Tractatus de signatura salium, metallorum et planetarum, sive Fundamentalis institutio, evidentissimè monstrans, quo pacto facillimè non solùm salium, metallorum, atque planetarum, fed etiam appellationum, & nominum ipsis impositorum vires, significa

발행: 1659년

분량: 43페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

.Ι2 De Signatura Salium,gationem hanc Veneri Poetae attribuerunt, signoque notarunt composito ex Circulo & Quadrato, ac memoriae prodiderunt, Deam Venerem ex spuma Maris & sale natam , solaribusque radiis ex siccatam fuisse. Insigne Veneris accurata mentis consideratione expendatur , admodum perspicue docens, quam sapienter, & prudenter a Veteribus Naturae mysteria suis signis adumbrata fuerint. Rotundo Circulo Venus signatur , cruce ad Circulum appensa; Circulus solem, & crux salem notat. Nam quando quatuor lineae finibus suis extremis conjunguntur , crucem cisciunt, finibus singulis in unum punctum concurrentibus. Sin vero omnes itiae lineae in quadrum dirigantur, Quadratum formant. In rebus ergo signatis Crux & Quadratum non nisi externa figura differunt, & re ipsa unum & idem significant.

Ut melius mysterium hoc apprehendi queat,

ii triusque harum Creaturarum Dei maximarum, solis puta & falis, a quibus omnes res proficiscuntur, secundum Latinas suas significationes SOL & SAL, ver in signaturam ipsis a Veteri 'bus attributam interpretabor, ut evidenter pamisant gradus nobilitatis, A bonitatis , quibus in ter se distent. Quo pi tu res enim in his vocabulis circuli conspiciuntur, eb plus puritatis & boni

ratis rebus , quas notant , inesse arguunt. Quo

plura vero Quadrata vocabulo adsunt, eb plus

terrae

12쪽

Metallorum , ct Planetarum. 13 terrae, imperfectionis, & impuritatis rei signatae

adesse commostrant. Axioma autem hoc in iis tantum vocabulis locum habet, quae a veteribusi cuivis rci imposita sunt, in caeteris non item. Cum igitur extra omnem dubitationis aleami positum sit, quod haec duo vocabula sol & salal Veteribus secundum veram signaturam rebus, i quas signant, indita stant , ea porro explanabi

Primo autem hic notandum , quod omnes sormae & figurae Vegetabilium , videlicet Arborum,

herbarum aliarumque ex terra nascentium rerum,

ut & Animalium, sive hominum , si1ve bestiarum, atque ipsorum Mineralium ex solo Circulo &Quadrato originem sumant , adeo ut ex ipsis, quae rotunda aut longa sunt in omnibus membris , Sc corporibus , cognosci possint. Hominis enim corpus , ut & arboris truncus non solum rotundam sed etiam oblongam obtinent figuram, eademque figura cujusvis digiti articulus, frondesque ac rami ipsarum herbarum & arborum conspiciuntur , ita ut in ipsis passim Circulus &Quadratum reperiantur. Non solum vero omnes creaturae Dei eadem signatura notatae sunt; Verum etiam omnes scripturae & literae ab Adamo , Noacho, eorumque posteris profectae ex Circulo Quadrato exordium coepere.

Exemplo sunt Latinae literae ab initio usque ad finem , quas omnes ex Circulo & Quadrato compossitas deprehendes. A. duas lineas & dimidiam

13쪽

r De Signatura Satam, diam Quadrati continet. B ex duobus semicirculis, & una Quadrati linea constat. C. est Sem, circulus , D. Semicirculo & una Quadrati linea absolvitur. E. Quadrati tres lineas & dimidiam habet : F. Duas & dimidiam ejusdem. G. Literam semicirculus dimidia Quadratilitera componit. Atque sic deinceps usque ad ultimam Alphabeti literam , ita ut omnes , quotquot etiam sunt, ex Circulo& Quadrato a Veteribus combinatae posteris mysteria illa significandi &adumbrandi causa relictae sint. Cum igitur in praecedente opusculo de Natura salium, so Iem & salem omnium rerum principium esse, evidenter demonstraverim operaepraetium duxi , duo ista vocabula, SOL, & S A L

secundum naturam suam interpretari, & probare , quod omnium rerum verum principium verusque finis existant. Inter utrumque vocabulum S A L , & S o L,

nullum aliud intercedit discrimen , nisi in voce, sal, media litera Alpha, & in altera sol, media litera Omega, quibus duabus Johanni se Christus manifestavit. Initialis autem & finalis litera utriusque

