Disputatio physiologica inauguralis, de vomitu ...

발행: 1825년

분량: 42페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

DE VOMITU.

vel aliquandiu vel omnino cesSare. Hujus rei rationes diversas reddere liceret; quarum hanc unam a BOurdon prolatam recenSebo : nempe, conatus, licet ad Vomitum non valeant, efficere tamen ut quae ventriculum offendebant deorsum W0pellantur. Saepius autem fit, vomitum tussi vehemente excitari; quod pueris pertussi laborantibus proe- Sertim contingere solet. Nec obscura Videtur eSse causa, Si id quod Supra poSui concessum Sit, nempe, iisdem musculis et tuSsim et vomitum aliquatenus Saltem peragi. Quinetiam, eadem eSt in promptu causa nauseae quae interdum Sentitur inter eXscreationem pituitae tenacioris.

Hic quoque id memoravisse juvabit quod navigantes nausea fatigati eXperiri Solent; qui,

cum alvum dejicere conantur, Vomere etiam Saepe coguntur: cujuS rei rationem reddere Plane SuperVacaneum foret.

ConStat eos quos ruminatio, pyrOSiS, aut dySpepsia male habet, Saepe cibum aut humorem facillime e Ventriculo ejicere ; unde aliqui putarunt Ostendi, quantum ad vomitum ipse Ventriculus conferat: mihi autem videtur longe Veri- Similius esse, hos tam subitos motuS a diaphrag-

22쪽

16 DE VOMITU.mate et musculis abdominiS, quam a Ventriculo, perfici. Nec aliter judicandum puto de humore qui, iis jam animam emantibus, per Os nareSque interdum ejicitur. Cujus rei causa, nisi Sit motus ille eXtremus et idem convulsivus musculiS SpiritUS peractus, penitUS me latet. Supra dixi, Vomitum apud quosdam ad arbitrium evocari. Hoc Saepe uSu quodammodo fit,

et iis praesertim qui gulae nimis dediti sunt. Interdum autem a natura conceSSum eSSe Videtur,

ut juveni de quo loquitur Richeraiid, qui judi

cat se hinc rationem habere, cur putet satis a Magendie ventriculo non tribui. Juvenis ille, Valetudine utens optima, ab infantia ad arbitrium vomere potuit; sed ita ut inter Vomendum, musculi abdominiS nequaquam Se contrahere videantur. Nec mirum Si putetur Ventriculi munus plane ostendi; quod tamen indiscrimen jure vocari arbitror. Licet enim e0Π-jectare, Vomitum a Septo tranSverso PraeSertim peragi; quod Magendie eXperimenta, et, me judice, Portat quoque, plurimum firmare Videntur. Si autem Richera nil concedatur, Septum fere

23쪽

Spectatis igitur argumentis, quibuS Praecipue inniti videntur sententiae de Vomitu Prolatae, nunc denique judicandum est quid eX iis omnibus colligere liceat. Satis autem constat hoc non temere esSe faciendum ; et quia de re ali

quanto difficili judicandum est; et quia satis

SVPerque compertum est, aditus ad Veram notitiam iis praesertim occludi, qui conjecturam in eXperientiae loco habent. PerSpecta corporis humani natura ;-e quot et quam Variis constet partibuS ;-quanta et quam diverSa ab his prae-

Stentur munera;-quam conjuncte Sed tamen obscure alia aliis innectantur ;-qUantnSque mu-' Inter alia testimonia praeclaro illo indicata, plurimi

videtur sacere, qudit aves rapaces facillime Vomeant, cum tamen iis n0n sit septum transversum. ESto: nec minus in aperto est quod spiritum ducant: n0n igitur in dubium V0catur, Septum apud homines spiritui inservire.

