Everardi Ottonis, JCti & Antecessoris, De aedilibus coloniarum et municipiorum liber singularis : in quo pleraque, ad veterum politiam municipalem pertinentia, explicantur

발행: 1732년

분량: 540페이지

출처: archive.org

분류: 로마

31쪽

que Penates Reddat, S emerito faciat vos Marte co

lonos.

Multas vero hujusmodi colonias Augustus, inprimis quum, victo Antonio , orbis Romani. Imperium occupasset, in Italia &in Provinciis .instituit, cognomento Augustas vel Julias, de quibus Hygin. Pag. 160.

Dio lib. si . & Sueton. lib. II. c . s I. sunt adeundi. Hinc Vellejus lib. I. cap. ε. duo coloniarum genera facit, unum P R-narum , quae Senatus iussit ductae; alterum militarium, quae a Sylla primum, deinde ab Imperatoribus missie, dignitatis gradu prae illis eminebant. Sic Hispalim Romanorum coloniam & clarum emporium Strabo vocat lib. ΙΙΙ. pag. 1 I. sed cui Baetis, quamvis non splendide condita, honore recenti militum a Caesiare miserum inhab latione praecellebat. Observat etiam Fabre tuS de col. Traj. c. I. p. II. plebejas illas bove & vacca cum aratore in nummis e

primi ; militares autem aquilis & signis; cum quibus integrae legiones olim deduci solebant, auctore Tacito lib. XIV. c. 27. Rursus aliae coloniae vere ducebantur, sab

32쪽

uis tributis capitis , vel iis remissis, aliae Vero urbes , nullis acceptis colonis, nihil praeter jus & nomen coloniae habebant I. I. F. 3. 8. F. 7. D. de cens In aliis porro soli cives Romani habitabant: in aliis milites deducti simul & veteres possessores, diverso iure utentes: in aliis coloni & indigenae iisdem legibus Romanis adstricti fuerunt. vid I. I 6. D. de acq. TeV. dom. Maximum autem discrimen est, quod coloniarum aliae erant Latinae , quae quidem Omnium, quae propria sunt civium Romanorum, participes non erant ; in quibusdam autem, ut in jure mancipii, censu & tributis , paene ad civium jura accedebant, jus etiam commercii habebant cum Romanis, & suis legibus utebantur. vid. Ciceron. Pro Caecin cap. 33. Ulpian. tit. XIX.

f. . & Boeth ad lib. II. Top. Laque est Latinitas antiqua , quam in colonis missam, ait Justinian. in L uv. pr. C. de Latin. lib. DV. & de qua infra cap. XIV.

s. 3. agemus. Aliae coloniae erant cmium Romanorum , quae libertatis . connubiorum, testamentorum, dominii, tutelarum& similia privata civitatis jura usurpabant, publicis vero Quiritium juribus , suffragii& magistratuum Romae petendorum erant destitutae, nisi Oh timum jus civitatis impetrassent, quod vix ullis colonis ante legem

Juliam

33쪽

ET MUNICIPIIS.

Iuliam patuit, a Lucio Caesare latam A. DCLXIII. His accesserunt Italicae , quae privilegiis quibusdam, in traditionibus nexi, in usucapionibus, itemque in jure capiem

di munitae , plenariam quoque immunit tem a tributis soli, capitis atque public rum munerum habebant: id quod ex Liat. s. . D. de Censibus contra Cujacium lib. X. Obs. cap. 3 s. erudite ostendit Jacobus Gothosredus ad i. 1. C. Th. de jure Italico umbis Constantinop. & Joh Strauchius de

Beryto cap. II, num. 7. Tantum de col nii S. f. ΙΙ. Municipia Vero erant civitates, a populo Romano in munerum civilium societatem receptae, quae separatam a Romanis rempublicam habebant. l. 18. D. de V. S. Enimvero cum populus Romanus

primum per Italiam, dein per universum

terrarum orbem, Victricia arma circumse ret , multae civitates ei sponte sese addix runt, &, civitate accepta, munerum participes factae sunt. Ea quoque SenatuS Populique victoris erat prudentia, uti urbes bello victas non continuo in servitutem abriperent; sed suas iis leges & mores relinquerent, aliquando etiam bene merenteScivitate donarent, praesidium & propugnacula adversus hostiles impetus futUras.

Sic in Ponto Amisenorum civitas legibus

34쪽

suis utebatur, Luculli beneficio, Appian

de Beli. Mithrid. pag. 228. & Apamaea cis vitas, in Bithynia proconsulari Provincia, suo arbitrio rempublicam administrabat, ut Plinius nos docet lib. X. epist. & 93.

