Disputatio physiologica inauguralis, de vomitu ...

발행: 1825년

분량: 42페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

triculi suffecta, canis aquam protinuS VOmitu ejecit. Magendie ratus hisce eXperimentis ostendi, quid ventriculus, quid caeteri musculi inter vomendum praeStent, non adhuc laborare desiit. Ut inter diaphragma et musculos abdominis discerneret, haec inSuper peregit. 5. Adhibito ut antea Vomitorio, nerUOS Phrenicos iu collo discidit. Quo facto, canis languidu

6. Musculos abdominis a peritonaeo abscidit; nec ita vomitum prohibuit: quo urgente, ViS-

cera diaphragmate manifeSte deorsum cogebantur ; ventriculus autem nullo modo Se contrahebat. 7. His duobus simul peractis, caniS UOmere ne quidem conatuS QSt.

Visis igitur quae ita breviter memoravi, Mugendie Veterum opinioni caute et modeste obstitit : hic autem, ut saepe sit, discipuli praeceptorem anteirunt ; doctique Academiae Gallicae Socii non dubitarunt pro comperto habere, Ventriculum inter Vomendum penituS quieScere: nec mirum plurimos pene in eandem ire Sententiam. Alii tamen Halter veteresque falli nega-

12쪽

DE VOMITU. runt; dum quibusdam videbatur nec his nec illis omnino aSSentire. Ut lectori enucleate Ostendam quae ad litem dirimendam proSint, ea quodammodo ordinare

juvabit. Prospiciendum est igitur, Imo, Quaesit inter vomendum conditio earum partium quae ad vomitum conferre dicuntur. 2do, Quid Oriatur, iisdem Vel ereptis Vel reSolutis.-3tio, Quae sint earum fabrica et ossicia Solita.-4to, Quid eveniat quandocunque VitiiS eXercentUΓ.-Denique, juVabit habere rationem vomitus di- Versis modis concitati. 1. Incipiam igitur a ventriculo. Testibus Bayle, Chirae, et Magendie, conStat caniS Ventriculum inter vomendum, vel nullo modo Se contrahere, Vel longe imbecillius quam ut ad vomitum faciendum Valeret. Haller' autem longe aliter Visum est: ciun enim Ventriculum quaSi complanatum Videret, eum in vomitu se contrahere arbitratus est. Fatendum est tamen, virum illum eXimium ViX qua Solet perSpicuitate rem enarrare : ita ut opinari liceat, Vel quod Ventriculus se contrahebat, vel quod aliis

13쪽

Portat testimonium de iis quae vidit apud canem p0St arsenicum ingestum. Illi quidem ipsi per-

SuaSum fuisse videtur, Ventriculum per Se ad Vomitum non valere, nisi Veneno OssenSum. Quoad septum transversum muSculoSque abdominis, quantum in Vomitione praeStent, eX eX-

perimentiS quae Supra posui, intelligere licebit.

Patet enim, Ventriculo e corpore eXCiSO, Canem nihilominus Vomere conatum eSSe ; et etiam, eXVesica in ejusdem locum Suffectu, aquam Vomitu ejecisse. Non me latet hisce eXperimentiS OPPO-ni posse, quod Vomitus apud bestias ita crueiatas, minime eodem modo perficiatur ae apud easdem integras. Concedo hoc non prorSUS rejiciendum esse, ita tamen ut plane comprobatum eSSe judicem, Vomitum, quieSeente Ventriculo, perfici posse. Dicat aliquis, Id certe verum eSt quoad canes, Sed non ideo quoad homines. Re- Spondeo, non tantum inter eos discriminis esse quod ad corporis fabricam, ut, comperta apud illos vomitus ratione, de his idem concludere

non licent.

