장음표시 사용
211쪽
Angliae &c. Serenissimo Principi
Serenissime Dux Magaee, amice noster plurimum colende , P Ermagnam nobis attulere voluptatem literae Glsitudinu Vestrae decimo Novemb. Florentia datae , in quibus benevolentiam erga nos Vestram eo vidimus perspectiorem , quantores ipsie verbis , facta promtisis certiora benevolentis animi indicia sunt: quae nempe rogavimus Celsitudinem vestram , juberet illuni navis rariviis parvi praesectum Gulielmum Eltam , qui fidem Tureis datam turpissime fregerat, Sipsum comprehendi , & navem cum mercibus in portu retineri , quoad Turcarum quae essent redderentur , ne. nomen Chrissia m peristiusmodi furta labem aliquam susciperet, ea omnia, dc summo quidem studio, quod satis intelligimus, sciiput Celsitu Reyyra se praestitisse. Nos itaque cum pro accepto beneficio gratias agimus, tum hoc porro nunc petimus, quandoquidem satisi actum iri Turcis Mercatores in se receperunt, ut & Praesectus ille custodia libere
212쪽
tur, M navis cum mercibus quamprimum di. mittatur ne Turcarum sorte rationem potiorem, quam nostrorum civium habuisse videamur. I rirerim Celsitudi us Resti a spectat a voluntate erga nos singulari , & sane gratissima sieliberiter fruimur, ut ingratitudinis notam non recusemus , nisi pari promptitudine vobis vicissim gratificandi occasionem quam primum dari nobis exoptamus, ex qua nostram quoque in reddendis ossiciis promptitudinem animi rebus ipsis erga vos demonstrare possimus.
Gelpiu is Vestra Studiosissimus
Suecorum, Gothorum , Vandalorumque Regi.
Serenissime Potentissimeque Rex , Amice ac Foederate iuvis, me, M Ulta simul attulere nobis literae Masie statis vestra a I. Feb. in Castris Selandisis datae, cur, dc privatim nostra, bc totius reipub. λπ-stia
213쪽
fliana causa, laetitia haud medioeri ameeremur:
rimum quod Rex Dama , non sua credo V untate aut rationibus , sed hostium communium artibus factus hostis, repentino vestro in intimum ejus regnum adventu, sine multo sanguine, eo sit redactus, ut, quod res erat, utiliorem sibi pacem bello contra vos suscepto tandem judicaverit e deinde cum is eam nulla se ratione citius posse consequi existimaret, quam si delata sibi jamdiu ad conciliandam pacem nostra opera uteretur , quod Majegras me sera s lis Internuntii nostri literis exorata , tam facili pacis concessione ostenderit, quantum nostra amicitia atque gratia interposita apud se Valeret: meumque imprimis in hoc tum pio negotio ossicium esse voluerit, ut pacis tam salutaris Protestantium rebus, uti spero, mox futurae ipse potissimum unus conciliator atque auctor propemodum essem. Cum enim Religionis hostes conjunctas opes vestras alio pacto frangere se posse desperarent, quam si vos inter Vos commisi sient, habebunt nunc, profecto quod pertimescant, ne armorum animorumque, ut spe-TO , vestrorum haec inopinata conjunctio ipsis belli hujus conflatoribus in perniciem vertar. Tu interim, Rex fortissime, macte tua egregia virtute; & quam selicitatem in rebus tuis gestis victoriarumque cursu contra Regem nunc socium hostes Ecclesiae nuper admirati sunt, eandem in sua rursus clade, Deo bene iuvante, fac sentiant.
