장음표시 사용
51쪽
circa Ipecacuantiam versatur opinione; in morbi initio pro emetico illam Tartaro emetico junctam dedi. Sed credo vires ejus nihil prae tartaro emetico peculiare habere , immo forte Tartarus Emeticus praevalere videtur. Illi auctores, qui ex professb de Dysent euria scripserunt uno fere ore remediorum purgantium usum laudibus in coelum eX tulerunt, ct simul nocivum adstringentium S optatorum in morbi initio essed tum demonstrave runt, inter quos CULLEN ch , ΡRiN
erit; DEGNER etiam quam maXime materiae acris intestina irritantis egestionem com
mendat cl) ct hunc in sinem Rhabarbari vires valde attellit, immo illi radici specificam
adversus hunc morbum virtutem adscri
52쪽
Rhei essicacia in hoc casu mihi semper suspecta fuit ob incertam & tardiorem ejus actionem, S uim ejus adstringentem , hanc
ram opinionem confirmatam video in optimo circa hunc morbum tractatu Doct. G. B AT E R supra memorato.
Antequam oleum Ricini, c de quo in posterum) adhibebam, sale utebar cathartico amaro soluto ope vitelli ovi cum oleo olivarum vel amygdalarum commisto , hoc remedium praestantissimum inveni, quando Ven riculus illud , ob saporem valde nauseo sum , non respuit , quod tamen saepissime contii gebat.
Secunda Indicatio, Subactio scilicet 'crirnoniae irritata is, postulat oleos a demulcentia, laxantia lenitiva parvis dosibus longisque intervallis S hic quam maxime commendare debeo oleum Ricini per expressionem tanquam remedium in hocce morbo praestantissimum , essicacissimum, oleum illud ex seminibus Ricini communis L INNAEI, Vulgo Palmia Chri sti vocati , eXprimitur , albidum spissiusculum, si recens est, aetate ma-
53쪽
gis spissescit & rubicun tam sit, hoc Remedium semper forma mixturae adhibui cum vitello ovi in aqua Cinnamomi solutum, & additae Syrupo C. Aurantiorum quantum sus ciebat ad gratam dulcedinem. Capiebant aegri hujus mixturae sescunctam quartis vel seXtis horis , sequentes optimos effectus ab hocce oleo observavi. λ'. Materia acris in ventriculo producta eodemulcebatur & leniter evacuabatur, tormina ct tenesmi sic admodum minuebantur, imo nonnunquam prorsus tollebantur. 20. Eo Remedio aegri eontinuo leniter intestina eX onerabant, iisque eXonerationibus illud oleum semper aliquid suppeditabat, sic dirissimi in hoc morbo cruciatus, Tenesmi, ab inanibus ad alvum evacuandam conaminibus oriundi, oleo Ricini quam maxime mitigabantur, vel etiam brevi prorsus ablati fuerunt, tollendo ergo duo haecce gravissima imo plane intolerabilia Symplomata Tormina nempe S Tenesmum, dispossitioni ad Gangraenam obviam ire debet, quae vehementi horum Symplomatum dolore frequenter eXcitari mihi videtur; & certe in illis cassibus, ubi
54쪽
ubi data fuit occassio curandae Dysenteriae ab ipso morbi initio propinatione olei Ricini, semper optimum ab ejus usu percepi effectum, molestissima illa mox memorata Symp- tomata immo ipse morbus quotidie diminue bantur , donec prorsus cessabant.
Tertia Indicatio augmentum Diaphore sis postulat.
Quum, ut antea l. III cap. III dixi, intempestivam corporis denudationem S refrigerationem saepissime inter hujus morbi causas observavi, certe suppressae Diapho resis restitutio in integrum prodesse debet , ita tamen, ut remediis eum in sinem adhibitis, nee solida debilitando di fluida nimis attenuando putredini faveamus, nec nimio stimulantium usu febrim augeamus, neque effecta medicamentorum leniter diaphoreticorum, moderata illa alvi evacuatione ab oleo Ricini excitata, impedita fuerunt, sic dicit etiamCULLEN n , quod circulationis ad cutem Ope
55쪽
ope sudoriserorum directioni usu moderato purgantium lavetur. Medici nonnulli optimos effectus remediorum sudoriserorum adhibitioni tribuerunt, illa tamen medicamina de die parum vel nihil esseere possunt, quoniam hoc tempore aegri saepius e lecto surgere debent ad alvum eXonerandam, quo somni tempore non tam frequenter ueXantur, vespere ergo tantum illa remedia dedi & postquam per duos tresve dies mixturam demulcentem supra praescriptam sumserunt , chaud quaquam antea cum diaphoretico jungatur paululum succi papaveris , quo Vis ejus sudorifera non tantum augetur, sed simul aegro somnus et quies conciliantur.
