장음표시 사용
51쪽
net Valesius, in observationibus de populis fundis, tom. II. Thes. antiq. Rom. Pag 19 2. Manifeste Cicero pro Balbo cap. 8. scribit, leges, quas jussisset populus Romanus , tum demum apud Latinos pro lege fuisse, si ab ipsis essent probatae: innumerabiles leges de jure civili sunt latae,
quas Latini voluerunt, adsciserunt. In eo autem falli videtur Sigonius, lib. II. de antiq. jure Italiae cap. T. quod Gellii verba ad municipia, quae sine suffragis civitatem a CePerant, pertinere Voluit. Siquidem Gellius verbis Hadriani, in praesenti te Pore, generaliter loquitur, nec aliter sensisse potuit, quia municipiorum distinctio jam dudum erat sublata. Vide Ili. Spanhemii orb. Rom. LXer . Ι. cap. I 2.& Cl. Schwarta in diis. de jure Ital. Nobis, antequam hinc discedamus, videndum erit, quaenam sit illa lex municipalis, toties a Ctis, in L et s. D. ad munis. l. I. D. de alb. 1 ib. t. II. S. I. D. de mun. 9 bou. Sc fa pius alibi laudata: incertum enim videtur, quem illa conditorem habeat, et num generalis, an specialis singulorum municipiο-rum debeat intelligi. x oppius ab AE, Zema lib. II. differt. cap. I . generalem qua dam legis formam fuisse existimat, qua d*Omnium municipiorum jure in universum
suerit tractatum: sed valde ipsi obstat,
52쪽
3uod leges cujusque civitatis memorantur, in L I. D. de muner. l. s. s. I. D. de Dr.im . quodque alicubi lex is dicitur, in L 3. D. quod cujusique unis. Verisimilius alii mores, decreta et statuta curiarum in singulis municipiis intelligunt, de variis, quae ad rei p. cujusvis administrationem,
munera magistratuum , ordinem decurionum, litesque inter eos Vitandas pertinent, concepta: hujusmodi enim aeneae aut marmoreae tabulae supersunt, eoque etiam
reserri posset, quod in L 3. g. D. de se vioL lex municipalis alicubi permittit, in civitate sepeliri : quodque Scaevola legem
municipii Graeca lingua, ceu patria, scribptam profert, in L ult. D. de decret. ab orifac. Maxime vero ad hanc classem pertinent leges, ab his, qui imperium in provinciis habebant, easque auctoritate Senatus vel Principis ordinabant, municipiis datae aut sonfirmatae; V. c. apud Fabrevium pag. 68 s. M. I so, M. Junius Sabinus e LEGE IULIANUΝIcIPALI patroaus collegii vocatur. In eodem genere sunt leges Pompejae, Claudiae S Rupiliae , quarum Cicero lib. VI.
nius lib. X. epist. 83. II 3. I I s. meminere. Neque aliter accipienda est rubrica L . ad municipolem, sic illicet legem, etsi aliter visum
fuerit C acio lib. IX. Obf. caP. 37. cui
53쪽
respondi in praefat. ad tom. II. Thes jur. civ. Cum igitur fatis probatum dedimus,
non uno modo colonias & municipia inter
se differre, recte consectarium illud nobis ducere licebit, Municieii quidem jus utilius fuisse, propter suffragii honorem, lega
que suarum libertatem: Coloniae vero praestantiuS, propter majestatem populi Romani, cujus illae parva erant simulacra, ut capite sequente ostendam. Hinc diversa urbium studia: quae ilibertatis erant amantes , municipia esie malebant, quemadmodum Suellani & Celsenses ex colonis muni cipes facti sunt, do Praenestini maximo p tierunt opere, uti ex colonia in municipii statum redigerentur: Cicero Philipp. XIII. c. 8. Plinius lib. III. II. N. cap. 3. & Gellius dicto loco. Contra Italica, Hispaniae urbs, Hadriani majorum & Silii Poetae natalibus clara , principio municipium fuit, postea Vero jus coloniae impetravit, & colonia It licensis in lapidibus appellatur. Similiter
. Utica, Catonis morte nobilis, ab Augusto jus plenum civitatis impetravit, postea Vero in colouiam transiit; quo magis dignationi urbis paerentis exaequMa Videretur, quod ex Gellio omnibus jam notum est.
