Literae pseudosenatûs Anglicani, Cromwellii, reliquorum perduellium nomine ac jussu conscriptae a Joanne Miltono

발행: 1676년

분량: 275페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

181쪽

stilitatis indicium erumperet. Utounque haec se habeant , nos , quemadmodum dc Suecorum Regem , &. Faederat, Belgis Ordines:ad pacem di moderata consilia magnopere hortati sumus adeoque redintegrari inter eos pacem atque Concordiam vehementer gaudemus , nam recapita quoque illius foederis a Dominis ordinisbus transmissa ad nos sunt ita nostras esse par- res duximus, nostraeque amicitiae quam maxime Convenire,. ut qui sensus noster his de rebus sit, . Majestatem Uestram. ne celaremus praesertim Cum. ut ita faciamus, Majestatis Vestrae literis amicissimis tam studiose invitemur; id quod ictiam benevolentiae erga nos vestrae pro arguis mento singulari sane habemus atque amplecti mur) vestraeque Majestati ante oculos ponere

mus , quantam nobis necessitatem , qui Prosectantium Relisiouem sequimur, divina providentia imposuerit colendi inter novacem, idquet nunc maxime, . cum hostes nostri acerrime, si unquam alias , . rem gerrae, & conjurasse uno. dique in perniciem nostram videntur. Valus Alopinas miserorum nuper Incolarum caede ac sanguine madentes. commemorare nihil attinet; . nec conquassatam per eosdem dies Caesareis pro' scriptionibus atque edictis Aufibiam ; nec denique contra Helvetios ProteH-tes Helvetior Papistarum infestos impetus. Quis nescit m Ravo m dolos ac machinationes per hosce aliquot annos haec loca omnia incendiis, ruinis .

cladibus Protestantium permiscuisse Z Si ad haec Reformatorκm Datrum inter sedissensio.

182쪽

velut cumulus accedat, inter vos praesertim qui nostrarum virium tanta pars estis, in quibus tantum praesidii ac roboris Protest ax iam dubiis temporibus comparatum atque repositum est; quod ad opem humanam attinet, . pessiim ire Protesauritum res , & in extremo discrimine atque occasu versari necesse erit. od contra, si pax constet inter. Vos vicinos , caeterosque orthodoxos Principes , si concordiae fraternae omni ex parte studeatur, non erit cur, Deo bene iuvante, vel Vim V et versutiam nost rorum. hostium pertimescamus; quorum conatus nostra.

Sola consensio vel dissipabit vel frustrabitur. Neque vero dubitamus quin Majestas Vestra ad hanc pacem beatam impertiri suam operam ruam potest maximam, dc libens velit dc velle.

esitura non sit. Qua in re ipse etiam communiis.care consilia cum Maejestate vestra atque conjungere paratissimus ero; utpote & veram amici tiam professus, & cui non solum pactam internos tam auspicato servare pacem deliberatum. omnino sit, verum etiam necessitudinem hane, quae nunc intercedit, prout Deus facultatem dabit, arctiori vinculo constringere. Idem Deus. interim Majestati-Vestrae secunda ac prospermomnia concedat.

183쪽

OLi VER Ius Protector Rei p.

Angliae, &c. Serenis o Blu'rissimoque Principiae Domino, Domino

Serenissime Princeps , AD literas Celsitudinis vestrae. non sic altero post anno, quod prope jam pudet , rescripsissemus nisi nos admodum invitos permulta sane, eaque graVissima, quorum curam, pro nostro in Repub. munere , differre non potui mus , interpellassent. Quae enim literae debebant esse nobis gratiores, quam quae a Principe. Religiosissimo, majoribus quoque Religiosiss-mis orto, de pace Religionis, deque concordia Ecclesiarum concilianda sunt scriptae; quae etiam . literae eundem plane animum, idem pacis Christiana promovendae studium non solum suo , verum etiam universi fere orbis Christiani opinione ac judicio , & ipsae nobis tribuunt , dcliniversim attributum este gratulantur Z Et nos quia

184쪽

quidem per tria haec olim regna quid hoc In paditu simus conati, quidque hortando, serendo, praeeundo , divino maxime auxilio , effecerimus, & norunt nostri plerique, &in summa conscientiae tranquilitate sentiunt. Eandem Pra sert im Germania totius Ecclesiis, ubi acrius sere, jamque diu nimis dissidetur, pacem optavimus; perque nostrum Durom hoc idem multos jam annos frustra molientem siquid eam in rem nostra opera conferre posset ex animo detulimus.