214쪽
Angliae &c. Serenissimo Principi
Q Uod satisfactutum arbitramur Celsiiud V Mira de nostro classis praesecto qui ad portus vestros nuper est delatus , vestro apud nos Oratori respondimus et Interim per libellum supplicem nobis ostendit Ioannes msierus Londinensis, cuiusdam navis, cui Domina nomen, Magister, se , cum anno I 6s6. mense Aprili, navem suam ex syngrapha chartam partitam Jus nostrum vocat Disipho Armano miscuidam locasset, isque factas in syngrapha pactiones ter aperte fregisset, coactum esse demum, ne nais vena suam, totumque onus ejus, sortem denique totam amitteret, more mercatorio declarata publice ejus fraude, &in tabulas publicas relata , Liburni in jus eum vocare : eum autem, .ut fraudem fraude tueretur , adhibitis in societatem duobus aliis negotiatoribus litigiosis, de pecunia Thoma cujusdam Cluuerbum sex mille octonos, conficto quodam obtentu, petitoris hujus nomine occupasse e se, post multas impensas consumptumque tempus, jus suum Zν- bumi
215쪽
iami obtinere non posse ; ne audere quidem, lpropter adversariorum minas atque insidias , in judicio illic comparere. Petimus itaque a CelsRtudine vestra, ut cum huic homini oppresso sub avenire , rum hujus adversarii insolentiam proconsueta sua justitia velit coercere: frustra enim authoritate Principum leges essent civitatibus la te, si vis atque injuria , cum , ne omnino sint leges, efficere non pol sint, possint efficere terrore ac miniS , ne quis ad eas audeat confiu-gere. Uerum in hujusinodi audaciam quin mature animadversura sit Celsitudo mestra, non du bitamus ; cui pacem prosperaque Omnia a Deo Opt. MaX. precamur.Wesimonasterio ex Aula Nostra. die 7. April. AAE. Dom. I 6 8.
Sereni simo Potentissimoque Principi
Sermissime Poteηti meque Rex, Amice ac Foederate augustissime, M Eminisse potest Majestas me sera quo tempore inter nos de renovando foedere agebatur , quod optimis auspiciis initum multa utriusque populi commoda , multa hostium communium exinde mala testantur , accidisse miseram illam Convalleae iam occisionem, quo
216쪽
rum causam undique desertam a 'que amictam
vestrae misericordiae, at que i inelae suinnao cum ardore animi ac miseratione commendavimus.
Nec defuisse per se arbitramur Majeyrarem mel stram ossicio tam pio, immo vero tam humano , pro ea qua apud Dutem Sabaudιa valere debuit vel auctoritate vel gratiI : nos certE-al iique mub i Principes ac Civitates, Legationibus , Literis , Precibus interpositis , non defuimus. Post cruentissimam utriusque sexusi omnis aetatis trucidationem, pax tandem datal est, vel potius inducta pacis nomine hostilitas quaedam tecti Or : conditiones pacis vestro in oppido Pinarolii sunt latae ; durae quidem illae, sed quibus miseri atque inopes dira omnia atque immania perpessi facile acquiescerent , modo iis, durae N iniquae ut sint, staretur; non statur ; sed enim earum quoque singularum alsa in rei preta ione variisque diverticulis fides elud, tur ac violatur ; antiquis sedibus multi dejiciuntur, religio patria multis interdicitur, tributa
nova exiguntur , arx nova cervicibus imponitur , unde milites crebro erumpentes obvios
quosque vel diripiunt vel trucidant: ad haec nuper novae copiae clanculum contra eos parantur ;quique inter eos Romanam Religionem colunt, migrare ad. tempus jubentur ; ut omnia nunc rursus videantur ad illorum internecionem miserrimorum spectare , quos illa prior laniena Reliquos fecit. Quod ego per dextram tuam, Fex Chrotianisme , quae foedus nobiscum beamicitiam percussit, obsecro atque obtestor, per
217쪽
per illud Christi Omi Tituli decus sanctissimum, fieri ne silveris: nec tantam saeviendi licentiam non dico principi cuiquam neque enim in ullum Principem, multo minus in aetatem illius principis teneram . aut in muliebrem matris animum tanta sevitia cadere potest sed sacerrimis illis sicariis ne periniseris ; qui cum Christi Servatoris nostri servos atque imitatores sese profiteantur , qui venit in hunc mundum ut peccatores servaret, ejus mitissimo nomine atque institutis ad innocentium crudelissimas caedes abutuntur: eripe qui potes, quique in tanto fastigio dignus es posse, tot supplices tuos homicidarum ex manibus , qui cruore nuper ebrii, sanguinem rursus sitiunt; suaeque invidiam crudelitatis in Principes derivare consultis simum sibi ducunt. Tu vero nec titulos tuos aut Regni fines ista invidia, nec Euangelium Christi pacatissimum ista crudelitate foedari te regnante patiaris. Memineris hos ipsos avi tui HENRICI Protestantibus amicissimi dedititios fuisse; cum Di ierius per ea loca, qua etiam commodissimus in Italiam transitus est , Sabaudum trans. Alpes cedentem victor est insecutus: deditionis illius instrumentum in actis regni vestri publicis
