Francisci Philippi Pedimontii Ecphrasis in Horatii Flacci artem poeticam

발행: 1546년

분량: 129페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

1쪽

. ' a

2쪽

I QV I unquam optimarum artium pricepta

tradiderint, optimarum is rerum artes conscri-S pserint, Heros pristantissime, laudem meruerut 3 unus est Horatius, mea quidem sententia, praes rendus . etenim poetica reliquis artibus tum excellentia , tum difficultate praestat; metricaque oratio ut equestris solutam ab humilitate pedestris nomine uocandam antecedit. Qui, etsi natura ad heroicam illam Homeri Virgilijque maiestatem accedere uetuit, ut ipse ad Augiistum ingenue fatetur, certo tamen acrique iudicio inter alios tanquam stella fulgens

emicat. Quod quidem in huiusce artis prsceptionibus conscribendis planum fecit ut omne carminum genus pene absoluisse , inque satyra non parum enituisse omittamus. Nam si nullum aliud monumentum posteritati reliquisset, omnibus uel conniventibus summam ingeni j vim , iudicij que pondus plane' hoc libello ostendisset. Qui semper est pro puluino a

studiosis habendus, nocturna manu uersandus ac diurna, maXimi emolumenti causa; tum ut obscuritas,quq a' lectione quaplurimos reiecit, pervincatur. Nemo enim Horatij mentem, sensusque abstrulos percepit meo iudicio, qui poeticam uim omnem non percalluerit; cum ars quetque eX cognitis, ac penitus perspectis rebus constet. At quid inde, quiret aliquis, fructus omnibus profecto de scriptis non tantum carmine, uerum etiam& quandoque soluta oratione, eXactu, rectum , acerrimumque poterit iudicium facere qui opusculi prςcepta huius assecutus fuerit. Sed cum plerique grammatici in eius interpretatione desudarint, nullus eorum, quos adhuc legerim, scopum atti-

3쪽

git. Eruditiores enim ut de ineptis literatoribus, quos granmat istis uocant, peroetii iuri habeatur silentium dum multa, nihil ad rem, affectarunt , lucem inferre conati tenebrassertasse obduκerunt. Quod nimis arroganter dictum haud prius cXistimes uelim, quam nostram hanc lucubratiunculam cum aliorum commentarijs contuleris. Quam quidem dum coagmentarem , cunctos interpretes euoluisse non inficior ; &plerunque eormia expositioni adlississe, si quet arridebat; si peuero meam interposuisse sententiam. Sed utcunque studiosi consulent , id unum affirmare audeo I clariorem lucem, quam unquam antea illuxerit , hac inea in phrasi Flacco accessisse; multaque Prqterea cognitu digna . Si uero offendes aliqua parum accurate conscripta, quae ingeni j tui ostendant magnitudinent, icito Patrone optime, quod iis dum familiaribus meis

poeticam explicabam, ad dometticum usum exaraueram I nunquam fore prospiciens, ut in cruditorum manus, quibus perpenduntur ingenia, deuenirent. Nunc autem amicorum ni G1u soras dare coactus tibi dedico, clim haud nescius sirin, quantum Farnesorum ueteri, atque illustri familiae res literaria d beat . Paulus quippe Pontifex Max. auus tuus literatistunos uiros, doctrinarumque studiis deditos in amplissimo dignitatis

gradu collocauit; adeoqile bonarum artium thidiosos in dies magis auget, fouet, atque eXtollit 3 ut merito eum ad consopitas literas cXcitandas, amplerandasque, imo uirtutem omnem amplificandam, augendam, conseruadamque Deus Opt. Maκ. hominibus uicarium constituerit. Adae diis praeterea sum, ut ad te confugerem, non tam uirtutis tuae fama, quam uirtute ipsa, atque humanitate. praesertim quod in literarum studio tantum prosecisti, quantum ea aetate nemo unquam alius. Et,

ut audio, poeticae huius lectione admodum delectaris. Quoi mihi ingenii tui pariter, atque iudici, clarissimum est indicium.

