장음표시 사용
31쪽
publicos,'alios Μciales ad praemissa necessarios , θ' opportunos : etiam Clericos , sivὸ Religiosos cuiuscunque ordinis fuerint deputandi oe construendi. Qua in enumerationectim a Fiscali Procuratore post Cardinales exordia tur , deinde ad Notarios deseaendat, tum vero ad alios minores , ac
levioris momenti Osficiales , satis ostendit Pontifex, se ne cogitasse quidem de Generali Dominicano Commissario , qualem hodie conspicimus , qui post Cardinales potissimum locum habet : tantumque sibi autoritatis, ac potestatis acquisivit, quantum in unoquoque Cardinalium seorsum non reperies, licet specioso Inquisitorum
titulo decorentur. Sane tantum munus, enumeratis Cardinalibus ante Fiscalem Procuratorem. ac Notarios recensere debuerat. Quid i quod ea disjunctiva enun- Ciatio, quae vagatur inter Clericos Seculares , ac Regulares cujuscunque ordinis , & de minoribus Ossicialibus loquitur infra Procuratores Fiscales , ac Notarios Constitutis, satis prae se fert studium Pontificis, quantopere nimirum alienus esset, vel ab ipsis inferioris notae muneribus Certo Dominicanorum ordini addicendis. Verum quidem est experientiam rerum
Magistram abunde docuisse , quod praeter Cudinales Inquisitores, qui sunt in
32쪽
supremo eius Tribunalis gradu , praeter
Procuratores Fiscales, Notarios, aliosque levioris , aut inferioris notae homines , opus sit praecipuo quodam, seu Praesecto, seu Administro, qui sive Secretarium, sive Commissarium, aut alio quocumque nomine appelles, ardua, ac plurima Tribunalis negotia moderetur , disponat Scexpediat, ac stabile domicilium in Inquisitionis Palatio sibi habeat. Verum juxta
Pontificis instituentis mentem , Prima .rium adeo munus, cujus est omnia tem perare , moderari , movere , regere a
Ciero seculari nequaquam distrahendum
fuerat. Cardinales a primaeva Institutione , non Inquisitores modo , Verum etiam
Commissarii constituti fuerant. Potuit itaque ex iis Commissarius primarius , aut Praefectus deligi, au t si id minus commodum erat, & alteri a Cardinalibus demandandum fuit, praesto erat Praelatus aliquis Secularis, qui non Assetar tantummodo ob forenses contentiones, sed etiam Commissarius , & esset, & appellaretur. Non omittam edictum contra Bibliopolas, & Librorum Impresbres, atque Dohanarum ossiciales, &C. datum a Cardinalibus Inquisitoribus anno Is 3. Hoc est anno secundo a Romana. Inquisitione constituta : Ad ejus calcem ita apponitur.
33쪽
De Mandato Uustrissmorum , ae Reverendis sinorum D D. Car natium isquisitorum Do ctor alphqUM-Secretarius: Adeo verum est Dominicanos a primaeva institutione exclusos, neque uditum fuisse Dominicani Commissarii nomen. Vide edictum in Appendice Directorii Inquisitoriam pag. I I 2. Donec Frater Theophilusa Tropaa Calaber Dominicarius, de quo Fontana in Cat logo Commissariorum S. Ossicii, Commendatione Cardinalis Carastae , ac si nullus idoneus in Clero Seculari esset, obtinuit, ut in primum Commissarium eligeretur: quod non admodum feliciter cessit Cardinali Carame, deinde in Pontiscem P uluin IV. electo. Tant enim severitate hic Frater Theophilus munui suum gessit, ut Paulo IV. desun Eho, seditio Romanorum excitata fuerit in Inquisitores, in Dominicanos, in ipsum Paulum IV. ejusque statuas, atque insignia. Vide Myi idum, Ciacconium.
