장음표시 사용
251쪽
men praeverti , aut amoveri jubetur, ita tamen , ut si amotum sorte , & prs ventum ex industria non fuerit, adhuc valida sit absolutio, si aliunde poenitens sit satis dispositus ; Sacerdos tamen majorem excommunicationem, aliasque poenas incurret in ea.dem Constitutione enunciatas . d. Fuit porro alias quaesitum, an personae sollicitationem passae admonitae aConfessario de onere de- nunciandi sollicitantem , antea rem possent denun-eiando communieare , ut adeundo sacrum Tribunal sibi praeventive consuleret, egregie autem contro
versiam tractat Benedictus XIV. a) , qui quidema generica quaestionis resolutione praescindens,in specie definit, fraternam monitionem non suffragari, nee ab onere denunciandi sollicitatum eximere , etiamsi fraternam monitionem praemittere voluerit, . idque variis etiam congestis DD. sententiis in idem tendentibus firmat. AEquali autem providentia idem Bened. XIV. In eitata Constitutione 97. Iom. I. Bucar. anterio. res Constitutiones Pontificum circa aliud punctum confirmavit , & ampliavit, quod celebrationem Missae, vel sacranaentales Consessiones respicit ab iis exceptas, qui ad Sacerdotium non fuerunt asisumpti; in eadem quippe Constitutione, ne dum hujusmodi reos a Iudicibus Inquisitionis , Curiae sae- eulari tradendos edicitur , verum etiam ad hujus eriminis probationem statuitur , Testes singulares sufficere, si non ad poenam , saltem ad torturam . Fi-sei item intentionem ex relatione Ordinariorum prObari , 8c onus probandi contrarium in reum trans insundi . Ampliantur ii idem Constitutiones Apostolicae contra celebrantes unam partem Missae , dummodo
252쪽
elevationem sacrae Hostiae peregerint , & demum eaedem poenae contra non promotos ad Sacerdotium extenduntur , excepto dumtaxat casu , quo abso- Iutionis formam non protulerint . Idque amplius idem Pontifex deelaravit Conititutione inei p. Dis narum , humanarum Me Legam,ed Ia Idibus Augu-
si ι 57. quae est in Hur Buuario qua quidem
declaravit, ad utriusque.criminis poenas incurrendas sussicere, si Reus in primo generali constituto quo, modolibet reatum sirum fateatur; adhuc enim Curiae saeculari eumdem tradendum elis decernitur .lo. Neque demum praetereunda est Constitutio ejusdem Pontificis incip. Suprema , quae est in BuIur. tom. 2. qua Onus denunciandi statuitur contra
Consessarios denegantes Poenitentibus absolutionem nisi complices manifestente redendo forsan hanc praxim licitam , de honestam esse , quo quidem in casu in dogmate errant, alias enim a simplici ordinario puniendos esse ea vetur; quod etiam habetur in Epi-ilola Encyeliea ejusdem Pontificis ad Episcopos POr- tu galliae , Sc Algarbiorum direeta , quae est is i 24. Iom. i. Bullar. , ubi etiam poenς contra hujus criminis reos cumulate exponuntur .
II. Solet postremo baee Inquisit. Congregatio se ingerere in Dispensationibus matrimonialibus ab illis petitis, qui solemni castitatis voto obstringuntur , ut eo scilicet non obit ante ad saecularia vota pertrans eant; Quamvisque in iis, qui Subdiaconatus dumtaxat ordine initiati sunt, concurrente publiea causa, praesertim servadae, ampliandaeque Religionis, aliquan do id permittere consueverit, imo ex simili caussa non haesiit a verit aliquando cum ipsis Presbyteris , & cum Regul. professis dispensare, quibus ultra praeceptum
253쪽
ROMANAE CURIAE TIT. XXVIII. as