I. V. . Verum enimvero ex quo Potiores Italiae urbes, belli Marsici tempore M Ponentes, in civitatem recepta , M
54쪽
provincialinm status, prout de populo
Romano militiae meruerant, aut domi seditione deliquerant, varie mutatus fuit, mirum in modum diversa istaec oppidorum appellatio, una cum eorum juribus, obseurata est; adeo ut, Oblitterato tandem colonorum nomine, plerique se & suos cujusque urbis πολ-αζ municipes appellare m luerint. Nec longe hujus confusionis e empla sunt quaerenda: cum in nummis,
inscriptionibus & Historicorum libris fatis sint obvia, & passim a viris eruditis observata. Neque vero ea ab audaci Poet
rum natione infimive subsellii scriptoribus potam, qui ejusdem loci cultores & cives municipes vocant sui desis Martialem lib. X. epigr. 66 4 sed non paullo castiores &summates auctores dabo. Ipse enim Tullius, in observando Vocum earum discrimine cetera constantissimus, in fragmento initii orationis in L. Pisonem & cap. 23. Placentiam municipium Vocat, quae tamen, quod magnopere, & plusquam oportebat, haesitans Asconius ibi notat, sub Hannibalis adventum in Italiam, Col nia deducta fuit, & hoc nomine apud T citum lib. II. Histor. cap. I9. insignitur. Idem Tullius lib. XIIL ep. I 3. Lucam, Tacitus vero lib. III. Hi sit. cap. 33. Cremonam municipium appellar, quae colo-
55쪽
olae suerum . Et Verriq* Flaccus, 3pud epitomatorem Seatum P0 Peluim, Praenestinos, Pisanos, Nolinstis, Bon Ripnsius, Placentinos Sutrinos i ejusdem cum Tiburtibus et Arpinatibus juris iacit ,Hac si minatim in municipibus ninnerat; cum statis astum si eos colonos fuisse. i Id vero xecte sese habot. Itι ierim in v a urbes deductae erant coloniae, ut Vetere civ suis legibus, secris et omni munici puri jure fruerentur, atque in .e dem urbe simul municipes, essent, i Olmi: pariter ae A . tium missa est colonia, cum eo , IK Α tiatibus permitteretur, si et ipsi adscribit Vellent, Liri lib. VIIL cap . I l. et .C ar veteranis legionibus a ui ad lignavis, sedi non contio uos, no quo PossessOxum eX-l pelleretur, auctore Merumst cam crimi terea tempora sunt distinguenda: Ram et Cic ero Phillipp. XIIL, cap. s. commendae laudatissumum oppidum , nunc mula iunt honestissimorum quondam talon u S essum, et Frontinus de limita agror. Sunt Ioca p
blica colyniarum , ubi prius fuere in istob ia, pusea sunt is municipii jus reis R.
Sic Praeneste, una cum Tibure et Tus-lo, jator civitates scederatas Latinas initio fuit, Syllae autem tempo re coloniam Rcc
pit, et g Tiberio tandem, uti ex Gellio 'l ridimus, in inuoicipii statum redactg est:
56쪽
unde Frontinus, Nervae tempore, eam
simpliciter oppidum appellavit. Vid. Joseph.
Maria Suares Praenestes antiq. lib. I. caP. 21. Necdum vero omnia tranquilla sunt, imultosque vehementer turbat, quod Livius Setiam &Coram municipiis, quae propter Appiam fuerunt, annumerat lib. XXVI cap. 8. quod Clunia, in nummo cimelia chii regii, apud Harduinum M VN. CLUN. item colonia Apulensis in inscriptione Gru-teriana Pag, s 7. n. s. secundum Ursini sta das MVN. ABI L. & Augusta colonia, in marmoribus a Velsero pag. 37 a. productis,MVNICIP. AEL. AVG. dicitur. Denique Victor Schotti Eboracum Blitanniae municipium Vocat , quam tamen Cambdenus, Ptolemaei dc Antonini auetoritate, tum ex vetusta inscriptione & nummo Severi coloniam fuisse demonstravit, in cu--jus parte aversia COL. EBORACUM. LEG. VI. VICTRIX legitur: certo ii dicio , discrimen illud in nummis mage , quam a scriptoribus ad amussim observatum esse. Plane Trogus Pompejus munucipes pro civibus quibuscunque posuit, lib. Il. cap. 12. Patriam municipes esse, non minuta , ciditatemque non in aedificiis, sed in civibus positam. Immo quam varius hujus vocis iam olim fuerit significatus, &quam parum sibi constiterint Veteres in
57쪽
ea explicanda, ex Festo constat, qui tria hominum genera municipium dii i ait, &tertium quidem, qui ad civitatem Romanam ita Venerunt , uti municipes essent buae cujusque civitatis re coloniae, sive qui una munus fungi deberent, ut Varro in sib. V. Gellii autem explicatio hujus vocis Jurisconsultorum temporibuS magiS', CORVenit ; licet ipse queratur, sua aetate eam Pro sus ignoratam fuisse: quotus enim , inquit ,
sere nostrum est , qui quum ex colonia ex populo Romano sit, non N se municipem esse, ee populares suos municipes esse dicat ' quod est a ratione ae a veritate longe mersum. Sic adeo municipia quid N quo jure snt ,
quantumyue a colonia disserant ignoramus. ita namque communi usu, quem penes lO- quendi arbitrium est, invaluerat apud imperitus: absit vero de viris eruditis credamus. AE milius enim Papinianus in I. I . I. IO. D. ad municip. municipem a colono: Paulus IV. sent. tit. 6. F. z. coloniam a municipio, & Ulpianus utriusque commoda, velut inter se diversa distinxit, in I. 27. g. I. D. ad municipat. Nisi in hac magiS placeat, cum Cl. Velsero, BrisIonio & Voetio, coloniam priedium rusticum interpretari, aut villam, in qua qui colendi causa diversatur; quo in significath idem Ulpianus ea voce usus est, in I. C a z.