In eadem nos etiamnum sententia permane .mus ; eandem illis Ecclesiis fraternam, inter se charitatemoptamus: sed quam sit hoc arduum conciliandae pacis negotium inter ipsos pacis, ut prae se serunt , filios , summo cum dolore fatis superque intelligimus. Nam ut utrique Re- formati nempe & Augustam , in unius Ecclesiae communionem taliquando coalescant, sperandum vix est , suam utrique sententiamne possit vel voce vel scriptis defendere , prohiberi sine cui non poterunt vis autem cum pace Ecclesiastica consistere non potest: hoc tantum se sinant exorari qui dissentiunt ut humanius saltem de moderatius velint dissentire , nihiloque minus inter se diligere utpote non hostes sed fratres in levioribus licet dissentientes , in summa tamen i fidei conjunctissimos. Haec nos inculcando , haec suadendo nunquam defatigabimur; quoa ultra est, humanis neque viribus neque consillis datur: Deus quod suum solius est suo tempore perficier. Tu interim, Serenissime Princeps, prae

claram in Ecclesiar declarationem animi tui .

185쪽

sempiternum sane monumentum & maioribus tuis dignum & omnibus posthac principibus imitandum reliquisti. 'Nos CelQudini vestrae, pro eo ac merita est, felicitatem caeteris in rebus quantum ipse cupit, mentem, ea quam nunc habes , haud meliorem quid enim potest esse melius 3 a Deo optimo Maximo praecamur. . . Me ouasterio. die Martia.

OLIVERIUS Protector Reip

DUCI CUR L AND IIT

8ermisime Princeps, DE benevolentia Celsitudinis erga nos vestrae & alias, & tum quidem abunge nobis con .stitit cum ratorem nostrum ad Mo via Ducem iter facientem, & in ditione vestra per aliquot dies commorantem hospitio benisne accepistit nunc iustitiae & aequitatis suae hauci leviora indicia daturam es Celsitudinem vestram &suopte ingenio & nostro rogatu confidimus. Cum enim I inues Iamef-- Scotus, navis cujusiam vestrae Magister fidelem naucleri operam septen-nioque cognitam vobis navaverit, seque illanti, navem Aa ram usibi commisiam , in ostio, flu- iminus a

186쪽

minis, ut mos est , Gubernatori vestro appedilendam in portum tradidisset, eumque imperite suo munere fungentem quod solum potuit saepius monuisse multis testibus probaverit, non ejus profecto culpa,sed Gubernatoris vel imperi tia vel pervicacia fractam esse navem nemini non lique r. Quod cum ita sit, a Cessitudine vestra majorem in modum petimus, ut supradicto Danus Magistro neque illud naufragium imputare, neque eum idcirco stipendio debito velit privare ; cujus spe sola, jam altero naufragio bonis omnibus amissis , se utcunqire in extrema inopia sustinet & solatur. Ex AMIa misera, infimo steris. . Aio Martii m. Dom. I 6 7.

OLI VEL 1us Protector Reip

Amplissimis Costibus ac Senareri,us

REI P. GEDANENSIS

Amplissimi, magnifici Visi, amici Charissimi, URbem vestram industria, opibus & optimarum artium studiis florentem cum nobilissimis quibusque ui bibus semper esse duximus Conferendam : nunc posteaquam in hoc

bello, . quod vestris jamdiu in finibus geritur,

187쪽

polonorum sequi partes quam Suecorum maluustis, sane &. Religionis causa quam colitis de commercii, quod cum Aetiis vetustum jam habetis, optavimus ut ea vobis maxime consilia placerent, quae cum Dei gloria urbisque vestrae dignitate ac splendore viderentur esse comiunctissima. Quocirca petimus pro amicitia quae vobis cum A sorum Gente multo usu firmata jamdiu constat, & siqua in gratia apud vos nostrum quoque nomen est , ut insignem inte r primos Suecorum Duces Conismarcum , egregium

