur, & EccIesiastica Disciplina amplissime resta uratur , ut egregie advertit idem Benedietus XIV. e) . Nunc ad alteram Congregationem , quae Visitationis Carceratorum dicitur, progrediamur.
218쪽
. Probe quidem , optii neque intelligens Pirii Ius V. inter alias omnes personas Pastoralem Pontificis sollicitudinem , & vigilantiam promerentes, etiam in ratione , & prospectu Episcopi Urbis,
eos praecipue esse accensendos, qui Carceribus maniscipantur , lainc ut facilius & celerius eorum caussae expedirentur alias cit Constitui. 7 i. Congregationem , quae Carceratorum , ut innuimus , dicitur, instituit , 5c in certam formam redegit,eamque congregationem jussit ex Gubernatore Urbis, Auditore Caiverae, Praeli de Carcerum , qui est unus ex Clericis Camerae , Advocato Fisci, Procuratore Generali Fiscali, duobus item Loeum tenentihus criminalibus Gubernatoris Urbis, Locum tenente criminali Auditoris Camerae, Advocato Pauperum, duobus pariter Procuratoribus Pauperum , lino scilicet a Pontifice deputato , N altero a Congregatione Charitatis electo , Visitatore Cascerum Se. csetorum, Commiliario Remigum , Locumtenente eriminali Cardinalis Vicarii , itemque duobus Praelatis, qui duabus piis Congregationibus pro
patrocinio , subventione , & liberatione Carceratorum institutis praeficiunt tir,Congregationis scilicet charitatis, & alterius pietatis Carceratorum constitui, atque hune quidem ordinem pro Carceribus olim Turris novae ad viam Iuliam ah Innoc. X. postea translatis servari mandavit. In Visitati ne enim Carcerum Capitolii Praesides Carcerum dictos duos Piat latos, Advocatum Pauperum , Advocatum fisci , Procuratorem Fiscalem , 8c enunciatos duos Procuratores Pauperum , Senatorem, ejusque Auditorem , tres Conservatores , Collaterales , Iudicem criminalem , seu Maleseiorum , Procuratorem
Fistatem , Capitolii , Coinmissarium Carcerum, de Ret
219쪽
3c Remigin voluit intervenire, Gubernatoremque postremo Urbis , tanquam Camerarium Romanae Ecclesiae reprisentantem , primum inter omnes locvm haber .
3. Tres vero huius Congregationis species enumerantur , seu tribus modis Congregatio eadem convocatur ; Prima est Congregatio Ordinaria,quae etiam continua dieitur , & qualibet hebdomada die Jovis habetur a Gubernatore cum enunciatarum Pertianarum interventu eaque vel mediante Processuum impinguatione , aut repetitione, graviorum causarum expeditio decernitur, vel ad Triremes delinquentes mittuntur , vel incidentia eamdem transmissionem remorantia resolvuntur, vel si de levioribus causis agatur, exilio, aut alia arbitraria poena delinquentes puniuntur , prout etiam illis , qui ob caussas civiles debitorum extra secretiores Carmceres extant , vel constito de inopia de alimentis prosipicitur, vel alias opportune , & summari e providetur . Altera est Congregatio minus continua ,
ruae semel in mense peragitur, ad eos prε sertim vitandos , qui ex gravioribus causis in secretis detinentur , eorumque Processuum expeditioni, inter positis necessariis Decretis , consulitur . Tertia demum solemnit , seu gratios , vocatur , quae bis in anno imminentibus solemnitatibus Nativitatis , EcResurrectionis D. N. I. C. fieri solet , in eaque pro levibus delictis detenti in obsequium earumdem sole innitatum relaxantur , praesertim si pars offensa non obllet;pro caussis vero civilibus eadem benignitas eum debitoribus exercetur , instante praesertim aliqua ex duabus Congregationibus pro liberatione,& levamine Carceratorum erectis , quae vel de proprio , vel conquisitis eleemosynis concordat Credi- Tom. IH C c to-
220쪽
tores , & debitores dimitti e Careeribus postulat
6. Verum cum ampliori methodo , & ordine. Benedi ictus XIV. in Constitutione incipien. gladium , esia ra. Mose i7ς 9. quae est b. ejusdem. Pontificis tom. Carcerum Vilitationi prospexerit, cumque alibi ejusde ita Constitutionis summam in hoc titulo recensituros fore promiserimus, praestat, ut datam fidem hic impleamus. In enunciata igitur, Constitutione Iustitia gasium prs mittitur reorum. omnium differentia , qui vel ad Carceres novos , vel Capitolinos sunt transmittendi , atque statuitur
Capitolinos earceres illis destinari , qui de ordine Senatoris , aut alterius cuiuslibet Iudicis Capitolini , & consequenter Tribunalium Agriculturae, Viarum, Riparum, Rectoris , studii.& e contra novLCarceres ad viam Iuliam ab Innoc X. translati illis praefiguntur, qui de ordine Cardinalis Vicarii , Gubernatoris , A. C. , Thesaurarii , & cujuscumque alterius Iudicis , Tribunalis , & Congregationis
Urbis in carceres detrudantur , atque in utroqucte arcere tres Congregationes , quas supra exposuimus, statuuntur , ordinaria scilicet, extraordinaria,
ct gratissa , & die Jovis cujuslibet hebdomadae alternassim orae nam Ia visitatio praescribitur, in alterutro ex die is Carceribus peragenda ia7. Item Gubernatorem Urbis una cum Audit
re Camers , duobus Ponentibus Consultet in Agessores Gubernii destinatis , aliisque Ministri; supra ,
paritet recensitis , ad visitationem Carcerum novo rum accedere debere mandatur; prout etiam Senatorem , & Conservatores , aliique Capitolino Curis, Ossiciales Capitolii carceres visitant, inter quos sedendi ordo statuitur ; exclutis item ea ussis civilibus pro materiis in eadem visitatione tractan-