24쪽

IS DE VOMITU. lationes totum fere corpus aSsidue subeat; Satis in aperto erit, ut de illo muneribusque ejus non sit quicquam facile Statuendum. Longe igitur magiS e physiologia erit, quae plane reperta Sunt indicare, quaeque adhuc veritati caliginem obduXerunt notare, quam conjecturaS ut Vel Subtilissimas proponere. De Vomitu certe non aliter reputandum est: quomodo enim emei solet, ViX penitus compertum ESse Videtur. Res tamen non omnino latet; et nunc superest ut quid

stabilitum fuisse videatur breviter OStendam. Constat imprimis vomitum, adempto Ventriculo, moveri pOSSe ; id eSt, diaphragma et muSculos abdominis ad illum perficiendum per Se Valere. Contra tamen minime liquet, vomitum unqUam Peragi, his quieScentibus. Quamvis non Sit plane monstratum quod Ventriculus Se contrahat inter VOmendum, argumenta tamen non deSunt cur credatur ; sed ita ut illum longe minuS quam parteS aliaS ad vomitum conferre judicemUS. His autem positis, an igitur putandum eSt

POre conferre 3 Minime credo,-et plurima jam

25쪽

DE UOMITU. 19 proposita reSpiciens, et corporiS naturam resu- tanS. Non opus est Verbis OStendere, quod quibusdam ex ejus functionibus multae partes simul OPeram conferunt, quominus unquam impediri possint. Nec de vomitu aliter est statutum :ad quem emetendum, Satis valent quaedam tam tum e partibus, caeteris aut reSolutis aut ablatis. Mihi autem praeterea Videtur, haS OmneS, Vel Sano corpore, non iiSdem ViribuS perpetuo agere ; et praeSertim, quia aliiS SummiSque funguntur officiis: Unde eVenire poteSt, ut UnR-

quaeque earum nunc magis nunc minus ad VO-mitum mOVendum apta fiat. Quibus autem legibus sit Statutum, quid quaeque ullo tempore essiciat, nos adhuc penitus fugit. HucuSque non nisi de ventriculo, abdominis musculis, et diaphragmate, locutus Sum. Nunc disserendum est de aliis rebus quae ad Vomitum Pertinent. Inter eas, gula primum locum jure sibi vindicat, et quod sit canaliS muSculOSUS per quem neceSSe est Omnia ejecta iter faciant, et

' Vomitus alvi dejectionem quodammodo refert. Huic plerumque inserviunt abd0minis musculi; quandocunque autem alvus admodum est soluta, intestinum rectum per se dejecti0nem efficit.

26쪽

qubd a parte inferiore Ventriculum quodammodo claudat, quominuS aliquid egredi possit. De gulae

inter vomendum conditione, treS Praecipue Sententias inire licet: eam nempe aliis Viribus, aliqua Saltem eX parte, Obsistere ; Vel iisdem contra opitulari; vel denique eis facile cedere, ipsa prorsus quieScente. Gulae fibraS Se retro contrahere POSSe, eX eo efficitur, quod bestiae quibus ventriculus ereptus Sit, pituitam ejicere Solent: nec minus elucet a cibo aliiSVe rejectiS, quae ingula aliquandiu retenta fuerint. A Legallois et Beelard accepimus, canes aliquando non nisi post conatus plurimos vomere : Unde colligunt, nec inepte, humorem in gula cumulari, donec

eam ad contractionem concitet. Nec aliter sentiunt de eo quod interdum, conatibus Saepe iteratiS, eX Ore tandem erumpit humoris copia magna, nullo ViSO musculorum abdominis motu.

Utcunque res se habeat in quibusdam eXemplis, Satis tamen liquet, ea quae e Ventriculo ejiciuntur, non fere in gula morari. Quoad vomitum

subito facileque factum, Sicut apud e0S qui Pyrosi laborant, dubitari potest, an gula quidquid

27쪽

de partibus aliis, ita judico ; naturam his Omnibus plerumque uti, quo facilius vomeatur;

Unaquaque tamen earum nunc pluS nunc minuS,

prout se habeant quaedam nobis adhuc omnino ignota. Praeter eaS quaS jam Supra memoraVi parteS, aliae sunt subsidium quodammodo ferentes, de quibus sat erit perpauca dicere. A quibusdam accepimus, costas inferiores inventriculum aliquando urgeri: quod procul dubio fieri potest, et praeSertim eo repleto.

Quid ad rem conferat pharynX, intelligi potest ex iis quae de gula prOPOSUi

Palatum, uva, lingua, epiglottiS, laryΠX, non minus inter vomendum quam inter devorandum

conSentiunt.

