Eorum quae vehuntur in aquis experimenta a Ioanne Bardio Florentino ad Archimedis trutinam examinata. 9. Kalend. Iul. anno Domini 1614

발행: 1614년

분량: 23페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

4쪽

EORVM

IN AQVIs EXPERIMENTA

FLORENTINO

ad Archimedis trutinam examinata. IX. talend. Iul. Anno Domini M. D C.

Εκ Typographia Bartholomaei Zannetei. M. DC. XIT SUPERIORUM PERMISSU.

5쪽

mprimatur ν

D. Thomas Pallavicinus Bonon. Magiae & Socius Recuerendisi. Patri Fr. Ludovici Ystella Sacri PaLApost. Magistri, Ord. Praedicatorum.

6쪽

ILLUSTRISS. ET EXCELLENTISS

D FEDERICO CAESIO

ANGELI Marchioni Montis Caelij

a OA FINES BARDIUS. F. '

Superioribus diebus expostumque orationi Probruma, Excellent fime Prin. ceps, ut Typographis permitterem ac inpublicumvenire paterer, amicorum permulti contine rem nec citra conscitium emotarunt. Obtemperaui aliquando, non tam ut mihi famam aliquam eruditionis, quin nulla es, Opi nionem conciliarem quam ut indet mihi gradu acerem ad beneuolentiam tuam. Putari a vienim

7쪽

ui mi re, ut non med crem d te gratiam inirem, si hanc ego tuo nomini disputationem inscriberem, cuius praestentia illustrata M. Cum enim eum esse te sciam, qui non modo liberalibus His imbutus es artibus, quibus Grique dant veram oed remotam quandminimeq e vulgarem Lynceis yiis oculis r ram uolirinam es consecutus; in animum duxi meum, quae in medium a me sunt exposita a communi omnium abhorrentia cognitione, ea tibi accidisse,ut leuiter Acam,mnsmu nde. Acciaut quod di lutando secutus sum manserum olim in Mathematicis meum, qium tibi noui gratiosum in pauci iamis esse. Suos vi illam mihi videar esse inactus o portunitatem, qua γ pietati meae satisfaciam, ω tuo gratificer animo qui eum

hominem in delicise habes. a uod feriat ,

illud etiam atque etiam rogo , ut hanc meae erga te δε ficationem obseruantiae ea qua praeditus es morum facilitate singulari obes m . in eorum asscribas numerum qui tuam ω mirantur ae Dinam . beneuolentiam aucupantur. Vale.

8쪽

DE IIS QUAE VEHUNTUR

E C E R E T quidem de rei grauitas postularet non leuiter agere de grauitate, Aud: essent j. non obiter

perstringenda,quae de leuitate tum a Philaophis, tum Mathematicis disputantur: Aristoteles adesse deberet , nec abesse Archimedes, in geniorum par grauissimum acutissimumque: denique pro amplitudine materiae, multit dineque difficultatum, horae diesque impendendi forent. Verum, ut video, solus sum, atque ut sentio, onus mihi prorsus Herculeum impositum est, sub quo gemere quidem atque anheIare, loqui vero quicquam vix liceat. Vtinam vel ille adesset,qui postquam egregie siderei nuncii munus expleuit, postea Neptunius factus est; esset qui

hoc eruditissimo in consessu eluditas aures atque beneuolas reperiret: essetq. qui expectationi vestrae, & cuius exspectationi censura vestra iudicium a. satisfaceret. Sed neque hic adesse potest; neque recitare omnia quae per ipsum ad nos misit de insidentibus aquae Neptunus, permittunt angustiae semihorulae praescriptae. Itaque tempori disputatio,disputationis l. ratio,beneuolentiae huic ve- strae accommodanda est. Referam ad vos breuiter, quae Galileus Galileus,meus olim Pr ceptor,de ijs,quu aquis innatant fusius disseruit. recitabo, quae didici , causamque aperiam , cur ea, quae ob grauitatem excellantiorem immergi aquis ex naturae