Seneca lib. v. de benes cap. 16. Urbibus claris jus integrum libertatemque cum immunitate reddere solita. Rutilius lib. I. Itin. H. 63. eandem Romam alloquitur: Fecisti patriam diversi gentibus uuam , Frofuit injustis , te dominante , capi: Dumque ofers viritis proprii co ortia juris; bem fecisti , quae prius orbis erat. Praeivit ruinis in praestantissimo hoc instituto Romulus Urbis parens, qui, quod non vincere tantum, sed & regere sciebat hostem, plus parcendo Victi S, quam vi cendo civitatem auxit , atque hoc potissi

mum modo animos, novarum rerum eX-

spectatione suspensos, ad benevolentiam conciliavit. Unde Dionysius dicto libro

II. cap. 17. eum hoc in genere tum Lycurgo & Soloni, tum caeteris Graecarum urbium conditoribus anteponit; & Claudius, in laudata oratione apud Tacitum:

suid aliud, infit, exitio Lacedaemoniis Atheniensbus fuit, quanquam armis poli re t , nise quod vilios pro alienigenis arce-

qt' At conditor noster Romulus tantum

sopientia valest, ut plerosque populos eo-

35쪽

dem die hostes, dein cives habuerit. Ii primis autem Cicero idipsum magnifice laudat. in ea pro Cornelio Balbo cap. XIII. ubi verba ejus sunt sequentia: IIlud vero sine ulla dubitatione maxime noserum fund Cit imperium se populi Romani nomen a xit , q*od princeps ille creator hujus tam bis Romulus, foedere Sabino docuit, etiam .hostibus recipiendis augeri banc civitatem oportere. Cujus au Ioritate se exemplo, nunquam est intermissa a majoribus nωtris largitio F communicatio civitatis. At qui

more isthoc a Romulo tradito in civitatem recepti, cives Romani erant & diceba tur: fluxit autem exinde municipiorum

constituendorum consuetudo. Nam cum,

Urbe a Gallis capta, Caeretes sacra populi Romani ac sacerdotes recepissent, publi ce cum iis hospitio facto A. U. C. CCCLXI II.

concessum est, ut civitatis quidem honorem caperent, negotiis tamen juxta atque oneribus Vacarent. Unde Primi municipes sine susti agit jure dicuntur. V. Livius

lib. V. cap. so. & Gellius lib. XVI. cap. 3. Neque enim his licebat Magistratum capere aut gerere, sed tantum muneris Partem, ut V. c. in bello Romanis legionibus mixti, tanquam cives Romani, non in auxiliis, ut socii, militare, ibique honores gccipere communi jure pollieat. Carpit hoc

36쪽

M CAP. I. DE COLONIIS

hoc Strabo lib. V. pag. 22O. Ac UideΠtur

inquit, misi Romani propter eos, qui tum

cum Caeretanis civitas dabatur) urbem mala administrabant, non fatis memorra accepti benescii se exbibusse. Cum enim eis

jus civitatis darevi , inter clo S tamen n0- milia eorum. non retulerunt Quin N alios, qui aeqMali jure cum civibus reliquis noufruerentur, in Caeretum tabulas rejici hant. Verum audia hoc tempore Urbis erat potentia, amplificati fines, & major exactis regibus civitatis dignitas esse credebatur, quam ut cum alii S tota communicaretur. Hinc Sabinis etiam sine sitffragio data est civitas, Vellejus lib Ι. cap. I . eodemque jure Lanuvini, Aricini, Nomentani, Anagnini, Privernates & alii in civitatem accepti fuere. Cons. Livius lib. VIII. cap. 1 . &Festus in voce municipium. Postea vero etiam cum sue agio muni cypia facta sunt, quae Optimum jus civitatis , census, tributorum & praecipuum suffragii honorumque Romae Petendorum

jus habebant, &, ii jus domicilii excipias,

iisdem cum civibus Romanis beneficiis fruebantur. In his fuit Tusculum, clarismum municipium, ut vocat Tullius pro FontejoCap. Ι . ei Vero Romani cmitatem dare decreGerunt, omnia iura, qu cunque indigenis civibus competebaret, imper ientes, ut scrib

37쪽

ET MUNICl PIIS bit Dionysius in Experptis Valetianis pag. sO3. particeps ergo simul fuit honorum munerumque civilium, a quibus municipia nomen tulerunt. Diserte Cicero pro Plancio cap. V ΙΙΙ. Tu es ex municipio anti

qui mo 2 siculo', ex quo plurimae samiliae sunt consulares: in quibus es etiam P

ventia, tot ex reliquis municipiis non sunt. Ex eodem orat Porcia gens, de cujus principe M. Porcio Catone idem Tullitus lib. II. de LL. cap. z. Ego mehercule N illi omnibus municipiis duas esse censeo patriaό, unam naturae , alterum civitatis rut ille Cato, cum esset Tinculi natus, in populi Romani civitaum Iinceptus est Ita

cum ortu Tusculanas esset, civitate Romanus; babuit alteram loci patriam, ait ram Dris. Sic etiam ex aliis Italiae municipiis , quae cum suifragio erant, orti Marii, Julii, Coruncanii, Tullii, Matinii,& qui non allit amplissimos honores Ro

mae consecuti sunt, ut Veterum monume

ta testantur. A di Ciceron. pro Sylla caP-7. Plin. lib. VII. Hist. cap. 3. et Tacit. lib. XI. Ann cap. 26. Enimvero Publica su debat utilitas, uti municipiis suffragii jusdaretur: hac enim esta ditissimi & nobilis simi quique ex Italia & provinciis in Umbem alliciebantur, ut ibi praetextati ope sua profundere, quam in patria togati eas