voces similes, aut eaedem sunt, vocem que utram

que literae intermediae Alpha, & Omega discriminant, idque non immerito , dc non sine magni momenti ratione. Nam ut SOL ab initio S A Lemgenerat, & cuncta, quae sunt, eidem suam originem acceptam ferunt: Ita & finis omnium re

rum continget novissimo illo die, quo cuncta ex

sale

14쪽

Mera orum , ct Planetarum. 13lsale nata& orta a sole & rursus consumenitur, ut Petrus scribit, nempe quod sol, Luna, &l stellae omnes de coelo delapsurae totum terrarum orbem in favillas dc cineres redacturae sint. In So Le igitur & SAL e principium S: finis omnium rerum perfecte cernuntur. Nec tantum Principium & Finem omnium rerum, ipsumque terrestris , & caduci Mundi interitum haec duo vocabula nobis ob oculos ponunt, sed citam to tum S S. Trinitatis mysterium , Deum patrem

puta, Filium & Spiritum Sanctum manifestant, & patefaciunt,quod quam clarissime oculis subji-

.i cere possent.

Sed quoniam doctissima illa , ipsius Naturael fundamentis innixa Schola AEgyptiaca evanuit,l & Sophistici ludi e contrario invaluere, qui Va'. l nissima loquacitate sua Veritatem penitus op presserunt, & in exilium fecerunt: fieri facile posset, ut crabrones irritarentur, si talia in lucem publicis scri pris protraherem, quae imperitae do i ci orum turbae cognitionem fugiunt. Itaque satius est tacere , quam litibus non necessariis seipsum impedire. Alios vero etiam fuisse , qui mysteriorum sale

Occultorum non fuere nescii, ut Videamus, consultum mihi visum fuit in fine hujus dissertationis subiungere sententiam docti cujusdam Viri

Graecam vocem αλ ζ cap. 13. lib. . explicantis,l & quasi in conspectum deducentis maximum mysterium Dei eod in occultatum, ut ixa ad ejus dem

15쪽

1s De Signatura Salium, dem Scriptoris libruni doctissimum de Sale legendum invitemur , ut quippe continentem quamplurima lectu dignissima, lectionis quorum neminem taedebit, aut poenitebit. Scriptori nomen est Bernardini Gomesii, Scriptumque ipsum Franco furti anno 1 6o . in lucem prodiit, lignum sane , quod ab unoquoque legatur , eo nomine etiam illis, qui boni quid addiscere cupiunt, a me

litidiose commendatum.

Ad propositum rediens serio affrino, Metallo - rum Naturam, & proprietatem non solum ex Si-lgnatura ipsis a Veteribus Philosophis assignata, sed etiam ex ea , quam ignis in ipsa introducit, laperte cognosci & addisci posse , & Signaturam lhanc ab igne profectam Philosophorum Signaturae illi longe praeserendam esse. Non tamen ideo, quod Ignis Elementum majori polleat authoritate, quam omnes Philosophi unquam polluerint, aut etiamnum polleant, aut pollere possint. Sed ea de causa , quia ignis semper immutabiles edit

actiones, do nullos errores committit, aut com

mittere potest, si modo ipse operator , qui Ignem tractat, ab operandi modo non deviaverit ; Quovis enim tempore uno eodemque modo Mctallo rum Signaturas commonstrat.

Igni hoc datum est, ut, quandocunque volumus, Metallorum occultam Naturam, & absconditas proprietates singulari signatura nobis conspiciendas & cognoscendas exhibeat. Quemadmodum enim Spiritus aliquis Vegetabilium Ardens

16쪽

Metallorum Planetarum. 1 dens , aut Sal Vini Volatilis thaustu absorptus in

hominibus Naturam & proprietates ipsorum ex- citat, & oculorum conspectui exponit ea , quaei homo aliquis in recessu habet, & quae non inno- a tuissent , nisi calidus Vini spiritus eadem expu-l lis et , & manifestasset : Ita etiam cum Sale comi paratum est, qui, ut in praecedente de Salium Na-l tura tractatu docuimus, potestatem & facultatem l habet Metallorum Naturam excitandi, & Medii cinales eorum virtutes manifestandi. Ignis vero,

i de quo hic agimus , eorum perfectionem oculisl nostris subjiciendi facultatem obtinet.

Sicuti enim Spiritu Vini puro Hominis Spiri

tus vitalis mox recreatur, & expergefactus confe-

stim Signaturam, cordis penetralibus intimis abditam, prodit; adeo ut Sanguineus cantet, saltet, ludat, & amoribus occupetur, Cholericus in lites, rixas, & pugnas proruat, Phlegmaticus de ses somno indulgeat , & Melancholicus speculetur, meditetur, aut ploret. Has Signaturas Spiritus Vini eti intimis hominum adytis eruere, & elice

re novit.