9쪽

s legibus deberent, praeter naturae Iura iisdem Insidere, a

que eminere deprehendantur: & quanquam pugnantiar erre videbor, ipse tamen nequaquam acrius pugnabo, sed penes vos erit, quicquid victoriar, quicquid trophariveritatis ex hac nostra dissertatione sperandum est. Materiam abunde suppeditabit experientia ἰ quae, ut grauissimae pugni causa extitit,ita par est,primum ut ipsa

locum in hac velitatione obtineat,militem ipsa cogat,armis instruat, ac praemijs invitet: quaeve ad sortiter pugnν dum adhortata est, prima in acie, prima ipsa consistat. Sunt res aliae alijs grauiores, leuiores aliae, & quaedam eiusdem grauitatis. sunt Trutinae, Bilances, Staterae quibus passim pondera ponderibus conseruntur, instrumenta vulgaria illa quidem, sed a quibus neque Philosophia,

neque Mathematica abhorreat. quae non est huius temporis curiosius perscrutari. Sed neque huc spectat quaecunque ponderum examinatio. Grauitas, de qua hic agitur,ea est,quam nonnulli a pondere distinguunt, Galileus vero cum Iordano,grauitatem in specie appellat. ea sci' licet qua, exempli gratia, distinguere solemus inter se Metallorum grauitates , dum dicimus aurum reliquis omnibus praeponderare, Plumbum argento, Argentum aere, Aes ferro Ferrumq. stanno grauius esse . non quod nulla stanni coadceruatio ullam auri particulam superare queat, sed quod ita se habeant inter se Metalla ,ut dichium est, dum magnitudine moleq. paria suis quae diximus instrumentis expenduntur . . Atque hoc modo accipiendae sunt eorum corporum

solidorum grauitates, quae in posterum cum aquae grauitate comparaturi sumus: ita ut eiusdem grauitatis cum aqua sint illa, quae cum mole, seu magnitudine aequalia sint, e bilance suspensa aequeponderant, grauiora vero, vel leuiora illa, quae lancem alteram attollunt, vel ab eadem altius euehuntur.

10쪽

Quae gratia cohibendi militem primissa sint ; ne dum

Amphibologijs Iocus est, ordines, vel deserantur,vel perturbentur. & eodem spectat materiae determinatio,Vt ab insidiis Classis tutior sit, & victoria ipsa eo praeclarior euadat,quo apertius & sine fraude dolove pugnatur. Ligna igitur, & quicquid rimis,poris, latibulis i. infame est, procul absit: non quod prorsus inepta sint,sed quod pleris i. parum fida,& vel hoc ipso nomine suspecta habeantur,quod aeris & aquae commertia aeque familiariter admittant , se seq. inuiolabilia alioquin iura hospitij nequaquam violare putent, si hospitem ab hospite expelli

patiantur. Materia metallica sit, neque summi pretij,ut rarior sit, neque ita in laminas ductilis, ut leuiter a planicie, aut forma sibi credita distorqueatur. cuiusmodi arris materia est; neque pretiosissima, neque ut experimenta moretur grauissima,& quae malleis obediat,patiaturq. stequentioribus ictibus omnes sibi meatus occludi, aeremq. si quis latitat penitus excludi, complanari denique,ti si opus sit ad instar speculi perpoliri. Hanc circa materiam versari placet, quia ut video summe placet magistrae rerum experientiae ; a qua haec, quae sequantur experimenta,didicisse me memini, & plera l. e* ijs, qui- bus, nisi Archimedes olim praelusisset, illuderetur sorta Gsis adhuc a multis, multo . ipsa illuderent.. In primis extra controuersiam est, aeris grauitatem in specie aquae grauitate longe superiorem esse,& si dilige tissimis obseruationibus Ioan. Bapt. Villalpandi, & Matini Ghetaldi credimus, proportionis ratio eadem fere est, quae 9. ad I. Quae prosecto tanta est, ut aes ex natura su a, aquis innatare non possit, sed pondere suo viam sibi per aquam aperiat, neque antea deorsum ferri desistat, quam aliud obstaculum ab aqua diuersum offendat. Neque refert magna sit arris moles an parua. sed neque ex Metamorphosi figurationis experimentis quicquam,

SEARCH

MENU NAVIGATION