38쪽

iS CAP. I. DE COLONIIS

possidere mallent. Docemur hoc oratione Claudii, quae Lugduni aeri incisa: E . pa

e. Ooluit Sic ex municipiis Italiae , quicquid usquam egregium fuit, in Urbem processit, ut gentium Romanarum appellationes, a Patria desumtae, haud obscure osten-dUnt. v. gr. Gabinia a Gabiis, Atinia ab Atina, Saturia a Satura, Aricinia ab Aricia, & aliae apud Reinesium, in epistola ad Rupertum pag. 230. & Peri Zonium ani

quoque honestissimi, extra Urbem habitat tes , urbanos honores sperabant, & jure suffragii Romae gaudebant, si jus civit iis optimum adepti essent. Caesar lib. VIII. de B. G. c. so. Municipia 9 colonias appellaret, quibus M. Antonii, Quaestoris sui, commendaret sacerdotii petitionem. Cicero lib. I. ad Att. ep. I. In si rugiis multum posse Gallia Cisalpina Cidesur. illud autem non placet, quod ad honores, a colonis provincialibus in Urbe obtinendos, nonnulli referunt, Vocem πολίτευμα, reiP. ad

ministrationem saepe notantem, qua bis fanetus Apostolus, de civitate caelesti ageΠS , ad Philippenses utitur cap. III. Vs 2 O. inquit, το π1 μαα in caelo est. Tertullia-

39쪽

ET MUNICIPIIS. I9nus eam per Mincipatum eXplicat lib. III. adu . Marcion. cap. 2 Apostolus matrem nostram furfum , designat; se politeuma nostrum, id est, minicipatum is coelis esse pronuntians, alicui utique coelesti civitati eum deputat. & rursuS de Corona Cap. I 3. Sed tu peregrinus mundi hujus, civis supe nae Ierusalem, noster, inquit, mu vicipatus in coelis est. Similiter Hieronymus idem Apostoli vocabulum in epistolis plus semel vertit, ut idem utrique esse videatur, aclidi isset, sumus municipes caelestes, &Πt tale& nos gerimus. Verum CL. Clericus, in notis ad Hammondum ad h. l. Vocem municipatus adspernatur; quia Christianorum jus municipale est in terris, sed civitaS in caelo, magi Sque πολiiευμα idem hizesse putat, quod 1r , urbs, patria. Ego addam, quod urbs Philipporum, inde ab Augusti temporibus, juris Italici colonia fuerit, uti ex Act. XVI. Cf. I 2. l. 32. D. ad M. Treb. l. 6. D. de cevsib. etiam ex nummis & lapidibus constat. Sicut ergo Philippenses in colonia sua quidem habitabant , sed patriam communem Romam habebant, ejusque leges sequebantur, itaqu0que Paulus ait, ipsos non terrena si pere, sed caelestia meditari oportere, Ut cives caelestes decet. Ceterum, ut ad priora revertamur, multos munera Petitum

40쪽

i, ' CAP. I. DE COLONII S.

Romam se contulisse, Cicero lib. IX. epist.as. indicat, ubi queritur, in Urbem i fusam esse peregrinitatem, & braccatas Cisalpinasque nationes in Senatum esse receptas. Hinc etiam illis apud Tacitum i dignantibus: parum quod Veneti fedijubres curiam irruperint, nis caetus ali nigenarum Celut capimitas inferatur ' respondet Claudius dicto cap. 2ε. Majores mei hortantur, uti paribus consiliis Remp. capessam, tranferendo huc quod inquam egregium fuit Et: yam moribus, artibuS, innitatibus nostris mixti, aurum de opes Isas inferant potius, quam separati babeant. Addo Claudianum Stilicon. lib. ΙΙΙ. Vs. Iso. de Roma: Haec est in gremium victos quae sola recepit,

Matris non dominae ritu, ci inque vocaVit, mos domuit, nexuquepio longinqua revinxit.

Hujus paciscis deismus moribus omnes , Suodvelutipatriis regionibus utitur hospes: Quod cuncti sens una sumus s. III. Ex his fatis, opinor, manifestum est, quam longe a municipiis coloniae fuerint disseretae: sive enim originem, sive statum & munera consideres, ubivis differentia elucet. Coloni si quidem ex familiis Romani propreati, & extra urbem Pro-ἶδMu, 3grum Procul colendum acquire-ant: Municipes vero ex subditis civitati bus

SEARCH

MENU NAVIGATION