De ventriculo disserens, aliquid hactenus tacui, quod tamen plurimi esse Satis constat. Cum autem neminem lateat, longe facilius ab eXpleto ventriculo, quam a fere inani Vomeri, reS notatu digna ViX Visa esset, nisi aliquid a Magendie proditum recenSere VoluiSSem. Ille enim Saepe vidit in experimentis jam narratis, Ventriculum aere impleri antequam canis Vomeret; aeraque postea cum aliis emitti. Unde credit eum loco aquae sorberi. An ita solet apud homines fieri,

28쪽

22 DE VOMITU. quandocunque VentriculuS non Sit Satis repletus, nequaquam dicere auSim. Satis tamen constat, aliquos aera ad arbitrium haurire, ita ut venter vel plurimum intumeat.

DE CAUSIS QUAE VOMITUM MOVENT.

Indicatis igitur partibus quibus Vomitus effici solet, nunc ad causaS HS Venio ; et praesertim de ratione qua agere Videntur, diSSerere aggredior. Causae autem inter Se magnopere discrepant, quoad naturam et essectus earum, et vix minus quoad rationem agendi. Inter eas, primum locum jure sibi Vindicant res quo , Vel in ventriculum, Vel in VRSR Sanguifera receptae, vomitum eXcitant. Quaedam Solummodo ex iis, a medicis adhibitae, Vomitoria nuncupantur :hoc enim nomen neque iis conceditur remediis, scit. amaris, OleiS, etc.) quae interdum sed rarius Vomitum evocant; neque Venenis quae illum plerumque Sane mOVent, Sed ita ut a Ventriculi inflammatione prorsus Oriri videatur. Devomitoriis dicere licet, vix ulla reperiri auXilia, tam certe medici consilio respondentia. Eorum tamen natura admodum est diversa ; quod satis

29쪽

antimonii proprietatibus vel phy3icis vel chemicis. Nec minus disserunt quoad tempus inter-Ρ0Situm antequam agant, aut naturam, Vehementiam, et diuturnitatem effectuum quoS gignere Solent. Quaedam eX iis fere Statim vomitum movent; ut sulphas gitici aut cupri: alia non ante partem horae dimidiam aut quartam. Quaedam, ut tabaei folia, et interdum tartras antimonii, nauSeam pariunt molestissimam eaΠ-demque diuturnam, Viribus Simul magnopere labefactis : alia contra, ut sulphata jam dicta etlpecacuatilia, Saepe Vomitum eXcitant, ViX Praecedente nauSen, dum POStea corpuS ne minime quidem infirmatum evadit. Quinetiam vomitoria, non SecuS ac alia remedia, diverSe agunt pro corporis ipSius conditione. Cum res ita se habeat, manifeStum erit, auctorem non POSSe ea quae post adhibitum Vomitorium evenire solentita enarrare, ut descriptio cuique Vomitorio Pariter respondeat. Quaedam tamen notatu dignissima Ordine recenSebo. Incerto pOSi datum medicamentum tempore, molestia ad Praecordia, atque Sensus gravitatis aegrum VeXant: quos eXcipiunt nausea et vertigines, cum imbecilli-

30쪽

24 DE VOMITU. late maxima et frigore. Vultus per idem tempus pallidus et contractus fit; dum pulsus debilis, nec raro inordinatus eVadit. Brevi Succedunt nisus illi Vehementes, quibus e Ventriculo ejiciuntur quae acceperat. PutSUS nune celerior

fit; facies rubescit et intumet; lachrymae et saliva copiose destillant; et sudor per totum corpus Saepe prorumpit. SuSpiria ex imo pectore Vomitum plerumque insequuntur ; id quod fere Semper contingit ΡOSt Spiritum aliquandiu iu-terclusum. Jam quieScente aegro, Si neque Vehementes neque diuturni fuerint conatus, cibi appetentia brevi adest, et vel Solita major : SOmnus dein plerumque obrepit, VireS HUS prorSUS refecturus. Si tamen niSus multo post eXhauS- tum Ventriculum perStiterint, nausea et Offensio quaedam, per horas Vel etiam dies plurimos, aegrum Saepe fatigant. ConStat praeterea, humores quOSdam ΡοSi Vomitum copiosiuS Secerni,

pro natura vomitorii adhibiti; scilicet sudorem, Si tartras antimonii; urinam, si Scillae radix adhibita fuerit.

' Vide caput Emetique inscriptum, in Dict. des

SEARCH

MENU NAVIGATION