34쪽
nem Claro se lami committenda Paulus Iu censuerit. MAximis Privilegiis Sedes Apostolica insignivit ab ipsis eorum initiis utrumque ordinem Praedicatorum , ac Minorum, in Sacramentis administrandis, verbi Dei Praedicatione, Inquisitionis munere exercendo, Quamquam munu. hoc Dominicanis praecipue Fratribus creditum fuerit, quod quidem implebant una cum Sacris Concionibus, nec sinς Episcoporum consensu, ut in tantae animadversionis judicio non postponenda Panis cum auctoritas intercederςt, uti loquitur Urbanus IV. in suis Apostolicis Literis , quas Pegnasin Directorii Appendice recitat pag. 4 I. Facile autem fuit tot Privilegiis abuti Fratres in Inquisitionis prae, cipue causis, ac Processibus : Fratres , inquam, ut puto Dei zelo instructos , non autem Iuris, ac fori peritia, ut ea lomittam, quae humanitus peccari conti. sit. Quam multae inde turbae exortae
tuerint, deprehensuit . cst in Concilio l
35쪽
Lugdunensi II. anno I 274. Numerus Praelatorum qui interfuerunt, fuit quingentorum Episcoporum, Abbatum septuaginta, aliorum Praelatorum mille : Haec seribit Ptolo maeus Lucensis lib. I s. Hist. Eccles. cap. 3. tom. II. Scriptor. Rerum Italicarum pag. II 66., qui Patrum numerus excedit reliqua hactenus celebrata Concilia, jam vero, inquit, Frater Ferdinandus det Castigito in Historia ordinis S. Dominici Parti I. lib. 3. eap. 39. si Ac si in adeo magno, ac solemni Con- ,, gregatione nihil aliud esset, quod age-
, , retur, auditae undecumque fuere que- rimoniae innumerae contra Fratres Do-
,, minicanos, & Franciscanos: Quotquot, , in eo Concilio fuere Episcopi , atque ,, Presbyteri, totidem fuere veluti FiD, , Cales Procuratores in Mendicantes :,, Gorum plures, subdit det Castigiio , ,, confultius egissent, si tot querelarum cau- ,, fas praecidere studuissent. V Iam pridem anno Alexander IV. clim Parisiis haberetur Capitulum Generale F. F.
Praedicatorum , eos monuit de auere Iis Episcoporum : Caeterum Cum reS Omnes in pejus ruerent, tum alia remedia tentata sunt, tum Clemens ΙV. anno I 266.
suis Apostolicis Literis Fratres admonuit de derelis Orbis Catholici propter abusum
36쪽
facultatum , quas iis Romana Sedes impartita fuerat. In quibus sane quae majores turbas cum Episcopis, ac Laicis mis-Cere poterant, erant procul- dubio Inquisitorum ampliss1ma Privilegia. Legatur Historicus loc. Cit. Iterum inViennensi Concilio ann. I II. Trecentorum Patrum: ,, Multorum, in-
, , quit, Clemens V. querela Sedis Apo- is stolicae pulsavit auditum, quod non- ,, nulli Inquisitores per Sedem eandem
,, Contra pravitates Haereticorum depu- ,, tali, metas sibi traditas excedentes ,
is sic interdum extendunt suae pote statis is officium, ut quod in augmentum Fi-
dei per circumspectam ejusdem Sedisse Apostolicae vigilantiam salubriter estis provisum, dum sub pietatis specie gra,
,, Vantur innoxii, cedat in fidelium de- ,, trimentum. V Deinde plura Pontifex constituit, quibus coarctat facultates Ino quisitorum in favorem Episcopalis auctoritatis. Graviora haec fiebant ex aliis abii-sibus in Sacramentis administrandis per eadem ipsa tempora, de quibus haec habet
IoannesXXII. In extrav.I'.de judiciis,,Frem quentes, imo innumerae quodammodo,, de diversis mundi partibus Venerabi- , , lium Fratrum nostrorum Episcoporum M aliorumque Superiorum Praelatorum ,
37쪽
nec non dilectorum filiorum Recto.
sum, Curatorum, &'Paraecialium Sa , , Cerdotum querelae contra dilectos fi- , , lios Fratres Praedicatorum, & Mino. rum Ordinum, nostrum, dc Sedis Apo- ,, stolicae excitarunt auditum , & cla- ,, mosis insinuationibus excitare , & fa- , , tigare non cessant. '' Nimirum cum Mendicantes per Inquisitoratus ossicium partem sibi non contemnendam acquisivissent Episcopalis auctoritatis, vix sperari' poterat futurum , ut ne in hoc, aliisque Ecclesiasticis muneribus aequitatis limites transilirent , ne multa graqvamina inferrent , cst injurias , ae jacturas. Quae sunt verba ejusdem Pontificis in eadem Extravaganti. Idem qui supra Clemens V. nonnullos Inquisitorum Mendicantium: abusus, nobis patefecit in Clementina Nolentes 'E. de Haeretisis eXViennensi Concilio. ,, Nolentes, inquit , splendorem solitiim negotii Fidei per ,, actus indiscretos , & improbos quorumvis Inquisitorum Haereticae pra-
,, Vitatis , quasi tenebrosi fumi caligine,, obfuscari: Hoc Sacro Concilio appro , , bante statuimus, &c. tam ipsorum Inquisitorum , quam Episcoporum , seu ,, Capitulorum, Sede Vacante super hocis deputatis Commissariis, quibuscunque
38쪽
se districtilis injungentes, ne praeteXtu,, ossicii Inquisitionis, quibuscunque mo-- dis illicitis, ab aliquibus pecuniam eX-
,, torqueant, nec scienter attentent Ε - .
