Catalogus omnium scientiarum A R.P.M. Iohan. Baptista Irriguo Florent. regente Sancti Spiritus de Florentia editus

발행: 1591년

분량: 29페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

Catalogus .

DE OPTICA. Optica. quomodo rerum species conspicuae sint,

ex visualibus lineis directis reflexis, seu refra-ltis, ostendit. Eius partes sunt. lux colores diaphanudi his contraria. Proueniunt ab hae aspectus consideratione Specularia. qua rei ii imagines, idia phano corpore terminato spiritualiter per medium receptae,adocutu aspicietis uarijs modis reflectutur, Ocularia per

interminatu solidumque diaphanum, rerum similitudines perspicacius oculo representat: Iaculatoria iaciedi edocet modit,ocul orii ita aciem dirigens, ut scopus attingi facile possit. Pictura res visas,& si corporeae αsolidae sint, in superficie tame linea metis colorum varijs pingit. Coloralis durissimos minerarii lapides, onde metalla ipsa aurum .s & argentum, ut picture deseruiant, ad liquore reducit. Segmentaria ex diuersis h. gnorii segminibus, emblemata facit, quae si ex vitrea. tis lapillis costent, nauseaca nuncupantur, si uero ex lapidum fragmentis uel frustulis taxillatoria. Sculptilis statuas hoc est prominentes rerum imagines vel excavatas ligno, vel ebore, seu osse siue ex marmore fingit. quod si gernine fuerint earum materia Criptica

tunc artificium tale vocatur. Plastica ex diuersarum

materierum glaebis, effigies, Sc simulacra format. F si is vero ex mctallis. seu ad liquorem quouismodo reducibilibus rebus. idola facit. Excussoria typos figurarum aequa liter prominentes facit, quibus imprimi quelibet possint. Impressbria excussas res vel prelo exprimit ut in libris , uel malleis quemadmodum in

nummis, seu in numismaribus euenit. Pingendi etiaartificium illud quod acu fieri scite admodum ac eleganter solet ad hanc visus obseruationem referedum . est quod vulgo ricamo vocattur vermiculatoria quoque huc spectat. . a

12쪽

. omnium Scientiarum i

R Strologia,syderum cursus, astrorum motus , a. o coelestium sphaerarum partitiones considerat.

Eius partes sunt Poli supra quos cum consistant cun-icti voluiitur celorum orbes, stellas omnes cuiuscunq; sint magnitudinis . perenni motus deferentes.'Duodecim Zodiaci signa. de reliquae syderum imagines subque planetarum astra, per suos excetricos orbes, & epiciclos, nunc quidem directi,aliquando vero stationarii, interdum autem retrogradi vertuntur. Circuli in quibuslibet caelorum globis, per imaginatione adnotati, gradus minuta secundae dc tertiae dc sic per numerorum ordine, quibus diuiditur intentionaliter totum coelum. Planetarum coitus, ct sextiles,quadratos trinos,& Oppositos aspectus, ortus etia dc occasus eorundem matutinos & vespertinos & sim. Ab hac sederuconsideratione ortum sumpsit Astronomia, astrorum legem hoc est syderu in cunctis sublunaribus ostendes influxum qui fatum dici aliquo pacto potest. V catur etiam hec inanis syderum obseruatio iudiciaria seu diuinatoria,quod futurorum iudicare soleat diuinado euentu a qua quamplurimae, quod scia diuinationum species oriuntur, quas simplici tantu nomenclatura, pro ut apud varios reperi authores enumera. bo sunt aurem: Geomantia Hydromantia, Aeromantia. Pyromamia. Speculatoria. Leca nomantia. Capn Omantia Arithmantia. Sortilegium. Sciomantia, Ono mantia. Chiromatia. Metoposcopia. Physionomia, psichiomantia. Onirocritica. Catoptromantia Iloios copia . genethlia, pullaris : auspicium, augurium oscinatoria, aruspicina , omen , necyomantia seu ne-

'crumantia, de vaticinia , quibus fatidico quodam hoi mines iurore correpti, futura praedicunt.

13쪽

i Catalogus M

Cosmographia, yniuersi totius situm, instriore

terrae partes superioribus coeli aptando descri- t. Eius partes runt , aequator meridionalis ori χon- duo tropici, quinquς Zonae, climata, anticii mala p ralleli, ventorum vires ac termini, Vtitur aute hec facultas quibusda instrumentis, comunibus alijs quoq; mathematicis artibus, ut sphaera quadrate,tympadis, pyxide, anulis spericis astrolabio, tabulis horologiis. miro etiam magnetis artificio, quo dextrum in cinio statuit δε sinistrum, nec non positionis reliquas 'differentias. Vocatur item hec notitia cosmi metria, quonia perstadia, miliaria, siue leucas regiones metitur,

