장음표시 사용
1쪽
PUBLICO EXAMINT MODESTE OFFERUNT
In Audito Phil die V Iun. MDCCCXXII.
3쪽
Redintegratum immortalis ΚANTII ingenio & indefesso labore philosophiae studium, Idealismo FlcHTII ulterius excitatum, eum haudquaquam videtur habuisse exitum, in quem tanta horum virorum molimina spectabant, concors scilicet ut efiiceretur, sublatis omnibus circa ultima cognitionis humanae principia dubiis, inter veritatis scrutatores unitas & consensus. Eandem enim, quam FicHTE, primo ingressus viam SCHELLING, ingentis spiritus vir, cui primas inter hodiernos sapientiae doctores nostra aetas videtur deferre, de eadem haud parum deinde deflexit, &, absolutae identitatis idea ductus, non tantum Idealismum a KANTlo inchoatum, a FlCHΤIo longius provectum, in altiorem adhuc enisus est attollere gradum, in quo ipse absolutus, cum absoluto Realismo vel Philosophia Naturae coalesceret. sed plenam quoque & comple- C tam, haud sine multo sectatorum adversariorumque clamore, absoluti professus est scientiam, absolutae identitatis disciplinaeXponendam, adeo ut magnam de se apud bene multos fecerit exspectationem, fore, ut ejus tandem Opera praepotentique ingenio systema exsurgat philosophicum, aptum omnino, Per. fectum, eXpletumque Omnibus suis numeris & partibus, quod cuncta, quae hucusque floruerint, sublimitate, vi , cultu et compositione sit superaturum, sublimiores omnes mentis funis ctiones, scientiam & artem, religionem & moralitatem, cet. vinculo organico conjungens. Tantum Vero abfuit, ut placuta ejus, nondum ab omni parte in unam systematis compaginem redacta, Omnibus arrisissent, altum licet spirantia & iu-
4쪽
blime, ut, . exsurgentibus eorruentibusque continue systematubus, sectisque in sectas dilabantibus novas, numquam profecto in tanta, quapta nostra aetate, dissentione philolophi fuerint& varietate. Alii enim, Kantianae adhaerentes disciplinae, totos se ad ejus fingunt & accommodant tenorem, alii vero, ab hac plus minusve dissentientes, & inter se quoque diversi, suas , in philosophando secuti sunt vias, quorum in numero sunt percelebris fidei patronus speculationi Sque adversariu8 JACOBI,
Realismi rationalis constitutor BARDILI, commentatorque ejus, tot lystematum undis jactatus RE IN HOLD, Melacritices parens UERDER, A odictices conditor BOUTER NER, Archimetriae auctor THORILD, novi Scepticismi generis inventor ScHULZE, Philosophiae Rathematicae confector WA GENER , neque prsetereundi EsCHENMAYER, SCHLEGEL, SCHLEYERΜACHER, TROALER,
HE BART, WEisS, KRUG, FRIES, SCHOPPEN HAUER, BENENE, &, qui primo forsan loco nominandus fuisset, ingenii acumine &perspicacia insignis, HEGEL, cui tantum debet, recentiori aevo nimis neglecta, veri & falsi disceptatrix & judeX, ut eam vo cat CiCERO, Dialectica; ut alios, quotquot sint, taceam: eo
enim hac tempestate proventum est, ut tantum non omnea, qui
in aliquo philosophorum haberi voluerint numero, proprio, ut dicitur, Marte, eruenit se veritatis latebras adire haud dissidant, novaque, mirifice sibi placentes, moliri nitantur systemata, multosque pudere fere videatur ab aliis didicisse. Deferbuit
quidem jam, maximam laltem ad partem, Pugnarum contcn tionumque vehementium sessus, quae ex cipsa pacificatione, quam intenderat Criticismus, primo exarserunt, deinde vero, FICHTH, SCHEL NGlι, ceterorumque inceptis multo impensius in canduerunt, sed Videtur quoque ex altera parte, quod dolendum
est, ipse philosophandi ardor, ob nimium tantarum discordiarum fastidium, sensim evanescere a . Quemcumque autem tantae moli.
Non posscimis, quin hic praeclari Germaniel Auctoria huc spectantia apponamus verba: VEine Lurae Leit sali alta diese Ansicliten ent.
5쪽
molitiones perturbationesque habiturae sint exitum, id tamen candide, sobrieque philosophantibus semper erit solatii: verita. A g tem,
6쪽
- qtem, licet Variis se manifestaverit modis, in fortunae temerutate ac temporum vicissitudine haud esse constitutam, sed eandem semper mansuram; ideas, diversarum in philosophia formarum creatrices, his intereuntibus haud esse perituras, utpote supra temporis rationes positas, sed novas, vegetiores, pulchriores formas, continue progenituras: philosophiam vero, quotquot corruant systemata philoson hica, ipsam haud emori.
turam, sed resurrecturam mox alacriorem, perfectiorem: eandem denique omnium scientiarum humanarum esse sortem, ut perpetuis sint mutationibus obnoxiae, quarum continua Pringressione veritas homini magis magisque pervia fit.& perspicua, eoncentusque, ut sperandum est, omnium in conscienξtia oppositorum sensim essicietur congruens & concors.
