장음표시 사용
11쪽
De DUenteriae E mologia Definitione F vari is ejus speciebus.
l. 1. ominis Dysenteriae Etymologia variis
inter Auctores discrepantiis ansam praebuit: Nonnulli, nomen a tribus Verbis Graecis δυς difficultas , intestinum & ρὐω suo derivarunt, haecce derivatio tamen mihi minus, Placet, quoniam pleraeque suXuum denominationes , quae Verbum ρεω postulant, non ut Dysenteria in ria terminantur, sed fere semper in rhea ut Diarrhea, Menorrhea, Leucorrhea, magis mihi arridet derivatio ex δυς & ἐντερ δε , praecipue quoniam Veteres nullius fluxus in hujus morbi descriptionem mentionem secerunt, sed hoc nomine diss- cultatem Intestinorum indicare voluerunt,
12쪽
C Risus vox Dysenteriae cum Voce tormina Permutavit. PrOXima, ait, his inter intestinorum mala tormina esse consueverunte εντερiα Graece vocatur a): Sch IBONI Us
db sentericos, id est torminosos, scripsit b .
Haec tamen denominatio morbi id eam minime tradit. Dissicultas enim In testinorum, tormina, in aliis morbis a DI senteria quam maxime diversis locum habere possunt, nonne in Diarrhea testante Cut L EN c ct assi mante quotidiana experientia gravissima tormina saepe adsunt 7 neque illo nomine sanguinis memoratur e filuxus, qui, licet signum non vere patho gnomonicum hujus morbi tamen frequentissima molestis simaque Dysenteriae comes est. Haec de nostri morbi Etymologia susscere credo. f. I I.
13쪽
I. II. Variae a variis Auctoribus hujus morbi proinducuntur Definitiones, a nonnullis definitur, quod sit cruenta alvi dejectio cum dolore &ventris torsione cdo , alii illam torminosam S ulcerosam dejectionem vocarunt e ; sunt
qui sanguinis evacuationem tanquam pathO- gnomonicum hujus morbi Phaenomenon in suis definitionibus& descriptionibus memoraverunt, inter quos praeter moX memoratos Auctores
n RIDE h adducere satis erit. -- alii te nesmis & torminibus potius animum adverterunt , & languinis excretionem vel plane omiserunt, vel non nisi in transitu quasi, & tanquam signum , quod saepe non semper tamen
14쪽
Iocum habet, definitionibus adiunxerunt, in.
suffciat; Febris continua remittens frequentissima Dysenteriae contagiosae comes, a per
multis Auctoribus praeterita, a STOLL n & , oc EL o tamen memoratur. Optima mihi videtur definitio CVLLENII,
ct meae eXperientiae quam maXime congrua , certe illam hujus morbi, quem vidi i deam, graphice depingit, cum dicit, Dysenteriam constituere Pyreae iam contagiosam; dejectiones frequentes, mucosas , vel Sanguinolentas, retentis ple-
15쪽
plerumque Decibus alvinis; tormina ; tenes-
Variae Dysenteriae species a No sologis memorantur, nonnulli Auctores, illi praecipue , qui Sanguinis vel Decum cruentarum eXcretiones pro signo D 3 senteriae diagnostico habuerunt, omnes cruentas per anum CVacuationes ad no strum revocarunt morbum,
sub hoc titulo ergo SΛυ vh GEs in sua No sologia egit de 'senteria benigna Spontati s q), quae a variis plet horae speciebus oriri potest, a Sanguinis vera abundantia sive plet hora ad molem , a plethora ad spatium post membri notabilis amputationem, a plet hora ad volumen, quando Sanguinis molem a calore auctam deprehendimus r); bonigna tunc mater Natura, nostram laborans salutem, superabundantem & inde nocituram Sanguinis copiam hac via e nostro corpore eliminare
16쪽
tentat. Haec Dysenteriae species, si eo no mine hunc morbum vocare liceat, ergo minime cum nostro morbo con Venit, aeque minus ac a supra nominato Nos logo memorata
D1fe uteria catamenialis & gravidarum s , quae potius cum fluxu haemorrhoidali inter
benignae naturae conamina revocare debemUS.
Alia memorata Species, quae a potu nonnullaram aquarum in hominibus non assuetis locum habet, talis in quibusdam regioniblis exteros invadit, ut frequenter Parisiis, Londini, Amstelodami to , ut etiam in Indiis Orientalibus observatur v); a drasticorum ab usu oriri potest Dysenteria , ut etiam ab acribus ingestis, frustubus immaturis, illa tamen species, quando nihil nisi acrimonia peccat, non est contagiosa & facilius sanatur x . Sed inter illas species , quae ad nostrum
morbum propius accedunt , numerari me-
17쪽
IID senteria atrabiliaria , quae febre continua remittente etiam comitatur , e XCretae saeces virides, atrae, vehementer' etentes
sunt, ingens adest virium prostratio, verbo, morbus est perniciosissimus, de quo HIPPO -c RATEs iam dixit, In testinorum dissicultas Δυσεδρία , si1 ab atra bile ortum duXerit, le
Dysenteria miliaris morbus est eXanthematicus, ubi materia acris intestina erodens cum villosae In testinorum tunicae frustulis ejicitur, quando in eXcrementis simul adest materia carnosa ex Lympha & Sanguine coagulatis constans, vocatur insenteria carnosa czθ. 'fenteria Intermittens febre nempe &Symplomatibus intermittentibus stipata, &Cortice Peruviano , omnibus aliis remediis incassum adhibitis , optime sanata annotata fuit a D. LAUT TER a . Dy
18쪽
'fenteria alba omnibus genuinae Dysenteriae symptomatibus stipata est, Sanguis neque
purus, neque cum foecibus commistus excernitur.
19쪽
hujus morbi species quam maXime cum morbo mox describendo conveniunt , imprimis ultima in Indiis observata, cujus causae &Phaenomena aequo ac maxima curandi methodi pars quam aptissimi cum nostrae Dysenteriae specie congruunt.
Diagno is , qua Dysenteria contagiosa ab aliis morbis nonnullis symptomatibus cum illa convenientibus, vel etiam ab aliis hujus morbi speciebus, ex diversis causis oriundis, dignosci possit, ex praecedenti brevissima aliarum specierum deseriptione cum sequenti fidelissima morbi historia comparata haud dissicile perficitur, in nonnullis morbis, ut in fluxu haemorrhoidali, evacuatio Sanguinis adest sine torminibus, sine signis contagii, sine virium prostratione, sine excretionibus alvinis
20쪽
mucosis, potius Deces durae sanguinem ex vasis haemorrhoidalibus apertis exprimunt; in Diarrhoea foeces liquidae, nonnunquam etiam muco permistae eXcernuntur, adsunt tormina, non tam validalac in Dysenteria, neque eo in casu Sanguis excernitur , nec Tenes mi tam crudeliter aegros cruciant. A. Lienteria es Fluxu Coeliaco non tantum ea ratione differt , quod in illis morbis Sanguis non eXcernitur, signum certe in Dysenteria non diagnosticum , sed quoniam in illis evacuationibus sine notabili cruciatu vel tenesmo , alimenta vix vel non vix quidem digesta, vel etiam materia alba chJlosa excernuntur, praeter alia signa, quae paullo alte tiori Medico haud evadere possunt. f. V
Morbus ille vel Idiopathicus est, qui sine ullo morbo praegresso sponte oritur , vel mpathicus, quando alius morbi ob benignae Naturae conamina vel infaustam materiae morbificae metastasin sequela est. c A