2. Quid evenit cum pars aliqua vel erepta Vel resoluta fuerit, eX iisdem eXperimentiS Percipere

14쪽

DE VOMITU. licebit. Imprimis conStat Vomitum, eXciSO UeΠ-triculo, neqUaqUam Prohiberi. Nec, me judice, hoc vel minime infirmat id quod a Lleutaud prolatum eSt; scilicet, ventriculum paralysi solutum ad vomitum non valere. Ad hoc refellendum, sat erit cujusdam auctoris,' et illius quidem veterum non ignaVi propugnatoriS, Opinionem citare. Secundum illum, Lieutaud primum dixit ventriculum paralySi laborare, quia ad Vomitum non valeret; dein amrmavit aegrum Vomere non ΡOSSe, quia Ventriculus paralysi assideretur fA Lieutauit non secus ac a Magendie aecepi-

post Secatos in collo nervos phrenicos ; et ne vel molimina facere, Si haec duo eXperimenta simul confecta fuerint. Quid a cerebri noXis quoad vomitum eVenire solet, nunc indagare plane liceret. De eo tamen postea disceptare, SatiUS eSSe judico. S. Spectata ventriculi Structura, tergoriSque uS carnOSi tenuitate, ViX magna se contrahendi facultate instruetus esse videbitur. Nec Sane ad

15쪽

DE VOMITU.

fibrarum Series interruptae; quarum profectoratio longe alia adest, nempe ut ulla Sacci parS, quieScentibuS caeteris, contrahi possit.' Fabrica igitur officio penitus idonea esse videtur : hodierni enim docent, cibos non Ob ejus contractionem intra ventriculum commisceri, Sed, fibris muSculoSis vicissim Se contrahentibuS, SenSim per curvaturam majorem ad pylorum detrudi.' Lubenter concedimus Vim musculosam apud Pylorum aliquanto eSSe majorem ; unde fit chymum

in duodenum facile demitti; et fortasse, bilemo duodeno in Ventriculum motu inverSo Protrudi. Sed ineptum esset inde putare, quod ulla res possit hoc modo e Ventriculo in gulam projici. Consideratis igitur ventriculi officio, fabrica, et etiam forma, ViX fidem habebimus opinioni eorum qui putant, Vi HS muSculOSu, illos tam Vehementes Subitosque perfici motus, in quibus vomitum plerumque consistere liquet.

' Mihi in mentem venit priaecept0rem eximium Jo. Abernethy, non aliam de fabrica musculorum abdominis rectorum rati0nem pr0serre.

16쪽

DE VOMITU. Non me latet, Ventriculum POSt mortem aliquando magnopere coarctatum reperiri.' Sed plane apparet quod magnum Sit discrimen inter coarctationem quae ab inflammatione sensim Oritur, eandemque in Vomitu Subito factam. Quod ad illam ventriculi figuram quae nominatur the liour-glasS contraction, et quae non raro post mortem reperitur, nulla praecedente inflammatione,-non intelligo qua ratione talis contractio ad Vomitum conferre poteSt. De Septo tranSVerSO mUSculiSque abdominis, . longe aliter ac de Ventriculo, judicandum esse arbitror. Illi enim, fibris carnosis multo crassioribus instructi, ad motuS SubitOS, celereS, et vehementes, idonei esse videntur. Iis igitur, vel per se ValentibuS, Vel cum aliiS conjunctis,

spiritus plenior trahitur et redditur, alvus astrictior dejicitur, infans inter parturiendum expellitur, herniae Saepe detruduntur, Pondera vel gravissima abdomini Superimposita a quibusdam sustinentur. Nec aliter, tuSSiS, Singul-tUS, Sternutamenta, et Similia, moVeri Solent.

17쪽

DE VOMITU.

Vix autem in dubium vocari poteSt, Vomitum tales motuS longe magis referre, quam quOS in concoctione Ventriculus esseere solet. Milii de diaphragmate et musculis abdominis disserenti, nequaquam praetereundum eSt quod

a Lleutaud objectum fuit. Eo judice, nobis

semper liceret ad arbitrium Vomitum eVOeare, si per illos efficeretur musculos. Satis revera constat, nos Spiritum lentius citiuSVe ad voluntatem ducere, nec minuS tuSSim, Singultum, et etiam Sternutamenta, quodammodo Saltem, nΓ-bitrio evocare ; perpaucis contra ConceSSUm eSSe ad arbitrium Vomere. Argumentum igitur non prorSUS rejicio : e contra, pro certo habeo, Ventriculum inter vomendum non esse Saecum inertem, Sed cum aliis musculis ita conSentire, ut Vel illis opem aliquanto ferat, vel Saltem iis Urgentibus non Obsistat. Hoc conceSSO, Satis in aperto erit, Vomitum plerumque non POSSe Rrbitrarium eSSe.