Nam in literis non postremas obtinet partes, qui Horatium eX poetis peculiarem sibi auctorem sumpserit. imo doctus uir, aut eruditus nequaquam cst uocandus, qui in tali arte perdiscenda non elaborauerit; contraque ineruditus, indoctus ue mi iuuiae

mmcupandus, qui in ea prosecerit. Agnoscis di luinc ponti clam sententiam ingenue fateri per quem profecerim malo, quam

4쪽

quam in furto deprehendi: iod si es tanto uiro id opus

probabitur, in eandem sententiam omnes ituros certo scio. Sin autem secus eueniet, inclyti saltem nominis clypeo munitum contra malevolos tuto exibit. Caeterum haud ignoro , quam munusculum hoc amplitii lini tuae non conueniat, qnamve Paupertate serdescat sua . Ad te enim potius spectabant quae maiora ab hominibus dicari solent. Quippe qui es generosa stirpe Ortus, atque praest inlisiima,omni bonorum genere eXcellis ;animi inquam, corporis, ut que nil amplius ad laudis cumulum desideretur, externorum; qine a' philosophis sertunae tribuuntur. Tibi nanque omnes animi pariter, & corporis dotes insevit natura abeii profecto adulatio, adestque iteritas. Tibi praeterea Artuna,quae plerunque uirtuti ac bonitati aduersatur, mirum fauci in modum. idque merito, & non absque Dei nutu. sanctissimi enim, & ueret Christi religioni adeo addictus es; ut iure eum dignitatis obtineas gradum , quo inter principes ecclesii ς fulges. Ecquid prsiuica 3. liberalitate sungeris, ob qua

Aristoteles expetendas opes serescensebat. omitto comitatem, qua animos allicis; omitto optimos mores; omitto, quod raro cuipiam contingit, seniles cum grauitate curas in iuuenta . omitto denique accuratam circunspectionem , circunspectamque c5 siderationem in re quaque obeunda . spero tamen, quod laeta fronte, ut soles, munusculum hoc admittens animi ardore compensabis; mirumque agnosces desiderium mea omnia, o dignitati tus' me ipsum dedicandi. Quod si tantillum uoluptatis apportasse intellexero, maiora moliar , novosque Partus in dies edere conabor. Vale.

PVRES IUS LECTORI.

Quoniam Pedimontius doctor & prsceptor meus Ecphrastica lege astrictus multa omisit, qtiet alioquin ad totus cXplanatione attinebant , idcirco operς pretium iacturus mihi uisus sum,scholia quaeda adiungere. tu uero aequi bonique consule,& Vale. - rem i Iu bii inbuitur: uti

5쪽

Vmano capiti ceruicem pictor equinam h Iungere si uelit ,'varias inducere plumas Vnsep collatis membris, ve turpiter atrum

Desuri in pycem mulier firmosa superne:

Spectatum a sensum renearis amici s edite Nyones i ii casulae sere librum Persimilem , cuius , velut aegrisimila , varue Tingent species , ut nec pes, nec caput uni Reddatur muti Fictoribus atque poetis Quidlibet a rassimper fuit inpia paterias. Scimus hanc veniam petis φ damvs Mosem , ,

Sed non ut placHis coeant immitia , non ut Serpentes auibus geminentur , orbus agni.

LAΤΟ, diuinus ille philosophorum princeps,mundi

P opificem Deum rerum omnium, quas creat, species fory matae ita enim interpretatur Cicero quas ille ideas uucat) penes se habere, easque tanquam pictas tabellas,& quodammodo exemplaria quaedam mente inspicientem inseriores hasce diuinitate sua. proferre asserebat . necesse enim est artificem earum rerum,quae a' se filint, priusquam manum admoueat,prqcognitam habere notitiam ς animoque praeuidere sermana, ius exemplo opus quodque insemet. sic itaque in omni arte, pin gendi maxime, fingendi, atque stilipendi; quae quidem eodem imitationis tramite cum pocii Aristoteli incedere iudentur; primum est antino prospicere quid quisque facturus sit. siquidem pictor nunquam tabulam aliquam pr clare depinget,ni sormam illam animo praeuiderit ; neque fictor imagunculam e cetra argili Coo

6쪽

lave, aut sculptot saxo recte formabunt, ni cogitatione prius evinxerint. Poeta quoque, priusquam calamum sumat, necesse est, ut pectore operis concipiat formam, jpsumque poema disponat. Igitur Horatius noster de arte poetica pri-cepta daturus praecipit id, quod primum ac, praecipuum est, Ne , cum totius operis futuri jeciem, & quasi imaginem quandam pr paramus, ueluti aesroti cum somniant, uanas ideas mente concipiamus. Irridebitur quippe Poeta, qui uarias species commiscebit, cuiusque animus in condendo poemate uanis somnijs,& ut ita dicam delitationibus dithrahetur haud secus,ac pictor ; qui in tabella monstrum aliquod praeter naturae, a' qua nulla ars discedere debet, imitatione exhiberet. cuiusmodis caput habetet humanum, collum equi, reliquum corpus Plumis obsitu,tandemque superiori parte uultu muliebri sermo sum, in seriori in turpem piscem desineret . quemadmodum Homerus

uel potius de Scylla aut Charybdi poetς fabulantur. Nam eiusmodi monstra innuit auctor, mea quidem sententia, dum inquit ; Vt turpiter atrum Desinat in piscem mulier sorinosa superne. Ouippe Maro consulto eius scopuli naturam poeticis pigmetis coloratam exprimens ita Scyllam depinxit. Prima hominis facies, & pulchro pectore uirgo Pube tenus, postrema immani corpore pistrix,