Quartae Indicationi , virium scilicet susteritationi S putredinis correctioni satisfacere conatur Medicus remediis antis epticis , roborantibus , eXcitantibus, cuique, qui materiem medicam primis tantummodo gustavit labiis , notissimis, quae ergo hic lassius S nominatim ad dueere supervacaneum foret , Radicem G Cois
56쪽
Columbo tanquam in hoc morbo utilissimam
Diaeta ex cibis potubusque eupeptis & eu chymis parca quantitate, sed saepius adhibitis constare debet; usus vini generosi debita dosii tantum pro excitante S antis eptico , nunquam ea quantitate, ut febrim augeat, dJ sentericis in hoc morbi stadio saepe quam maXime prodest, praecipue versus finem morbi & quando vires admodum exhaustae sunt; talia remedia etiam cum supra commendata mixtura jungere possumus, si adhuc aegri vires non nimis imminutae sint, S sic duabus Indicationibus uno eodemque tempore auscultare remedio. Fructus maturi dysentericis non tantum semper gratissimi eorumque sitienti palato delectabiles stant, sed etiam tantum abest, ut illi hunc morbum procreare, vel maXime ei nocere possint, quemadmodum nonnulli voluerunt Auctores, ut, potius pro Optimo remedio sint, quod jam ab ALEX. TRΛLLI Α-
57쪽
DE s) , observatum fuit. - Pariterque praestant acida omnia nativa vegetabilia, acida fossilia , quia mihi nimis acria videbantur, nunquam in usum vocavi.
l. IX. Quinta Indicatio , totius corporis & praecipue intestinorum virium incrementum suadens, eadem fere ac praecedens postulat remedia, tonica scilicet adstringentia, roborantia, idemque vitae regimen. Per totum hujus morbi decursum diaeta demulcens sit ac putredinem resistat; cibus ergo eX mucilaginosis facilis digestionis, potus eX aqua hordei, oryzae, panis, decocto albo, similibusque, additis magis vel minus excitantibus, desumantur; quae preterea ad Diaetam attinent, satis superque a DEGNER, PRINGLE, BAΚZR aliisque praescripta sunt.
58쪽
Quum virium sustentatio S putredinis de pessio praecipuam curationis partem in nostro morbo eniciunt, certe surnini est momenti de nocivo vel prosicuo venae sectio-ms effectu nonnihil dicere; si dis si to& BARER va U. S. commendarunt Scerte non dubito, quin tanti nominis Viri , optimum essectum in Dysenteria viderint, &inde concluderem , quod illud remedium sorte in Europa; illorum Virorum praxeos se, de , optim j usus esse potest; nunquam tamen bonum eventum a V. S. in Indiis Occidentalibus observavi, in calidiori illo climate corporis solida & fluida ad putredinem magis sunt disposita S licet shmplomata adsint, quae inflammationis metum incutere possunt, V. S tamen nunquam bonum habuit esse-dium, potiua e contra nociva fuit, vires diminuendo S sic morbo favendo; tantum abest, quod aegri robur infringendum sit, quod
59쪽
agis, Vires omnibus, quibus pollet ars, auxiliis suste dandae sunt, ut aeger tanto hosti resistere valeat, DEGNER etiam V. S. in hoc morbo improbavit, licet in Europa pra-K in agebat cx , S CULLE, dicit, quod nunquam in morbo, ubi debilitas instat, symp- tomata inflammatoria pro V. S indicantibus
Talis erat mea curandi methodus, quae saepissime quam optime pro voto mihi cessit, quando non deerat Occasio ad huncce morbum ab ipso ejus initio tractandum, sed quando hoc mihi non contigerit, si, quacumque de causa morbus suas jam egisset radices, antequam auxilia praestare potui, vel ob majorem aegrorum a nos comio distantiam, vel ob eorum inertiam vel contra remedia praescriptamque diaetam repugnantiam , quando morbus tam vehemens erat, ux Omnia adlata remedia sperneret S intestinorum ab
60쪽
abrasorum indicia jam adessent, diversa ab
antea commendatis, tunc instituenda erat ratio medendi; vires aegrorum quam maXime labefactatae evacuationes non amplius ferebant & medicus etiam invitus cogitur adoptatorum praescriptionem, licet ea rem Odia hostem potius includere, quam pellere videantur, praecipue in illis casibus , ubi necessariae evacuationes praemitti non potuerunt, ine Vitabile tamen nonnunquam est pro tempore cum hoste inducias facere, ad sistenda molestissima & dolorifica hujus morbi sympto mata, crudeles tenesmi & ut aegro itio morbo defatigato eorum & demulcentium usu pacata nonnulla momenta oonferamus. Tunica intestinorum abrasa enematibus ex mucilaginosis, oleo sis, solutionibus amγliquasi restituere S sic tubum In testinatem ab acri dysente rica materie defendere debemus, DEGNEat hunc in finem commendat usum laternum Radicis Salab ceto, cujus usus a G. BARER tanquam summae utilitatis memoratur : semper necesse inveni clysmatibus