4. Nunc inquirendum est quid eveniat, laborantibus illis partibus quibus Vomitus perfici dicitur. Hanc autem indagationem, quoad muSculos abdominis et diaphragma, ViX inire licebit ; de ventriculo facilius explorabitur. Res

18쪽

Ι2DE UOMITU. majoris videtur eSSe momenti, eo qu5d Bourdoti cuidam Oeeasionem praebuerit, Magendie paullo vehementius adversandi. Ille disputationem de vomitu satis elaboratam edidit, huic plerumque inuiXam argumento : Quaedam in valetudinario graViter Se habenS, Vomere interdum frustra conata est: jam demum emortua, incisoque

rosus ; tergoribuS ejus ad tres Vel quatuor line-aε tumefactis, Sed ita ut tunica carnOSu ProrSus diruta videretur. Cum tamen aquam injectam Bourdon manibus facile eXprimeret, non dubitavit pro comperto habere, Ventriculum ad VO-mitum plurimum conferre. Perperam enim PutaVit, quia aquam e Ventriculo ita Vitiato manibus eXprimere Valeret, muSculOS abdominis et

diaphragma idem enicere potuisse, Si ab iis vomitus moveri Solet. Est praeterea aliquid eodem auctore proditum, quod tacere nolo, licet ad hunc locum 1ion' Raro si ventriculi subricam ita vitiari. In Edin-

burgh Med. and Surg. Journal ' tona. XV., narratur a J. PaXton, se cujusdam corpus incidentem, cui paullo ante mortem frustra data erant vomitoria, ventriculum schirro et gangraena vehementer c0rruptum vidisSe.

19쪽

DE VOMITU. I 3Omnino pertineat. Ratus se jam Satis Ostendis-Se, Ventriculi contractionem ad Vomitum plurimum conferre ; nec inscius Magendie experimenta huic opinioni vehementer obsistere, iis intento animo incubuit, ut errorem aliquem retegeret nec frustra Videlicet: notavit enim

duas tantum aquae portioneS e VeSica Suilla eX-

pelli, unam retineri. Hinc igitur, illo judice,

satis liquet ventriculum ad Vomitum conferre. Haec ratio, quam Sit inanis, magis in aperto est quam ut de illa disceptare Vellem. Ad eam penitus refellendam, sat erit dicere quod Magen- die, eXperimentum ΡOStea facienS, VeSicam Omnino eXhaustam vidit.

Quoad Bourdon, hoc postremo dicere liceat; eum longe melius fecisse, si paullo studiosius Magendie librum perlegisset, antequam ita Vehementer obsisteret Opinioni quae in illo nequaquam inveniri poteSt; nempe, Ventrieulum interVOmendum PenitHS quieSeere. 5. Si vomitum diversis modis concitatum Ob-

' Vido caput antea citatum, in Dict. des Sciences Μ0

dicales.'

20쪽

Compertum est, injurias capiti illatas vomitum plerumque ciere, niSi ita Sint graveS, ut aeger comate prorsus Opprimatur. Unde fit medicum, cum res in dubio sit, prout vomitus VelabSit Vel urgeat, prognosin Saepe Statuere. De Comate Praeterea conStat, Vomitum non Solum non ultro eVenire, Sed ne quidem adhibitis vomitoriis ; ita ut proditum est, inflammationem lethalem his interdum eXcitari, si ad vomitum movendum non Valeant.' CUm autem non adhuc demonstratum est, Ventriculi motus ob laesum cerebrum impediri, et cum patet quod cerebrum diaphragmati et musculis abdominis omnino praesideat, judico Vomitum ab his magna Saltem eX parte perfici. Contingit nonnunquam, cum aliquiS Vomere frustra conatus fuerit, tussim denique moveri: nec mirum, Si concessum fuerit vomitum iisdem musculis aliquatenus perfici, quibus tuSSim mOVeri constat. Hac autem mota, Solet VOmitUS

SEARCH

MENU NAVIGATION