Delphinum caudas utero commissa luporum. Necnon huiusmodi somnia fingentes in aliud grauius peccatum incidunt. nam dum opus uariss resertum portentis per insana figmenta uariabitur, materiae series minime cohaerens nunquam continuabitur; ac poematis primς partes cum postremis non conuelitent; minimcue totum ipsum, quod ut inquit Aristoteles ex principio, medio, ac sine costat, absoluetur ; eritque serinae persimile, quae capite & pedibus tareat. Nam quod

de poetarum nimia licentia uulgo fertur, eis licere quicquid Iibeat , non sic libera datur facultas, ut a' natura omnino recedat; cuiusmodi esset serpentes avibus, tygribus agnos a iungere, ac mansuetissima immitioribus comparare. Quae enim fin-

7쪽

E PHRASIS IN HORATII g tur,cwnuenire debent cum natura, atque ab ea nullatenus discrepare. Verum in excogitandis sigmentis Homerum inprimis omnis poeticae uirtutis fontem imitandum proponit Ariitoteles, qui maXime ante alios docuit, quonam pacto mendacium dici effingique oporteat. NON EssE.M MATERIA DISCEDE NDUM.

Inceptis grauibus plerun re magna profesiis

Purpureus, late qui semendeat , unus alter i l. Ibuttvr pannus , cum lucus π ara Diame , ut properantis aquae per amanos ambitus agroS , t flumen Rhenum, aut pluinus describitur arcus. Sed nunc non erit his locus . orta se cupressum Scissimulare , quid hoc factis enarat exprei auibus , o e dato qui pingitur. mPh a corpuit titui, currente rota cur urceus exit

Deniquefit quodvi implex duntaxat π unum.

Cauendum omnino est, ne magna proposta re in uarias Tuolasque egrediamur descriptiones; ac ne, diis luxuriantis inge- iiij petudantia flosculos affectare admodum uelimus, ae materia ipsa discedamus, nam etsi poetarum digressiones quandoque splendent, opusque ipsum decorant ; unaque S altera descriptio si commode perapposite, tanquam purpureus pannus,asuantur, picrunque coruscant; damnantur tamen, orna pro positae materiae non conueniunt. Nimium quippe erit indecens, si poeta magna profestiis S grauia enui tempestatum,pluuiarum, lucorum, amnium te descriptione occupabitur, tuin . Piaccipito, cum res ipsa cXpetere non uidebitur. Similis quoque erit poeta, qui a' proposito discedens nimis in parergis im- . morabitur

8쪽

morabitur, pictori; Qui cum in laboris mercedem accepto aere naufragum hominem disiecto temone, abrupto malo , velis antemnisque dispersis, mare evomentem , ac sine ulla spe enatantem , ipsana tamen ratem natantesve tabulas apprehendentem pingere deberet; qualem Homerus Vlyssem descripsit; cupressum estingat Iiaut alia id geuus , quq res non postillat. Comparabitur etiam figulo , qui cum amphoram inchoarit,sumpta tralatione pro altiori materia, in urceum desinat, pro uiliori S abiecta . Poema denique unum, simpleκ, atque omnino proposito cogruens usque ad finem esse oportebit ; nimiineqtie resertum impricatum uelos, quae nihil ad rem.

Naxima pars uarum, pater, ivvenes patre digi, Decipimur ecie recti. B reuis es laboro, iobscurus fossectantem leuta nervi

Deficiunt , unimi 3 : prosissus grandiat ussiet,

Serpit humi rutvs nimium, timiduss procellae.

Animaduertendiim in primis est ne specie boni decipiamur, dum scilicet stili breuitatem assectemus,in obscuritatem incidamus . Quod fortasse Horatio ex poetis accidit; ut ipsemet fatetur hic quorundam opinione, cum inquit, Breuis este laboro, obscurus fio . Hoc uideo, inquit Cicero,dum breuiter volu rim dicere, dictum a' me esse paulo obscurius. Nam id viiij non tantum equestri, uerum tiam S pedestri oratione pleriinque euenit. S sorsan eiusmodi criminc maxime laborassent ii teres illi historiarum scriptores, Cato inquam, Pictor, S Piso'; qui unam dicendi laudem putabant esse breuitatem ; nisi perspicuitati, quae a' Quintiliano sermonis pristantia habetur, adlassissent; ac magnopere desudassent, ut intelligeretur quid ipsi

dicerent. Etenim multa saepenumero existitiat, quae non nisi longo orationis contextu propter subiectam materiam eXplica