omnium indicat plagarum distantiam, qupe di in

ste cognoscitur, ex gradibus aequatoris , quoru initiuhactenus sumptum est,ab insulis inrtunatis de eX gr

dibus etia ab eode aequinoctiali, seu a polis distatibus ex quibus cuiuslibet loci Zenith de prphendi facile

potest. Temporum insuper terminos. per coelestra moxus dimensionem constituit, minutorum uidelicet spactum,horarum aequalitatem vel in equalit/tem, successionem mensum atque mensuram , annorumque cir cuitus . Descendit a cosmi metria, Geographia que totius orbis terrarum descriptionem complectitur, antiquitus quidem in tres principes partes suisam , quibus quarta hoc nostro aeuo America accςssit, quarum quaelibet, multas sub se continet oras, regiones pro uinti as,atque insulas, quarum descriptio chorographia vocatur, qu ς maria flumina amnes littora , lacus stagna paludes, portus,.sinus promontoria , scopulos montes, ualles, spςcus urbes gentium. mpreε &smilia sole iti indagine describit, atque rem at m3παε iam mundi ut aiunt per huiu* sciuntopi peritim

describuntur.

14쪽

Omnium scientiarum .

, Π mica meitatis sibi fine proponens, boni csi ho

nestate coniucti, assecutione pollicetur edocetque . quomodo, vita sit hominis recte instituenda. Eius pari tes sunt animi affectus, ut cupiditas ira, amor,odium voluptas dolor, audium tristitia audacia timor, lenitas austeritas masuetudo indignatio, misericordia Leuitia, spes desperatio: stupor horror fides dissidentia, hilaritas morositas, poenitetia impoenitetia pudor im pudetia,toleratia impatietia, livor charitas continetia: in cotinetia. Virtutes habitus sunt uolutatis in medio, , critate cosistetes & vitia que eo grauiora existut, quo magis distata medio, ut superstitio pietas impietas, severitas iustitia iniustitia: uersutia prudelia fatuitas temeritas fortitudo ignauia inedia, temperantia libido vilitas humilitas superbia, deiectio cos antia elatio lasciuia munditia immunditia , complacentia humanitas immanitas indulgentia clementia crudelitas silentium taciturnitas loquacitas , scurrilitas urbanitas rusticitas festinatio oportunitas tarditas adulatio, comedatio detractio ab his ali j habitus deductiturquoru alterii extremu nome quod scia hactenus nactu noest ut ebrietas sobrietas luxuria castitas; perseuerantia pertinacia obedientia inobedietia, modestia immodestia, honestas inhonestas benignitas malignitas moderatio insolentia, comitas obscaenitas nocetia innocentia,argutia stoliditas,dolus sileeritas. sunt etiam quidam mores qui bonitatem vel malitiam preseserunt norii cotraria sunt in nominata; Vt obseruatia aemulatio , assentatio arrogantia iactantia curiositas, hypocrisis dissimulatio irritatio derisio, consilium proditio, illusio reprehensio castigatio ad hortatio. prouocatio admonitio consolatio iuvamentum lesio, veneratio desensio laus.& multa eiuscemodi alὶa his sint.

15쪽

OEec nomia, quavis ratione coni unctarum pedi, sonarum regimen edocet,domusque S rei familiaris recte administrande modum . Eius partes sunt Habitus nonnulli,a quibus diuitiarum vel inopiae utitilitas siue damnum procedit ut prouidentia sollicitudo solertia eautela munificentia liberalitas ornatus diligentia fidelitas amicitia, solitudo,& his contraria. Actiones a quibus lucro vel iactura comertii causa

quis assieitur, ut iis concordia obsequium iniuria, auxiliu impedimentum, honor contemptus, negocium,

octu labor quies,fama ins mia,delectatio molestia,tutela depilatio gratitudo ingratitudo irritatio admonitio, irrisio reprehensio , consilium proditio integritas

fraus, sumptus prouentus, mutuu redditus, foenus contractus,emptio venditio, locatio coductio libertas seruitus, dominiu captiuitas. Quamplurimae aliae actionii de vite consuetudines referendae nunc essent quas causa breuitatis ommitto , que commoda hominibus afferunt,si recte utantur, cum animi tum corporis bonis, cuiusmodi sunt scientiarum,&artium notitia, canitas, pulchritudo , robur uenustas opes dignitates, de

si qua alia sint. Initiu ab hac domestica cura sumpsit Aulica,que lenonia , assentatoria & seruilis est opuletissimorum virorum obseeundatio. Castrensis, exeres.

eui necessaria parat. Villica patrifamilias seruiens uri: preest. Educatoria infantes solerti quadam alit sedulitate, ut optime adolescant Paedagogia seruiliter pueros instruit. obstreticaria puerperis opem prebet, ut foetum equo animo parientes edant, de quam minimo fieri potest gemitu atque dolore , caventque cum

16쪽

Omnium Scientiarum.

