D. Jo. Burchardi Menckenii ... Oratio secularis, de viris eruditis, qui Lipsiam scriptis atque doctrina illustrem reddiderunt, in Academia Lipsiensi, ex decreto Rectoris magnifici et Senatus academici, die 4 decembris a. 1709 in ipsa jubilaei academi

발행: 1710년

분량: 37페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

lyhistorem, omni laude dignum, sed omni majorem Tanta enim illius fuit eruditio, ut, sive veteres Scriptores Graecos Latinosve interprearetur, sive ad Tibulli, quem plurimum amabat, ingenium elegiam componeret, sive epistolam scriberet ad Amicos lit ratos, quos habebat in omni Europa praecipuos, nemo ei vel commentatione, vel carmine, vel epistola anteponendus esset. Sed, quod mirum, tanta praeterea ejus tui modestia, ut, quamvis saepissime ab Eruditis consultus, multorum lucubrationes conssiliis atque per ipsa egregie promoveret, vix unquam tamen ad duci posset, ut nomen suum publice prostare patere tur, tantum abest, ut de edendis spissis voluminibus multum laboraret, sciolos illos, quibus manus&digiti pruriunt, nunquam non serio detestatus. Istud vero praecipuum plane habuit&quasi proprium, quod Mesecurio Musis conciliato, primus in Saxonia commercialiteraria instituit, unde de his, quae exteri pararent aut ἀagerent, accurate edoctus, ad nostros diligenter retulit, neminemque in Aula, Academia, Republica paulo doctiorem ignorare palliis est, si quis in Republica Literaria eximium aliquid ac laude dignum esset conatus. Sed dum Aa pzo VII laudes memoro, diu anxius cogitavi, utrum me Parentis quoque mei TTONIS, a quem

32쪽

quem acerba mors abhinc ferme triennio abstulit, mentionem facere consultum esset. Quamvis enim non ignorarem, complures ita existimare, quasi ille non omnino nihil ad ornandas bonas literas contulisset, metuebam tamen , neque id frustra sorte, ne aliqui me arrogantiae aut levitatis ad minimum arguerent,

qui me ideo Patris mei meminisi hoc Ioco putabunt, quod ad me sperarem aliquid redundaturum earum laudum, quae illi jure meritoque ab omnrbus tribuuntur. At quoniam in hac solenni Panegyri ea imprimis pra termistere nequaquam decet, quae ad famam ac gl riam Academiae nostrae pertinent, non patiemini, ut arbitror, Auditores, ut intactum plane relinquam B. Parentem meum, qui illam, quantum in ipso fuit, haud parum provexit. Neque enim fraudandus est hae Iaude, quod primus is Germanorum de edendis Ephemeridibus erudi is consilia ceperit, susceptisque oportune in Belgium Angliamque itineribus,3 praeterea e ruditin imis quibusque per Galliam, Italiam a Gemmaniam iris per literas conciliatis, exoptassissimum

multorum votis Actorum Eruditorum opus non imteirupto per annos viginti sex labore summaque de

assidua cura in publicum emisit Equidem ad ejus laboris societatem non illos modo, qui Lipsiae, verum k qui in ininis locis florerent, invitabat, quo factum

33쪽

ut, cum pars operis haud contemnenda ne odorso, Cesiario, Teneesio, inhiobauso, cirris aliisque sun mis Viris extra Limam viventibus debeatur, fama tamen quicquid inde a gloria ducitur, id ad Lipssiam unam, e qua Acta prodeunt, omnino redundet. γsi enim nostri aemuIatione tot interea Diaria, toς Bibliothecae throrum novorum, tot ova, tot Excerpta iteraria, sive Latino, sive Etrusco, Gallico, Belgico, Anglico, Germanico sermone prodierint, quotarum quaedam habent suos amatores, nemo tamen i ficiabitur, Lipsiensium Diarium orbis Eruditi universi plausum hactenus praecipue meruitae, ut vel hoc nomine superius seculum Academiae nostrae auspicatissimum sit dicendum. mos ergo tantos, tam elegantes, tamque eruditos Viros proprio & haereditario quodam jure Lipsi nostra sibi vindicat, ut ad eius telicitatem nihil superesse videatur, quam ut a Deo immortali omnis bonitatis perenni fonte, enisissimis precibus contendamus, ut immortales Lipsiae esse jubeat Theologos pios, ICtos prudentes, Medicos peritos, Viros denique in omni doctrinarum genere exercitatissimos. Servet imprimis supremum Numen Potentissimum Poloni

tum Regem, FRIDERI CUM AUGUSTUM, D minum nostrum longe clementissimum, hostibus, quos incredibili vi stupendo ad posteros exemplo 3 pro-

34쪽

prostravit, conculcavit, superiorς divina porro gra. tia tueatur, ut quemadmodum de Augusto Imp. statum lagimus, quod, quam stram eam inveneratu bem Romam lapideam reliquerit, ita Lipsiam nostra quam lapideam conspicimus, auream quondam, hoc est, felicissimam efficiat. Servet idem Numen cum serenissima Matre atque Avia Serenissimum Principem juventutis, patriarum virtutum, ut nominis ditionum, ex asse haeredem, spem nostram, Hecus, .meliorum literarum grande praesidium. Servet Serenissimos Saxoniae Duces, Alma Academiae Nutriatios, Dominos nostros clementissimos, eosque diutissime in his terris magno Academiae commodo supe stites esse jubeat. Floreat Saxonia Floreat Lipta, Academia, senatus,Civitas Floreanti

SEARCH

MENU NAVIGATION