,, clesiarum bona , ob Clericorum deli-
ehum praedicti occasione Ossicii, Fisco, , etiam Ecclesiae applicare. V Facillimum aut berat, ut turpissimum avaritiae crimen subreperet, quod Innocentius IV. utique ex Fratrum Mendicantium Consilio, ac precibus anno Archiepiscopis, θ' Episcopia injunxerat, ut de poenis pecuniariis exaisis providerσnt Inquisitoribus in Expe is : Literat Apostolicae leguntur in Appendice Directorii Lymerici , di Pegnae p. Ia.. ,, Addit ibidem Cle- D mens V. Inquisitoribus ipsis distri-
,, Elius inhibemus , ut nec abutantur ,, quomodolibet privilegio portationis aris, , morum , nec ossiciales, nisi sibi neces- ,, sarios habeant. V Alium nobis abusum detegit Joannes XXII. in Extravaganti. Cum Matthaeus 3. de Haereticis inister communes. , , Cum , inquit, Matthaeus,, dc Pontiniano Ordinis Praedicatorum, ,, Inquisitor Haereticae pravitatis in Re- ,, gno Siciliae, frivola occasione quaesi- ,, ta, ac nostra, & Apostolicae Sedis re
39쪽
Excommunicationis Sententiam, inconsultis motibus non sine multa temeritate, duxerit proferendam &C. Malorum colluviem,sive Inquisitorum inscitia, sive pravitate perItaliam universam longe lateque manasse , testatus est Clemens VI. Beris nardo enim Cardinali Tituli S. Marci, di Apostolico per omnem Ecclesiasticam ditionem Legato in mandatis dedit, ut Cer-
tior fieret de iis, quae prave per Inquisi tores gesta fuissent; diligentissimeque curaret, ut quicumque per eos vexati fuissent, Pontificii Legati aequitate subleva. rentur. Frustra hoc objiciunt adversarii
Os sion Origine lib. 7. pag. 293. Non haec fuit Inquisitionis culpa, sed Fratrum δε- qu torum. Quid enim ab iis expectes,
quorum plures generis obscuritas, familiaeque tenuitas, plurimos j urisi rudentiae, forique inscitia, omnes Eccle uasticae gubernationis imperitia tantae potestati , quantum sibi habebant Inquisitores, non modo non idoneos, sed maxime impares attestabatur Z Eoque magis, quod per ea tempora Generalis, aut Provinciales Ordinum poterant pro sua voluntate, quos ex suis aptos censerent, Inquisitoris dignitate insignire. Haec qui diligentius expenderit, omnino intelliget, nihil potuisse
40쪽
a PAULO III. sapientius excogitari ,
quam ut Clerum Secularem in Inquisitione administranda constitueret.
Costitutionem prudentissime latam a PAULO III. evincet usoriai Eccle Utica temportam PAGLO Iu proximiorum.
AT quoniam per singula excurrere infinitum esset, tempora expendamus PAULO III. Pontifici propiora , ut deinde . clarius luce ipsa constet , quantae prudentiae fuerit Romanam Inquisitionem, amotis Regularibus, uni Clero Seculari permitti. Clim Hispanias a Maurorum jugo vindicassent Ferdinandus Catholicus cum Isabella conjuge, Maurorum plurimi in Africam trajecere , reliquis licuit in Hispaniis commorari, ea tamen lege victis data , ut Christiano Baptismo abluerentur, quod & Iudaeis imperatum est , magno numero Hispaniam incolentibus. Id non nisi per fictionem, ac mendacium impletum a pleriseque fuisse animadvertit Turrecremata Dominicanus, non ille quidem Canoni sta
