De tubulorum et membranarum e tubo intestinali dejectione : dissertatio inauguralis medica ...

발행: 1838년

분량: 34페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

Saepius autem membranae, quae eVacuantur, accidentales sunt, in intestinis nempe Vario modo progignuntur. Inter has eae Saepissime Obveniunt, quae, Ut brevi dicam, pelliculis in Angina membranacea aliisque morbis, de quibus postea nonnulla asseram, a membrana mucosa Secretis, simillimae sunt. Constant enim e fibrine et albumine, fibris et structura omni carent, mullioris sunt consistentiae, ut, si in spiritu vini per aliquod tempus servantur, sorma mutetur Powell), extendi non poSSunt, quin rumpantur, color inter album et rubrum medium tenet, interdum

cinereae sunt, interdum suScae. Tamen non omnes Scri-

ptores quamvis de iisdem concrementis loqui videntur, eadem de eorum specie asserunt. Fernelius l) legatum C a r o i i V. Imperatoris ridurum ac firmum quippiamuper anum ejecisse narrat; Treyling 2) de scannulis cartilagineisu loquitur; Hel montius membranam, quum arefacta eSSet, pergamenae Similem fuisse, contendit; et Bauer 3) in epistola ad Halinium se a concrementum fibrosum, cartilagineumκ in aegroto Vidisse scribit, nec quae Spindior is) dicit ,frusta compacta, albicantia, aequalia quasi polyposa x ad descriptionem meam, eX caSibus quadraginta vel quinquaginta diligenter a me perlectis,

ductam, omnino quadrare videntur. Interdum autem membranae ac tubuli revera aliam, quam deScripsi, speciem

12쪽

praebent; constant enim e muco, nunc viscido, ni ne pellucido ac quasi vitreo, qui glutine tenaci in sormam membranaceam redigitur; cujus rei auctores Heurnium, Kampsium, Maur. Hossmaian, aliOS asserre POSSU m. Monro fl) casum affert, in quo membPanae e Viscida gelatina commixta cum lympha coagulabili constabant, et Aber crombio 2J narrat, ab eodem aegroto Simul frusta fibrosa, gelatinam pellucidam, massasque hydatidibus similes dejectas esse. Sed hae membranae et Ilatura et ortu ab iis, quas supra descripsi, toto coelo di-

VerSae Sunt, qUas duas membranarum Species ScriptoreSinter sese consudisse videntur. Forma, quam haec coagula inducunt, valde variabilis est et inconstans, nec quidquam ex ea ad morbi naturam concludi potest. Saepe quidem membranae, qUUm in tubo sormentur, tubulorum formam aSSUmUnt, qUam Servantes aUt per anum aut per Os evacuantur. ΙΙi tubuli, a quibus Mason Good 3) morbo nostro nomendi arrho eae tubularis indidit, magnitudino sunt diversissimi, alii digitos nonnullos, alii plures ulnas longi sunt, et apud nonnullos autores eos inveni Iongitudine sux vel suptem ulnarum fl), ut mirari p08SiS, quod in magna

don 1834. Vol. 1. p. 209. M Cf. sp indi ex observation. medicitialium Ceniuria NO. 4b.

13쪽

curvataque per intestina via sormam ac continuitatem . suam integram servare potuerint. Diametros Vel Omnino, vel sere omnino diametro intestini, in quo sormantur tubuli, respondet; interdum Vero minor eSt. Sed non semper, ut dixi, quae excernilntUr, qUamViSojusdem naturae et originis sint, figuram tubulosam ostendunt, seu eam statim ab initio non habuerint, seu amiserint in longo per intestina transitu. Itaque nonnumquam aut tubuli disscissi et impersecti, aut membranarum Simplicium majora, minorave frusta, aut globuli membranarum multifariam inter sese complicatarum, aut flocculi parvi, aut denique maSsae omnino informes ejiciuntur. Copia membranarum eXcretarum Varia eSt, modo pauca abeunt, frusta nonnulla, modo tanta eorum multitudo, qua totum tubum lutestiualem vestitum suisse putes. Haec habui, quae de natura ac sorma membranarum