Ecelesiae saero ordini adnexum, solemne etiam v tum ab ipsis diserte emissum resistit, rara tamen est hujus dispensationis concessio, ne sensim, &sine se su obligatio servandi castitate in in Ecclesia Latina ob frequentiam dispensationum tepescat , ac minuatur. Late de hoc Rigantius su ,nosque etiam in Institutionibus Canonicis hac de re amplissime egimus . ra. Ter porro in hebdomada Congregatio isthate convocatur , primo scilicet die Lunae in aedibusTribunalis ejusdem prope Sanetum Petrum eredhis , qua quidem die processus contra reos , sive in Urbe, sive in partibus facti reseruntur , aliaeque provisi nes in caussis emergentibus opportune a Consultoribus , Assessore , & Cominiliarib capiuntur . Horum autem Consultorum duo stabiles extant ex ordine Praedicis assumpti, nimirum Magister Generalis ordinis , & Magiiter Sacri Palatii, quibus aeque stabiliter Consultor ex ordine Conventualium adju gitur, forsan ex eo, quod pari animorum coasensi ne , bc gelo uterque indo in hujus Tribunalis tuitionem, & conservationem conspiraverit . Die item Mercutit,li non sit impedita , vel a Consiliorio, vel a Festo , tune enim die Martis antecedenti fit Congregatio i in Conventu Sanistae Mariae supra Minervam cum Cardinalium praesentia , quibus resoluti nes die Lunae a Consultoribus captae reseruntur. Et tandem Congregatio die Iovis coram Pontifice agitur, a quo, ii nihil obstet, decreta in utraque Co gregatione edita confirmantur, & approbantur , itemque casus aliquis magis urgens , & specialis deciditur . 33. Caeterum cum inter hujus Congregationis facultates , ut supra innuimus, recensieatur, libros de
254쪽
errore suspectos, eorumque t ectionem , retentionemque interdicere , si subversionis perieulum absit,eosdem permittere, non immerito ad revidendos , examinandosque libros ultra officiales , seu Miuistros expositos balificatores destinantur,a qua lificatione censurae dicti, ut existimat Vanespen σ), iique licet nunquam ad Congregationem accedant, nisi ad reserenda negocia ipsis commissa , nec ullo hinc privilegio donentur , aequali tamen secreti ob ligatione pro iisdem negociis obstringuntur . Cum tamen forma, & methiaus , qua iidem Qualificatores sensus suos in re visione librorum aperire debeant, di sertissime expresserit Benedictus XIV. iis Consuatione ineυιὰn. Mulcita , edita die r. Ialii 1733. qua methodus praescribitur in examine, &proscriptione librorum , ejusdem Constitutionis
summam proferre judicamus . Primo igitur Pontifex sanxit , ut uni ex Qualiscatoribus , aut Consultoribus a Congregatione designando liber tradatur , quem is attento animo legat , ae diligenter expendat, tum censuram suam scripto conlignet locis indicatis , & paginis , in quibus notati errores continentur . Mox ut liber eum animadversionibus Revisoris ad singulos Consultores mittatur, qui in
Congregatione singulis seriis secundis haberi solita de libro , & censura sententiam dicat. Ipsa deinde censura cum libro , & Consultorum suffragiis ad
Cardinales erit transmittenda , ut hi in Congregatione. seria quarta haberi solita de tota re definitive pronuncient ; Postea vero ab Asse re aeta onania , cad Pontificem reseratur , cujus arbitrio judicium omne absolvetur.Cum autem sit ex veteri institutione receptum , ut auctoris Catholici liber non unius
255쪽
ROMANAE CURIAE TIT.XXVIII. aὸν
tantum Relatoris censura illico proseribatur, ad no
mam Deereti Mens s Iulii i So. eadem praxis reti neri jubetur , ita ut ii primus Censor librum judi-eet proscribendum, alteri Revisori liber , & censura
tradantur, suppresso prinii nomine e si autem secundus Revisor primo assentiatur, utriusque animadversiones ad Cardinales mittentur , ut de libro deeer nant . At si secundus a primo dissentiat , tertius Censor eligatur,cui suppresso priorum nomine een. sura communicatur , ejusque relatio deinde Cardinalibus immediate tradetur , si a priori Consultorum sententia non abscedat, alias iterum Consultores suffragium serent, & Cardinalibus omnia proponentur . Quod si Pontifex coram se in Congregatione feriae quintae libri causam referri voluerit, tunc satis erit eidem , & Cardinalibus Consultorum suia fragia communicare . Verum amplior hac de reseramo redibit , cum de Congregatione Indicis pertractabitur .