Sed longius forsan provecti jam videbimur, quam prinposita ratio postulet. Nos vero, quos progressuum & graduum consideratio, per quos in praesens fastigium evecta est philosophia, haud parum delectavit, cum in eo essemus, ut specimen in philosophicis ederemus, operae pretium dux mus, notabiliorum post KANTiUM in philosophia mutationum& vicissitudinum continuam seriem, conspectu generali, e .nucleatius pro virili proponere, earum praesertim criticam
subjuncturi dijudicationem, quae aliquid ad rationem philosophantein ex inferiori in altiorem stationem efferendam contulerint. Id vero cum fieri vetet circumscripta opelix tempωrisque ratio, in eo subsistere optimum sumus rati, ut Idea- Iismi FicHΤii, cui apprime, post Criticam disciplinam natam, praetens philosophiae Iiatus originem debet, paucis tantum de ortu illius ab hac praemissis, censuram & aestimationem, qua lemcunque Potuerimus, modestam saltem, ut decet, & candidam, intra arctiores hujus opusculi limites acutiori L. B. Judicio subjiceremus. cum vero ii non sumus, qui aliquid de summi viri, qui tot tantisque de philosophia meritis inclaruit, laudibus detrahere velimus, vel posse quidem nos existimemus, si
7쪽
s quoque voluerimus, non Veremur, ne invidiam magnae rei impar conatus sit habiturus, si in tam magni Philosophi conamina, quantum nostra vel brevitas, Vel festinatio permiserit, dijudicando, virium exercendarum materiam potissimum quaeramus, satis persuasi, in ambitiosas vires, tenuiores etiam, in re nec facilis negotii, nec exigui momenti positas, miti doctiorum judicio, etiamsi ad optatos non prOVehantur eXitus, haud indignas videri. Is tandem progredienti, qui tot saecula ante Philosophiam Criticam viguerat, Dogmatismo, Volventibus annis contigit exitus, ut omni fere abjecta speculatione vere philosophica, totum se traderet reflexioni communi, circaque ima subsistens, in relativis solummodo investigandis magna ex parte occuparetur. In objectivitate igitur cognitionis explicanda, quae ut primaria, ita difficillima in philosophia est atque habetur quaestio, adeo omnino haec philosophandi ratio, de recto tramite
flecteus, declinavit scopum, ut omnem cognitionem humanam empiricae esse originis agnosceret, nullam ei, nisi fortuitam, tribuens neceSssitat*m, mentemqtie ut vacuum quoddam consideraret speculum, in quo imaginem quasi suam depingerent Obiecta, adeo ut haec' revera efficientia essent, illa vero patiens et his se quasi praebens, unde empirismus iste per singula culturae recentioris elementa serpens, enatus, qui Vel invitus Scepticismo portas recludere cogeretur. Cum vero eXuri non possit ex ani tuo humatio absolutae scientiae desiderium, nee omnis, quae in conscientia apparet, discordiae penitus tollentiae
studium, nisi deleta & exstincta ipsa conscientia, suffocaxi, fieri non potuit, quin ipse Scepticismus, precaria Dualismi impugnando decreta, vacillantiaque ejus subvertendo fundamenista, ausam praeberet philosophiae, altioris utique indolis atque digni
8쪽
dignitatis. Cum igitur sagacissim& HuΜII Seepsis, licet omnes
Dualismi non attigerit dissicultates, caussa litatis tamen legem tollendo, omnem quoque perceptionum connexionem dirumperet, certitudinemque cognitionis humanae a caeca tantum des rivaret consuetudine, divinum et sublime excitatum est KΑNTII ingenium ad perobscurima objectivitatis problema penitus perscrutandum & distinctius explicandum Magnus Criticae Sectar Conditor, perspecta plane Dogma
tismi natura, aliam, nondum tritam, tentanda in esse viam per
spiciens, cognoscendi facultatem Criti sui loquuntur) subjicere
instituit, ejusque accurata facienda analysi, conneXionis perceptionum objectivae in ipso subjecto principia in disquisitionem vocare ; unde admirabilem illam vidimus, copiose & eleganter constitutae disciplinae compositionem enatam, qua fructuosiorem, Vix ullam aliam praeteriti temporis memoria proferet, novumqne sic instauratae Philosophiae curriculum patefactum. Cum enim acris ille veri iuvestigator, ad cognitionem objectivam duo requiri pervidisset, multiplex alterum &Varium, emPirice datum, quod materiam cognitionis exhibet, & universale alterum ac necessarium, in alta mente repostum, quod unitatem huic tribuit, objectivitatisque omnis praebet principium, unde cognitio quaevis realis Vim veritatemque mutuatur apodicticam, mira sagacitate judicavit, cognoscendi facultatem tam formas in spatio & tempore, quam unitatem multiplicis syntheticam in conceptibus, ex sernet producere ipsam, adeoque nec multiplex illud empiricum, quale in conscientia deprehenditur, nec objectivum ejus in mente neXum, eXtrinsecuStemere esse quaerendum. Qua via insistens, felici admodum successu &istas mentis formas, materiae cognitionis oppossitas, Omnes invenit, & inventas quam planissime exposuit, adeo ut eXactissime delineatum totius mentiS, omniumque ejus latebrarum & recessuuin eXemplar ante oculos quasi posuisse merito dicatur. Elicita