praesertim bello virum casu & suorum prodi tione mari interceptum belli lege , non acerbissime adhuc gesti , dimittere velitis , sin id

minus vestris rationibus convenire arbitramini,

ut leniore saltem ae liberiore custodia habendum censeatis. Utrum horum vobis faciendum decreveritis, id profecto imprimis quod exist Lmatione urbis vestrae dignum est decernetis ; deinde ab omnibus praeclaris belli ducibus magnam gratiam inibitis; nos denique , quicquid id vestra interesse putatis , haud mediocri fans beneficio devincietis. Vestrarum amplitudiuem Studiosissimus OLIvERI Us Protector Reipub. Angliae &c.

188쪽

Angliae, Scotiae, Hiberniae&c. Serenissimo ae Potentissimo Principiae Domino

i MPERATORI Ducique magno universae RUSSIAE, Soli Domino

Voladomari, Moschoae, Novogrodi , Regi Carιni, & Gyraeani, Syberiae, Domino Vobscoae , Magno Duci Smolanchi, Ger esiae , & aliarum , Domino ac Magno Duci Novogrodae, Inferiorumque Regionum chernigor , Re anseoae & aliarum , Domino omnis Plaga Septentrionalis , item Domino Everscoae , cartali cae saliarumque permultarum.

S. P. D. 1 Glorum GeΜti cum imperii vestri populis, a vetus amicitia, magnusque usus, idquocreemo nescit, amplissimumque commercium samdiu fuit; illa vero virtus singularis, Imporator Augustissime, qua majoribus suis Majestas yestra longe praelucet , & quae de ea est vicinorum omnium Principum opinio, Potissimum dos movet, ut Majestatem Uestram de eximio ludio colamus, eique communicata cupiamus, quae ec rei Christi a rationibus vestris haud parum

189쪽

parum conducere , nec minus nomInis vestri gloriae servire posse existimemus. Quapropter ornatissimum virum Dominum Ricbaxdum Bradsbais, summa fide, integritate prudentia , usuque rerum, ex aliis etiam Legationibus, nobis cognitum, ad Majestatem Vestram misimus oratorem ; qui & singulare erga vos nostrum studium , summamque observantiam vobis exponat, , & supradictis de rebus agere cum Majestate Vestra possit. Eum itaque ut benigne nostro nomine accipiatis, eique ut, quoties commodum erit, liberum aditum , auresque benignas, fidem denique in iis omnibus quae proposuerit aut transe8erit, eandem atque nobismetipsis, si coram adfuissemus, praebere velitis roga mus; adeoque Majestati vestrae atque perio Respco fausta omnia a Deo opt. Max.

precamur.

Majestatis Vestra Marcosissimus

die April. A . Dom. I 637. II.

190쪽

Suecorum, Gothorum, Vandalorumque

Regi, Magno Principi Finiandia . Duci Esthonia , Carelia , Brema, Verdae, Metiri, Pomeramae, Casubiade mandalia , &c.

Serenissime Porentissimeque Rex , amiciae Foederate charissime, VIr nobilissimus Gulielm- DUouus Militam

Tribunus, cy Par lamemi nostri Senator, cui hoc munus honori erit, quod Majestati Vestrae hasce literas dabit. certiorem eam faciet quantatum perturbatione ac dolore nuntium accepinus belli illius sunesti inter Majestatem vestram uia ue Regem coorti , quamque nobis cordi ac studio sit, nullam nostram operam aut officium praetermittere , quoad Deus facultatem dederit ; ut huic ingruenti malo remedium aliquod mature afferatur , caeque simul calamitates avextantur, quas inferri ex hoe bello relitionis causae communi necesse erit , hoc prae-1nim tempore , quo adversarii nostri contra

SEARCH

MENU NAVIGATION