t . Quoniam vero supra dieebamus, Alsessorem hujus Congregationis , qui quidem licet olim eiasei Togatus, nunc ex albo Praesulum semper assumitur non levem operam in decidendis eorum caussis impendere , qui servitio Tribunalis addicuntur, vel alias sunt patentati , reliquum est , ut pro coronide hujus materiae, quae a Benedicto XIV. in Constitutione incip. Adfustremum, die a I. aDI 7II. quae inscribitur Super deputatiani as, privilegii, O cialium Mini oram Sacr. Inqui tionis statuta sunt , exhibeamus . In eadem igitur Constitutione, phaemissa distinctione patentatorum , inter privilegiatos , & si iaplices, inter alia statuitur pro Urbe , & Statu Ecclesiastico Patentatos privilegiatos quinque excedere non debere , nempe In-
256쪽
quisitorem , Fiscalem , Procuratorem Reorum , Notarium, & Mandatari uin , idque in locis , ubi
Inquisitores residere consueverunt, ubi enim Vicarii Foranei simpliciter extant, ternarium numerum excedere non debere cavetur, Vicarium nempe a Nolanium , & Mandatarium ὁ eosque omnes a Congregatione deputandos per literas patentaIes gratis concedendas, ne dum bona praeditos famaeia se debere , sed nec milites , nec Sacerdotes , aut
alterius Curiae Ministeriis addictos , nisi aliud neces. sitas urgeat; iisque inter alia privilegia jus d serendi arma non prohibita etiam pro famulo , exemptio ab oneribus commutativis personalibus , dc realibus ad instar Clericorum conceditur: quod variis tamen limitationibus , & cautelis in praxi servandis an plisi si me declaratur. Quod insuper spectat ad Patentatos simplices , illii aliquo modo Iribunali Inquisitio nis inserviunt, ut sunt Consultores , ii quidem , si Regulares sint, a Conventu , ubi extant , inconsulta Congregatione amoveri non posse statuitur, pro saecularibus vero praeter Indulgentiarum gratias privilegium delationis armorum ad famulum extendibile, ut supra de Patentatis privilegiatis dicebamus, eonceditur ὸ eosdem vero Consultores ab Inquisitoribus localibus nonnisi per patent ases literas aCardinalibus Inquisitoribus approbandos, secus autem perparticularia eorundem Inquisitorum biliecta eligen dos esse cavetur.Ad haec pro Tenuta Conchae in agro
Romano posita , a Sancto Pio V. domui Inquisitionis Ursis attributa, plura in eadem Constitutione adjiciuntur, praesertim vero , quod hujus Te nutae Patentati comprehensis personis Affinuariorum , &eorum famulorum n. i JO.excedere non possint quodque bis eadem privilegia ad instar Patentatorum
257쪽
supra expositorum concessa intelligantur , exelusa se in per Immunitate Locali , quae tam eorum domibus , qualia univer' Te nutae expresse denega. tur . Atque haec de Tribunali sacrae Inquisitionise a sussiciant. Cum vero inter media caeteris utiliora ad sacrosanistam Religionem conservandam eenis arui Congregatio Rituum , ad eum praeei se finem instituta , ut nihil superstitiosum in Eeclesiasticis praesertim actibus exerceatur, sed omnia sancte peragantur , merito ad hane, Congregationem , quae in aliquo sensu Congregationis Inquisitionis appen dix appellari promeretur , ineunctanter pertran insimus.
De Sacra Rituum CongregaIDυ .C Eteras inter proseistb Congregationes, quas summoChristianae Reipublieae emolumento in stituit Sixtus V. in pluries citata Constit. 7 . incip. Immenso, Congregatio pro sacris Ritibus, coeremo niis , aliisque rebus ad divinum cultum pertinentibus erecta merito adscribitur . Nemo enim est , qui non videat, quantum Religionis intersit, quod debitus in sacris lanistionibus ordo servetur , quod que ii, quor m euitum Ecclesia Fidelibus proponere intendit, nonnisi praevio maturo examine , aecu ratisque cautelis ad eundem cultum promoveantur. Dixi, debitas istaeris funemnibus ordo servecur , quodque ii , quorum cultum Ecclesia Fidetibus stro
258쪽
in duas species videtur esse divisa , quarum prima' ordinaria , altera extraordisaria vocatur , utraque vero componitur ex Cardinalibus, & Praelatis, qui plerumque in Congregatione extraordinaria tres esse solent antiquiores Rotae Auditores , veluti, qui praesumuntur Canonum peritissimi,atque ultra Cardinalem Praesectum, &Praesulem Secretarium
aceedunt , ubi Sanctorum caussae tractantur quod in extraordinaria Congregatione contingit ) , Fidei
Promotor , unus ex Protonotariis participantibus in memoriam venerandae antiquitatis , quum a pri