sic ex ipsius objectivitatis notione puri & empti ici antithesii,
9쪽
eum neque multipleX illud empiricum, neque unitatem conceptus puri syntheticam, seorsim abstracteque considerata, ver au& absolutae realitatis ideae respondere, distincte pronuntiasset disciplina KANTii, sublata est illa, quae in Dogmatismo inva
luit, subjecti & objecti, quasi absolute & per se existentium,
Oppositio. Attamen, cum supremum illud conscientiae principium, quod Unitatis originarie syntheticae apperceptionis h)nomine annuisse Videtur ΚANTIUS, in formalem tantum in systemate ejus abiret conjungendi actum, eaque eVaderet puri& empirici relatio mutua, ut neque alterum eX altero eSset derivandum, neque communem utraque agnoscerent fontem,
redibat quodammodo. quae deleta jam ex ipsius disciplinae tenore videbatur, subjecti & objecti, pera se existentium , Oppositio absoluta. Quoniam enim multiplex & singulare, quod a posteriori est & empiricum, materiamque cognitionis Prae bet, ab unitate explicari non potuit originarie synthetica, quam ultimum illius, quod a priori est, principium, exhibebat conscientia pura, necesse fuit I ANTIO, idem, internum licet, sen-fationibusque datum, ad principium extra conscientiam politum,
ambigue quidem & problematice quasi referre, & sic objectum quoddam, a Dogmatismo residuum, vel in Vitus admittere transcendentale, quamvis sublatum prorsus ceteris Criticismi decretis, formaque omni & objectiva quavis determiuatione denudatum, nec ulla aliqua cognitionis vi unquam attingendam sh) Hie autem ΚΛNTio vitio id vertere neque volumus neque possumus, quod huni primitivum actum neve descripserit dilucide satis, neu lectores repetere eum ipsos docuerit, L ne functiones sintellectus i quidem inde rite deduxerit, id enim non erat sui propositi His nimirum praemisss. campum emetiri poterat totius humanae eo. Anciscendi Iaculiatis, adeoque ne necessitatem quidem sentire potuit hujus deductionis. Satis habebat vi 'in indicasse, neque refelli facile poterat. B. C. H. Hoi3En, Dissertatio de Consi dictione Philosophica, V alia MDCCXCIX, p. I 2.
10쪽
dum, inter esse & non esse mirum in modum fluctuans e . Fieri igitur non potuit, quom nus disciplina Critica Dualismi quadam contagione adhuc insecta, atque inter Realismum IIdealismum pendula, ambiguitate quadam lahorare videretur& repugnantia, quam acrior, in dies progrediens se ipsa hac disciplina excitata, mox necessario animadversura esset, reflexio
philosophans. Eo quidem, si nulla alia re, hujus disciplinae
rationem, antegressam Dogmatismi praestare, nemo facile negabit, quod, cum Vacuum tantura & universalem quendam haec subjecto concestisset percipiendi facultatem, quae tam materiam, quam formam extrinsecus ab ipsis objectis datam apprehenderet, apodicticam sic omnem e cognitione humana tollens certitudinem, illa fori iam omnem in subjecti transferendo ambitum, objectivam experientiae vindicaret realitatem, & e vana rerum per se investigatione Philosophiam reVocaret, repugnantias, quae inde gignuntur, argumentis demonstrans haud reis fellendis. Fatendum vero simul ex altera parte est, eatenus dualismum Criticismo non esse summotam, quatenus in eadem adhuc remaneat quaedam objectivi absoluti umbra, absoluta cum subjectivo identitate nullibi coalescentis: Verae autem Omnis scientiae realitas nihilominus in finitam phaenomenorum regionem relegeturi quin ratio etiam ipsa subjectivitatis relativae circulo tota teneatur conclusa, non nisi regulativorum principiorum dignitate, theoretico respectu, ideis concessa tranS-scendentalibus: quodcunque vero arctis sujectivitatis cancellis includi non potuerit, cognitioni prorsus abjudicetur humanaeia fidei ditioni subjiciatur, quae & ipsa, ultimum licet abso
luti refugium, non nisi via analogica quendam ad altiora aperiat aditum. In ipso limine igitur substitit ΚANTius Idealis- mic Confitendum tamen est KAuxtuM hoe quoque respectu altius dis qui si tionis suae radices egisse, quam ex plurimorum sectatorum ej a stria Maaso nimia verba ejus interpretantium, dilucet.