etiamnum extat; in quo exceptum atque cautum inter alia est, Ne cui postea Convallenses traderentur , nisi iisdem conditionibus quibus eos avus tuus invictissimus in fidem recepit. Hanc fidem nunc implorant, avitam abs te Nepote Supplices requirunt: tui esse, quam cujus nunc
sinὶι, Vel permutatione aliqua, si fieri possit, malint
218쪽
malint atque optarint: id si non licet, patrocinio saltem, miseratione atque perfugio. Sunt re rationes regni quae hortari possint ut CouvaLDHes ad te confugientes ne rejicias ; sed nolim te, Rex tantus cum sis. aliis rationibus ad deafensionem calamitosorum quam fide a majoribus data, pietate, regiaque animi benignitate ac magnitudine permoveri. Ita pulcherrimi facti Iaus atque gloria illibata atque integra tua erit, M ipse Patrem misericordiae ejusque filium Christum Regem, cujus nomen atque doctrinam ab immanitate nefaria vindicaVeris, eo magis faventem tibi atque propitium per Omnem vitam experieris. Deus Opt. Max. ad gloriam Luam, tot innocentissimorum hominum Chrisianorum tutandam salutem , vestrumque verum decus Majeseati Heriba hanc mentem inji
Euangelicis. Illustres atque Amp simi Domisi, Amici Cisrissimi, DE Gκvasiosibus Vicinis vestris afflictisti
mis , quam sint a Principe suo gravia de intolleranda religionis causa passi, clim propter I ipsam
219쪽
ipsam rerum atrocitatem horret prope animus recordari , tum ad vos ea scribere quibus notiora multo sunt , supervacuum duximus. Exempla etiam literarum vidimus quas Legati vestri pacis jamdudum riuaria Aa hortatores atque test es
ad Aubrumn Ducem illiusque Tainmensis consilii Praesidem scripserunt; in quibus ruptas esse omnes pacis conditiones, illisque miseris fraudi potius quam securitati fuisse singulatim, ostendunt atque ex incunt. Quarum violationem ab
ipsa statim pace data in hunc usque diem continuatam , & indies graviorem nili zequo antino vatiuntur , nisi se conculcandos plane & pensumdandos prosternunt atque abjiciunt , religione etiam ejurata, impendet eadem calamitas, eadem stra .es, quae ipsos cum conjugibus ac liberis tertio ab hinc anno sic miserabilem in modum attrivit atque a filixit, & subeunda iterum si est, sunditus eradicabit. Quid agant miseri quibus nulla deprecatio, nullia respiratio ,
nullum adhuc certum perfugium patuit ; res est cum seris aut cum furiis, quibus priorum caedium recordatio nullam poenitentiam, aut suorum civium miserat ionem, nullum sensum humanitatis aut sundendi sanguinis satietatem attulir.
Haec serenda planE non sunt, sive fratres nostros
Gκυalgenses orthodoxa Ringionis cultores antia
quissimos , sive ipsam Religionem salvam volumus. Et nos quidem locorum intervallo plus nimio disjuncti, quod:opis aut facultatis nostraefuit dc praestitimus ex animo, dc praestare non desinemus. Vos qui non modo fratrum cruciatibus
220쪽
tibus ac pene clamoribus, verum etiam eorumdem surori hostium proximi estis, prospicite per Deum immortalem idque mature quid vestrarum nunc partium sit; quid auxilii, quid praesidii vicinis ae fratribus alioqui mox perhuris ferre ponitis ac debeatis, prudentiam vestram ac pietatem, sortitudinem etiam vestram consulite. Causa certe eadem est Religio, cur iidem hostes vos quoque perditos velint, immo cur eodem tempore, eodem sufferiore anno, foed ratorum vestrorum intellino Marte perditos voluerint. Vestra duntaxat in manu post opem divinam videtur esse, ne purioris ipsa stirps Religionis verutissima in illis priscorum fidelium reliquiis excindatur : quorum salutem in ex tremum jam diserimen adductam si negligitis, videte ne vosmetipsos paulo post proximae vices urgeant. Haec dum saterne ac libere hortamur, ipsi interea non languescimus: quod tum nobis conceditur tam longinquis , cum ad procurandam periclitantium incolumitatem tum ad sublevandam egentium inopiam, Omnem ope ram rostram & contulimus &.conferemus. Deus det utrisque nobis eam domi tranquillitatem ac pacem, eum rerum ac temporum sta--tum, ut omnes nostras opes atque vires, omne
studium ad defendendam ecclesiam suam con--tra hostium suorum furorem ac rabiem , convertere possimus.