mis etiam Ecclesiae initiis certum undique sit Protonotarios constitutos fuisse , qui acta Martyrum scriberent , unde Protonotariorum Collegium fuit institutum , itemque plures Theologi ex Regularibus praesertim ordinibus , quos Consultores dicimus,inter quos recensentur Mag. Sacr. Palat. ex ordine Praedicatorum , 3c Sacrista ex Augustiniana Fa', milia , nec non Mediet , & Chirurgi in Philosophia excellentiores , qui mature dijudicent, an vinaturae fieri potuerint ea , quae de Servis Dei miracula praedicantur , & demum Magistri Coeremoniarum Pontificis in eadem Congregatione admittuntur , quorum Suffragium , si de sacris Ritibus sermost,passim exquiritur. In unaquaque vero caussa Cardinalis Ponens a Secretario deputatur , qui rei sta tum proponit , & quamquam Ii de caussis primi generis , nempe Praeminentialibus , vel aliis in Congregatione ordinaria discuti solitis sermo sit, nec ipse, neque atri siti fragantes secreto adstringantur contrarium tamen servatur , si de eaussis ad sacrum cultum directis tractetust , in quo quidem caussarum genere sub poena e communicationis ipso facto se cretum custodire adstringuntur , eademque secreti
259쪽
lege tenentur duo Familiares , quos Cardinales,& Secretarius in adjutores studiorum pro his caussis adsciscere valent , & unus , quem Auditores Rotae possunt assumere, ad quod quidem secretuna servandum jurisjurandi Religione omnes indiscriminatim obligantur.3. In Palatio sane Apostolieo ordinaria Congregatio convocatur , solique Cardinales Suffra giuin ferunt ; & regulariter de caussis Sanctorum , u de eorum Canonia atione ibi non agitur ; altera vero in aedibus, ut dicitur, Cardinalis Ponentis,seu Relatoris habetur, si Antepraeparatoria sit, ut illam appellant , seu ad Congregationem in Palatio Apostolico eoram Pontifice habendam parambulaia. Aliquando tamen pro arbitrio Pontificis particularis Congregatio agitur , ad quam aliqui Cardinales , &nonnulli Consultores cum Secretario , & Fidei promotore adsciscuntur . Neque eit praetereundum , nunquam Consultores ad suffragandum in ea eaussa admitti , in qua de beatificando , vel canonigando viro ejusdem Instituti , seu Religionis tradietur , aqua quidem regula soli Episcopi Regulares , & Magister S. Palatii excipiuntur . Cum vero fuerit iteratis Congregationibus tam super virtutibus , quam super miraculis caulla digesta,primum coram Cardiis
natibus in Consistorio secreto , postea in solemni ori altero Consistorio praesentibus Episcopis in Urbe a stantibus a Ponti fiee deveniri posse ad Canonigati nem definitur, & demum Ponti sex ipse eandem λ- lemniter perficit sequenti decreto α honorem Sanctae Indisiduae TrinIiotri ,'exaltationem Fidei Gibo eae , ct Christianae Religionis augine gum , auctoritate Gusdem Des Omnipotentis Patriι,
260쪽
Petri , di Pauli , ac nostra, de fratrum nostrorum Coninio decernimus , di desinimus, bon, meis. AIN. Sanctam esse M. Catalogo adscribendam, i umque M. Catalogo adscribimus, ut vhiversat hujus functionis seriem,& ordinem disertissime inter alios refert Gongalea sa).Caeterum eum alia,quae Ss. Beatificationem, &Canonigationem antecedunt, comitantur,es subsequuntur , seu qua serma, & methodo ad Beatificationem , vel Canonigationem sit proe dendum , luculenter exposuerit Benedictus XIV. in opere de CononiasIione Saπctorum juxta recentiorem editionem in i 2. tomor diviso praesertim lib. i. ,& pressus cap. ig. cujus titulus est do Sacra Rituum CongregaIione , quod brevius etiam repetitur in Synopii libri septimi P. Agevedo Soc. Iesu appendice nona, sit perfluum est amplius rem istam exponere . q. Gratis vero , immo cum manifesta veritatis injuria haeretici , vel alii Romanae Curiae nimium insensi obloqui solent , indaginem Rituum Sacro rum , & iunctionu in Ecclesiasticarum examen Romana: Sedi reservari non debuisse, eoque minus Canonigationem , quam haeretici quidem perperam carpunt,asserentes cum Gentilium apotheosi confundi , quae solemnis erat alicujus hominis inter Deos adscriptio , aliqui ex Catholicis , inepte licet, Episcoporum Iudicio remittendam arbitrantur , qui .hus diu , di per multa saecula competiisse non dubitatur . Quod enim Ecclesiae , ejusque capiti sit reservandum de Ritibus,sacrisque Coeremoniis decemnere , caeteris argumentis omissis,praevalida,urgennque ea congruentia suadet , quod alias uniuscujusque hominis arbitrio concreditum foret , novos Ritus , & Coeremonias invehere cum summa Rhipub. Chris