9쪽

ri possitnt; quod si secus fiat, tenebrae obducentur.'Oportet ergo poetam evictissimo acerrimoque iudicio praeditum esse; ne dum mediocrem, leniorem, et quabiliorem ue stilum assectabit, languidum,mollem, enervatum, dissolutumque Ostendat. S rursiim ne, dum sublimia grandisve profitebitur, turgidiorem inflatioremque se praebeat; aut hunc euitans in humiliore recidat. Eapropter aequa iudicit lance pensitanduin erit,temperamentumque ut ita loquar ) adhibendum; ne alterum eκ- tremorum , quod tanquam crimen philosophorum sententia damnatur, aliquis sequi uideatur; nimium quid insolens ac turgidum in dicendo, aut contra humile abiectumque demonstras.

Quinimmo medium plerunque, in quo sita est omnis uirtus, pro uirili unusquisque aucupari debet; utque uidebitur res ip-ia postulare,ita stilus adaptandus. Quod quidem in Homero praecipue Versilioque deprehenditur ; modo enim in Heroica

altitudinem sese extollunt, modo in mediocritatem deprimuntur. incensi quandoque concitati, ubertate ac nimia luMurieredundantes ; rursus temperati, sedatiores, sobrii ac ieiuni,dit gentissima materiei habita ratione, omnibus apparent; qui in eorum lectione paululum desudauerit o Cui enim non perspicuum est Maronem nostrum omnis poeticae uirtutis instarpoemata sua uario stilo, atque ad rem perapposito temper.He

Quam lenem, placidum, mitem ueluti humilimus ac sinapi lior in pastorum ludicris colloquijs conscribendis se praebuit

ursus assurgente materia es pastoritia leuitate discedens ad grauitatem sese erigebat. quod apparet in Pollione, ac Sileno. i. At in re rustica pertradianda mediocritatem quandam adhibuit; cantumque heroica tuba, ac pastorali fistula temperauit. Non tamen quin quandoque mira pr scriptos fineis egrediens ab humilitate mediocri non discedat . quod facit ubi C. Iuli j Caesaris indignissimam caedem grauiter di non sine stoinaclio conqueritur . Demuiri ad arma cancnda postmodum ascendes,& quasi classicuin inflans, Dis immortales, quo spiritu , quo flatu , quo denique furore intonat adeo sibi poeticam oinuem gloriam, dignitatemque uelidi cauit Homerum semper excipio polle risque scribendi quod amodo facultatem eripuit . quia nemo adtatam ingent; magnitudine ne prope' quidem unquam acceden

10쪽

Qui uariare cupit rem prodigialiter linam, . IDelphinum siluis appingit , Stas aprum ,

in uitium ducit culpae fuga ,si caret arte.

In uaclando poemate erit iudicium acre adhibendum , ut quid conueniat accurate diligenterque circunspiciamus. Decet autem in primis ipsum opus uarium efficere, poetici e coloribus ac figmentis ornatum reddere; cum alioquin admirationem,o lectationemque, qui poetarum est scopus, nequaqua praebeat. Poesis enim decorum suum, uenustatem, atque saporem ut ita loquar nunquam habebit; nisi i uarietate accipiat condimenta . Nam poetica & artes quamplurimae nobiles naturam ta quam ducem sequuntur; quae quidem mirum in modum uari tate gaudet. Qinbd si ad histori uri spectat iustoriam ipsam uariam reddere, ut uarietatis oblectamento lectorem detineat nulla quippe res aeque delestitae uaria lectio etenim metune rei tantum iteritatem, qui uirebus gestis conscribendis ultimus est finis, nullis adhibitis descriptionum pthmentis, omnique suco abiecto,quemadmodum annales a' uetustissimis exarabantur, explicaret, taedium dubio prociit adportaret. Quanto magis poetae hoc proprium munus erit qui pictor est loquens . atqui nulla res magis pichiram splendescere iaciat, quam colorum illa diuersa uarietas. Huiuisiodi autem uariandi opus normam diligetissime obseruarunt e' poetis, persecteque absoluerunt Homerus Vergiliusque, duo quidem almae poesis clarissima lumina ;ac Liuius noster in historicis ut graecos omittam quem ego fortasse non nimis audaciter historiae patrem appellare soleo . quo nomine Cicero Herodotum decorallit. Contra uero minime decet in uariando poemate prodigiosa atque monstrifica figmenta comminisci, ae natura ipsa recedendo , haud secus ac pictor; qui in fluctibus aprum , in siluis delphinum pingeret Nisi sorte eluuionem illam totius orbis ab Ouidio, atque auctore decantatam depingere uellet, omne cum Proteus pecus egit

SEARCH

MENU NAVIGATION