, DE POLITICA.

Ρolitica, quid aequum iniquumve sit animo voluens pro ciuitate regeda leges instituit habita si ,

personarum, locorum,' temporum ratione instituta decernit, quibus rei & utilitati publice consulatur, &improborum hominum insolentia compescatur , Reguntur autem imperia regna, prouinciae, atque urbes vel principum p Iacitis, unde Monarchia oritur , veISenatusconsultis dc sic Aristocratia constituitur , vel plebis scitis, hine Dimocratia fit, vel Pretoru edi ctim qui ea sanciunt, quae ad ius publicum seu priuatum spectare videntur. Eius partes sunt, ius naturale ius gentium &ius ciuile quibus distinguntur, affinitatis gradus personarum status, officiorum distributiones , bonorum possessiones, magistratuum di optima tuum ordines, qui fastis diebus ius dicunt, seu qua uis ratione iustitium inu cunt, bellumque, inducias, foedera, siue paces, nunciorum legationes , coloniarum deductiones,la vectigalium exactiones faciendas esse ide- cernunt . A ctiones omnes, siue in personam , siue in rem, ex contra ctu fiant, unde ciuilium causa ruin iudicia, cognitis legit m s de nunciationibus oriuntur: siue ex maleficio, ex quo poenarum, vel tormentot D mex Iudicum sententia testium examine, α legum constitutione irropatio sequitur. Oritur a Politica ονε

Herat dica,quae bene de re publica pacis vel belli teml ore meritos uiros heroas essie decernit, R ipsis prii iegia 'uaedam, suaq; virtutis insignia , seu symbo;

confert. hinc Dcctorum, S Requitum ordo deducitur legionu prefectura & sim Ad uocatcria suis clientibus opem equo, uel iniquo iure patro sinando pia bet. Ais notariatus cuncta scribendo adnotat, quM cuiuscunq; iuris continent rationcm.

17쪽

PHilosophia naturalium rerum essentiam proprietates, & operationes contemplatur. Eius partes sunt, natura quam animam mudi Plato in Timeo uocauit. hebreorum uero sapientes spiritum omnia connectentem, principium per se motus,& quietis Arist. Causae a quibus ἰ sensibilium proueniunt effectus ut Materia que cum suis accidentibus Ωbiectum est euiuscunque generationis : Forma cuiussi bet rei est perfectio,a qua lappositorum actus procedunt. Essicies cuncta de potentia educit ad actum, secudum variam tamen generabilium de corruptibilium aptitudinem Finis cuius gratia omnia fiunt, optimi semper in se,

rationem complectitur, his academici ad ea siue exemplar, di instrumentum addiderunt, sex statuentes gene. xa causarum, a quibus proueni ut, virtures coelorum , elementorum qualitates mineralium commixtio, Platarum vigor, Animalium partes: Animae vires, cum suis propriis obiectis, quae nint, Vegetativa, Lo comotiva, Sensitiva di Intellectiva qua homo caeteris uiuetibus praestat. Considerantur etiam in hoc sapietiae studio,cuncta quae substantiam rerum concomitantur :vt exempli gratia. Quantitas que Ribstantie est men- mensura . Motus qui rei in potentia existentis est actus. Generatio mutatio est de non esse ad esse: huius autem contrarium Interitus 3 Augumentu praexissentis est magnitudinisper omnes aucti partes additamentum. cui decrementum opponitur , Alteratio in contrarias est qualitates transmutatao . Motus loca - .lis semper tend t a termino a quo , ad terminum ad quem et qui in rectum, circularem di progressivum diuiditur . Locus continet locatum . Tempus vero motus est mensura.

18쪽

Omnium Scientiarum.

D E MEDICINA .

' a Edicina, ut finem sibi sanitatis propositu actan I piscatur, cuncta quae requiruntur , ad vitam,

salubriter dege da cosiderat, varios, mededi methodos de tuende valetudinis modos ostendens. Eius partes sunt, humani corporis membra. Spiritus dc humores, qui elementorii qualitatibus ex quibus constat unumquodq, copositum correspondent. Morbi qui sunt, affectiones preternatura, vitae ledentes operationes. Dolores laesiones sunt sensu tactus perceptae, a solutione continui plerunq; prouenientes . Intemperies humorum, quae perquantitatis vel qualitatis excessum cuiuscunq; sunt aegritudinis causae. Symplomata n xiae sunt, alterationes morbu insequentes, quae diuersas corporis partes perconsensum tedunt. Signa morborum causas ostendentia sunt pulsus urina, saliua, sudor, nausea loecum retentio, de sina. Mededi rationes quae exscopis indicantibus cognoscuntur . Quia sunt