afferre potui; jam ad symptomata ipSa, quae earum dejectionem et antecedunt et comitantur, et denique subsequuntur, transire liceat. Itaque jam ab initio, quamvis eXtra eum ordinem, quem sequi in hac dissertatione in stitui, id praemittendum est, inflammationem pluribus horum casuum, iis exceptis, de quibus postea aliquid asseram, SubeSSe, si quidem licet a dolore et anteced0nto et comitante, et a similibus aliorum organorum inflammationibus, similem exitum prae se serentibus, in illam concludere.

Dr. Thomson l) morbum nostrum in tres Ordi-

14쪽

nes dividi vult. Primo orduit eos casus adnumerat, in quibus aegroti, quum semel tubulos ejecerint, in sanationem persectam restituantur, Secundo eos, in quibuS membranae plures per hebdomades appareant, tum eVanescant; ad tertium denique ordinem eos casus refert, qui diu durantes spatiis haud certis interpositis denuo recru-

deScant, ac nOVis semper accessionibus aegrotOS Urgeant.

Sed haec morbi distinctio subtilior, nec rei naturae con-Sentanea esse videtur; aptius erat morbum acutum a chronico differre. In dysenteria enim et gastritide aliisque acutissimis intestinorum inflammationibus nonnumquam concrementa fibrosa aut per anum aut per os emitti, a nonnullis scriptoribus relatum inveni; tamen quum hi morbi nihil dis erant a solito eorum decursu, diutius in his describendis commorari neceSSe non erit, ac statim transeundum ad eos casus, qui aut chronice percurrant, aut quamvis sint acutissimi proprium quidquam in se habere videantur. Interdum eruptionem hujus morbi molestiae dive SiSSimae, quae ad totius corporis conditionem referri debent, diu antecedunt, qualeS Sunt hystericae, rheumatica hypochondriacae, arthriticae multaeque aliae; interdum

aegroti certum tempus, Cau Sas certas asserunt, e quibuS morbus eXordium ceperit, quum aliquod vel medicamentum, acrimonia sua intestina irritanS, Vel Venenum Sumsissent vel aliud quidquam, quod mechanico modo molostias affert, devorassent. Primum ac proprium quasi symptoma, quod impetum ipSum antecedit, constipatio est

15쪽

pertinacissima et quae m0dicamentis plurimis resistat. Sequuntur dolor in certo loco fixus, major intuorve, tormina ventris, appetitus ciborum dejectio, vomituritiones; interdum haec omnia leniter decurrunt, nec cum febri conjuncta sunt; interdum Symplomata grmiora Sunt, accedunt dolores colici, spasmi flatulenti, tympanitis, labris

adest magna, pulsuum frequentia et durities, summa an-Xietas, Sitis magna, calor exauctUS, Urina rubra, Omniaque alia, quae febricitare aegrotum gignificant. Quae omnia, vehementia modo ac turbida, saepe, quum SufficienS membranarum copia abierit, repentino ac quasi in sulguris

Interdum autem plures dies evacuatio membranarum durat, nec statim Omnia symptomata remittunt. Nonnunquam etiam fit, ut tubuli, quum longiores sint, sphincteris contractione constricti ano adhaerescant, dolores diros aegroto commoveant, nec aliter nisi multis clysteribus datis removeri possint. Thomasi US . Sedes, quae simul cum membranis dejiciuntur, nunc liquidue ac serosae, nunc durae ac naturales, interdum aUtem Sanguine et pure commixtae sunt, quod quidem in iis casibus contingit, qui acutius decurrunt et majorem

membranae mucosae destructionem secum serunt.