58쪽
ότ CAM 1. O E c o L o N I l set. 2I. D. ne quid in Deo pub. & scaevo .la in I. ao 'g. n instructo. idque verbal postrema suadent: quam ubi colendi causa deversatur: Pro quibus curri:Viro il- Ilustri incolendi legere nihil attinet. Alciatus quidem coloniae nomen pro habitatione,
tanquam minus Latinum, eXCUfare maluit; sed Scipio Gentilis lib I. Parerg cap.
Addi posset Seneca in praefat. deciam. in
tra coloniam meam me continui, nisi quidam ad Cordubam referrent: Columella vero lib. XI. cap Ι. de Villico: coloniae suae terminos egredi non debet. Similiter colo nisa lex a ud Varronem lib. I. de R. R. cap. a. sumitur pro pactione & modo conductionis, quo colonuS Villam acceperat,
ut in I. 3O A. f. D. locat. Constat itaque ex superioribus, non omnino Gellii & sequutis temporibus illud discriminis latuis se: quamvis in Paulo & Ulpiano minus
foret mirandum, si Vocum earum Proprietate abusi essent. Enimvero postquam, famosissima constitutione Antonini Caracallae, omnes in Orbe Romano degentes cives Romani, & proin munerum in Urbe capessendorum participes facti sunt, omnis illa differentia sublata est, ac cujusque civitatis cives municipes, & civitates quaecunque minoreS municipia sunt appellata Aucto.
59쪽
ET MUNICIPII s. 3yΑuctores hujus rei sat locupletes adduxit Ezechiel Spanhemius, Vir nostro elogio major, &, ut Jani Brou husii verba mea
faciam, ita sine exemplo erudituS, ut ejus nec virtutes nec ingenium capere posset
iners superioris staculi livor, in Exercit. posteriore ad i. XVIL de statu hominum.
Nos unico Ulpiano contenti simus, et ille, pro instituti ratione, lucem affundamuS. Ita autem in L Ι. D. ad municipat. scriptum reliquit: Et proprie quidem municipe1 pellantur muneris participta, recepti in ci Uitate, ut munera nobilicum facerent: sed nunc, id est, post datam omnibus civitatem, abusioe municipes dicemus , suae cujusque cnitatis cives: ut puta Campanos, Puteolanos. Campanos hoc loco Domitius non intelligit totius Campaniae regionis
oppidorum cives, quod Brissonius sensisse videtur lib. III. de V. S. ita enim gratis subjecisset Puteolanos, qui etiam Campaniae
cultores erant; sed unius Capuae novae ci-Ves , quae post excidium Veteris renata, eodemque nomine appellata est. Quo sensu idem Ulpianus hac voce usus est in I. v. g. 3. D. quod metus caus L so. D. de contrab.eint. & Cicero I. Agrata cap. 7. VetuS autem Capua, non a capite, neque a CaPyTrojano, AEneae socio, quod Strabo,
Dionysius & Latinus vates opinantur, sed
60쪽
a campestri plagae & camporum . planitie
nomen accepit , auctore Livio lib. IV. cap. 37. & Plinio l. III. cap. Unde et Campas, pro Campano molli, apud Plautum legitur, Trinummo A et II. sic. Nec multum abit, quod Plutarchus in Annib. CZPuam aκῆπο .hortus derivat: id enim Dorica dialecto est inde campus et Campania, Uti Vir eruditus, Alexander Dukerius, in animadvers. ad Camilli Peregrini Campaniam
felicem diss. II. cap. Iz. et diis. IV. cap. IO. disputavit. Inde etiam consuetudo repetenda est, ut Capuae cives, non Capit ni, sed Campani dicerentur; licet a C pua, secundum analogiam, sic Capuanus, ut a Roma Romanus, auctore Varrono
lib. IX de LL. Neque tolerari potest quod Vulgati Codices in I. l. D. de Termino. pro Piscatoribus inpenatis , habent Capuanis; etsi Florentina lectio id habeat incommodi, quod non fatis congruit silui Capenatium mediterraneo, atque ideo LU-cas Holstentus piscatoribus Formianis NCapreatis legendum conjecerit, qui in insula Caprearum piscabantur, applaudente Peregrino dicta diis. H. cap. 29. Quicquid hujus est, ii originem populi spectes, Campani non municipes, sed coloni erant: quia noVa Capua primum a Bruto, Syllanis temporibus, deri a Caesare, et denuo