complexio, elas vivendi consuetudo, vires naturales,

morbi tepora, cris es, aeris ambientis salubritas , anni constitutio, dcc. Medicamenta, vel simplicia sunt, dea plantis. mineralibus Jc animalibus accipiuntur . vel ex simplicibus alteratis commixta, ut strupi. clisteres decoctiones, distillationes pii sanς vel succi, contusio-mbus expressi, si liquores sint, boli vero sunt pilulae

trocisci electuaria, dc cofectiones, quae intrinsecus remediu afferunt, si recte propinentur. Extrinsecus autem apponuntur, emplastra linitiones somenta epithyme, ungia enta ceromata suffitus de sim . Ut autem fanitas conseruetur, ratio uictus est recte instituenda, ut vero ammissa recuperetur cotraria conti ari js sunt curanda. Αnatome per incisionem cuncta humani corporis cum intima tum extima membra deprehendit. atque eXPlorat.

19쪽

Eo . ii Catalogus DE META PHYSICA.

Super naturalium rerum scientia ,sapientia diei rauera debet, cum ea praecipue contempletur , quae maxime sunt a sensibus, dc sensibilibus, separata. Difficillimarum enim, de reliquarum omnium rerum . que tamen sunt manifestissima in natura, notitia per abditissimas, de altissimas causas pollicetur,& cum sie inter omnes habitus, intellectus amplior, atque pr statior debet cunctaru scientia ru.no probabiliter, que admodu dialectica, sed demostrative. probare principiam cuiuscuq; rei que sit, per causas intrinsecas, propinquas,uniuersales, dc comunes,totales,ad aequatas necessarias, Ic his oppositas, essentiam, dc proprietates ostendere. Eius partes sunt. Deus qui cum sit immobilis, primus tamen est motor, causarum omni u causa, primu ens, purissimus actus, nulli permixtus potentie, cum tamen sit omnipotens.simplicissima veritas, summu bonu, unicii ac singulare cunctaru perfectio- nn principiu, qui cum a nullo genere contineatur cotinet tamen cuiussi bet generis perfectione , sempiter'na mens cuius voluntas, naturo legem indidit, Scientia vero, que decipi, Sc mutari nullatenuq potest, causa rerum existit, Percipi autem non potest ab intellectu humano iue diuinitatis essentia, nisi ipsis deitatis Virtus assistit Intelligentiae fac ra sunt numina, hoc est coelorum anime, de sorme spirituales globis coelestibus, ut nautae nauibus, assistentes, eosdemque non si

ne, supremi numinis nutu moventes. ut generabilialc corruptibilia, in proprios fines,ex suis reuolutionibus diligant, Sol enim Sc homo sui Arist. ait generat homine. Cum autem id quod est, huius sit facultatis subiectu ideo post substatiarii a materia Sc motu a stractatu doctrinii, materialis substatiae iquirutur cause,aς tandem accidentium etia cunctorum principi

20쪽

omnium Scientiarum . it

ΤΗeostula quae ius canonicum appesatur, eunetii

quae ad religionem,& sacrorum ritum pertinere vicentur, iuxta summorum Pontificum decreta instituit. Quamobrem melius foreasse ius pontificium vos caretur. Eius partes sunt leges, & instituta cum ab omnibus, tum maxime, a facris initiatis viris seruanda.

Diuersi ecclesiasticae dignitatis gradus, quibus alijs. alii quavis ratione preferuntur ..Deo dicatarum personarum officia, quae sunt secramentorum administrationes ad quas illi tantummodo admitti deberent, qui digni habiti sunt pronomine Iesu Christi contumelia paci, Preces diuinarumque laudum, dc gratiarum actioines, quas diuersis horis canonum iussit constitutis, quotidie decantare, vel psallere sacris altaribus seruientes tenentur . Festiuitatum solemnitates,& ieiunii tempora quibus negocijs suis, quisque relictis , Deo pestoperationes a charitate prouenientes dicare se debet. ut ipsius templum fieri valeat. Ordinationes cerem niarum, quae exteriores sunt corporis actiones , munditiam, At ornatum preseserentes quibus mente preparandam ac per deuotionem excitandam ad dei oba sequium indicatur. Templorum , ct ararum consecrationes. , vestium dc reliquarum rerum benedictiones. Priuilegiorum , indultorum,dc dispensationum,dc iudiciorum iurisdictiones, ordinum de beneficioru collationes praebendarum distributiones, Indulgentie, de absolutiones a debetorum reatibus, uotis seu, quibuscunque aliis satisfactionibus, vel alligationes,quae in terdicti s , Se saepe etiam, uinculo semper metuendae excommunicationis seu quavis alia ecclesiastica censu.ra fieri solent. Sacrificia, quibus immaeulata , Christi passionem referens hostia, summe deitati offertur . Hereticoru inquisitioner,dc eorundem correptionem

SEARCH

MENU NAVIGATION