Haec symptomata modo descripta Variantur aliquantulum pro Ioci assecti varietate. - Mason Good in libro supra allato latetur, se ab initio credidisse, modo intestina crassa et rectum ea assectione corripi posse, qua ad membranas secernendas disponantur, tamen apud

16쪽

alios Scriptores legisse, in tenuibus quoque intestinis

praecipue in duodeno eandem inflammationem cum exitu eodem locum habere; equidem lateor, in pluribus hujus morbi descriptionibus a me perlectis, duodenum et ileum iussammatione correpta suiSSe. Illam phlogosin, quae OS, pharyngem et OeSophagum assicit, quaeque a nobis aphtha insantilis, a Francogallis muguet, a Bre tonne ali denique diphtheritis appellatur, neque in neonalis solum et insantibus sed interdum etiam in adultis reperitur, nostro morbo adnumerandam esse plato. Quad quidem sententia eo etiam firmatur, quod non Umquam, tametsi perraro evenit, ut assectio aphiliosa ad ventriculum et intestina ipSa prorepat. Bruton ne au l in praestantissimo illo opere, quod postea etiam asserom, duos casus narrat diphthuritidis, in quibus affectio inflammatoria usque ad cardiam progressa ost. Billard 2 ter ventriculum, Semel illum, semel coecum et colon inflammatione membranacea correpta in-vonit. Perctvat 3) refert, insantem duorum annorum

sobri aphiliosa correptam, SubstantiaS annulareS per anum omisisse, quae partibus inteStinorum similes erant, sed structura organica carebant. Has nihil aliud fuisse dicit,

17쪽

nisi gluton ab int0stinis inflammationu aphthosa affectis

secretum.

Aber crombie virum annorum viginti seX post refrigerium tonsillaruni tumore Vocisque raucitate assecium

esSe narrat, fauces rubelaetas missu et hic illic crustis aphtho is sparsas; mox febrem accessisse; diebus octo vel novem post convaluit, Sed remanserunt raucitas vocis et crustae aphthosae. Itaque post aliquot dies sel,ris re diit, ac tum Omnia Symplomata eXaucta SUnt, magna adsuit dyspnoea, tussis, dysphagia, vomituritio, et febris in i lyphosam transire visa eSt; mOX tusSiendo et vomendo magnam copiam concrementorum membranaceorum evacuavit; tandem sub finem tertiae hebdomadis obiit. Section0 instituta pharynx et epiglottis membranis teneris levitorque adhaerentibus obtecta Videbantur, per totum autem oesophagum usque ad cardiam duae laminae membranaceae inter Se non cohaerenteS percurrebant. Hic casus memorabilis tres morbos, anginam membranaceam, diphtheritidem ac morbum nostrum, inter Se conjunctOS, atque omnium natUram eandem esse ostendit. In ventriculo rarius, ac magis acuto quam chronico modo membranae sormari videntur, quae hinc breviorem viam sequenteS, SaepiuS per OS VOmeudo, quam per anum evacuari solent. Duodeni autem partem Silperiorem Saepissime morbi sedem esse jam Supra commemoravi. Huc OmneS caSUS pertinere videntur, de quibus Dr Po vel l l

18쪽

dicit, Symplomata membranarum per anum depositionem antecedentia talia fuisse, quae concrementis selleis ductum choledochum transeuntibus procreentur, aegrotoS de dolore in epigastrio queri, qui interdum remittat interdum valde increscat, intra paroxysmos sebrem accedere, linguam pituita obductam esse, Ventriculum irritatum, colorem induere aegrotos viridem, qualis spectetur in ictero, constipationem adesse, aut si sedes deponantur albas eSSeet argillaceas. Itaque his symptomatibus quum credere adduceretur fore, ut calculi sellei sint abituri, valde se admiratum esse, quod in excrementis calculos nullos, sed membranas et tubulos. supra descriptos invenerit. Ver dries I) narrat, virum quendam quinquaginta annorum labri biliosa st diris in abdomine doloribus correptum esse, tum doloribus et labri liberatum coloremictericum induisso; mox autem evacuatis per plures dies

multis tubulis e viscido muco constantibus ad valetudinem Optimam reductum esse. Similem casum K a m p s 2)resert. Quaeritur in his casibus illa icteri symptomata utrum aut spasmo aut instaminatione ductus choledochi secundarie et consenSUaliter quasi assecti, an eo procreentur, quod secretum duodeni membranaceum mechanico modo impodiat, quominus sel in intestinum destuat. Mihi quidem altera sententia Verisimilior esse videtur, propterea

1) Ι. M. Ver dxies de pellieulis intestinati tunicae simili

bus Observat. Medic. Ceut. I. obs. 19.

19쪽

quod omnia symptomata statim cessant, simulac membranae remotae sint. Intestina crassa et rectum si inflammatio corrumpit et locus doloris alius est, loco 'as- laeto reSpondens, nec constipatio alvi, Sed potius diar- rhoea, teneSmus aliaque symptomata dysenteriae leniter decurrentis adesse solent. Gendrin).Jam supra dixi innaminationem membranaceam, qUUm chronice progrediatur, haud raro paroXsymos habere Monro) ; nunc addam eos sua sponte redire, nulla causa occasionali accedente; typum quendam in iis invenire non potui, Sed modo longis, modo brevioribus intervallis re deunt. Multi eXtra paroxysmOS omnino bene se habent, alii, etiamsi symptomatum eXacerbatione liberi sint, dyspepsia, dol0re obtuSO, ObStructione alvi, aliisque rebus molestantur. Tempus, quod hic morbus durat, valde varium est, nam hebdomadibus nonnullis, ant annis prae t0rlapsis finitur; interdum autem per omnem vitam remanet. Omnem aetatem, Omnem sexum et constitutionem

corripit, tamen ex casibus quadraginta vel quinquaginta, quos colligere potui, haud ineptum mihi esse videtur

concludere, mulieres magis inclinare ad hanc inflammationem, quam viros, et magiS gracileS, hyStericaS, quam robustas, aliter validas. - Quum ea inflammatio, do qua agimus et natura et exitu tam magnopere a quacunque alia intestinorum plilogosi discrepet, magnam dedi operam, Ut in cauSis et praedisponentibus et occasionalibus aliquid Omnium commune deiugerum, quo illam dinserentiam interpretarer; tamen nihil inveni, quod audeam

20쪽

pro certo aserre. Saopissime autem dispositioni hysterico-rheumaticae, hypochondriacae, arthriticae hanc in famulationis Speciem criginem debere, minime dubito. Nonnumquam cum menstruationis et functionum SeXualium turbationibus coliaerere videtur, haud raro enim decrepiditatis tempore, et mensibus irregularibuS apparet. Fortassu haud indignum m0moratu erit', multos aegrotos aut reapse Vermes habuisse, aut certe eorum Suspicionem eXcitasse. - Haud raro evenit, ut medicamentis drasti

Venenis, aut alia quapiam re mechanico modo intestina irritante, phlogosis illa specifica oriatur, neque tum necesSeest eam acutam esse, sed Saepe, quamvis tali modo orta, chronice decurrit. Venena autem neque omnia, neqUe Omnidosi inflammation0m membranaceam offic0ro Valent 23; quae enim vim habent chemicam et corroSivam, aut gangraenam, aut certe Suppurationem officiunt, ut membranae producantur, ne certum gradum inflammatio Super cedat, opus est. Pulvere Cantharidum devorato eam ortam esse et apud nonnullos alios, et apud Andra I 3)enarratum inveni, quod mihi eo memorabilius risum est, quo magis conveniat cum eXperimento, quod de eodem pulvere sedit Bruton ne a U. dam, quum ad proXimam morbi nostri causam trans eamus, ut primum inflammationis eum producentis natu-

SEARCH

MENU NAVIGATION