Eadem omnino ratione Metallorum Signatura expergefit,excitatur,& educitur Ignis operatione, quando nimirum in catio O , aut crucibulo Metalla liquantur. Mox enim & ab initio fumus ex ipsis Qxiens cujus vis naturam & proprietatem indicat.

Aurum purum, & ab omni additione liberum nec quidquam fumi emittit, cum Sale fusum purpuream reddit exhalationem et Argentum, quan B tumvis

17쪽

18 De Signaturatum vis purissimum semper aliquid sumi coerulei, amari, & In; ucundi exhalat. Cupri fumus viridis

est, & foetet.: Ferri non tam multum, quam Cupri , qui ruber etiam foetore suo nasum ferit. Plumbum N Stannum foetentem , venenatum elaalbum exspirant halitum : Argentum Vivum totum quantum venenato sumo abit, & evanescit.

Atque haec fumorum signa sunt, quibus liquata

metalla, quando non commixta sunt, a se invicem distingui,& dignosci solent Ut primum vero Cupri, aut alius alicujus Metalli imperfecti parum Auro, vel Argonto admixtum fuerit, fumus confestim mutatus probam, sive examen dubium& incertum reddit. Metallorum tamen perfectionem dijudicandi per Ignem , omnium hoc est pernetissimum,& certissimum experimentum, si Igne admodum forti it liquentur, ut in catinose moveant, & quasi in gyrum vertant. Quo autem hic motus rotundior fuerit, S: altius se eleva Verit, eo persectiora Metalla adesse innuet: Depressor, & aequaliore, seu planiore superficie subsidens argumento erit, parum illis Metallis liquatis inesse perfectionis. Facili negotio hujus rei fit periculum , quo comperitur, Aurum inter cuncta Metalla maxime rotundo, seu Sphaerico motu in catino moveri ; Proximum huic esse Argentum, huic succedere Cuprum, Cupro Ferrum,

Ferro plumbum, & post hoc ultimum sequi Stannum. Eandem perfectionis & imperfectionis diseferentiam commonstrat liquati Metalli effusio

18쪽

Metallorum , ct Ptinetarism. 19 in lapidem Porphyrium , aut similem alium probe laevigatum, & alieno aquam continenti ita impositum , ut ejus superficiem Metallum effusum

excepturam aqua non attingat. Hoc itaque in dictum lapidem cffusum in quam plurima dissiliu

grana majora, & minora, ac rotundiora, aut minus rotunda , prout Metallum purius vel impurius fuerit. Ex omnibus autem Metallis nullum imperfectius est Stanno per effusionem in ejus modi lapidem raro admodum , granorum instar, se dispergente , sed , si dextre emisio ista admini stretur, in latitudinem se dilatante, dc in formam admodum tenuem, chartaeque scriptoriae simillimam abeunte , adeo ut chartae instar ad scribendum, & literas stylo pingendas aptari, complicari, obsignari, & more aliarum literarum atramento scriptarum ad alios mitti possit. Talibus literis ex Stanno confcctis nulla aqua nocet, ideo nece sesitate postulante utilissimis futuris, si1 clandestinis literis alio missitandis opus fuerit. Ut autem Stannum in bracteas adeo tenues se diffundat, & in grana Auri & Argenti more non dissiliat, in causa est imperfectio , quam & supra posita ipsi us Signatura satis evidenter arguit, parum rotunditatis continens, & maximam sui partem ex Quadrato desumpta. Perfectionis Metallicae cognitio acquiritur etiam ex rotunditate motus Metallici in Examine Saturnino, seu separatione, qnae fit per Plumbum in Cupella, ubi Aurum prae cateris omnibus

19쪽

et o De Signatura, Salium,

Sphaerica rotunditate bullit , & , Plumbo omni Ignea violentia per fumum Mecto, in ipsa Cupella

puro, rotundo , aut Sphaerico corpore remanet, cumprimis si nimis multum Aurum non adfuerit. Argentum corpore suo rotundo, quo remanet, Auro non respondet, Cuprum tamen rotunditate superat, quod nonnunquam etiam purum & rotundum manet, si ejus parva fuit portio. Ferrum & Stannum Plumbi examen per Cu-pellam non admittunt, sed huic indurato omnem fluxum adimunt , ut in pulverem combustione redigatur.

Argentum Vivum ab igne penitus in aerem expellitur, in quo tamen perpetuum fluxum servante , atque ita frigido perfectionis Signatura animadverti potest , qtuod persedi ione sua praeter caetera imperfecta Metalla ad Aurum & Argentum proxime accedat. In parva enim grana diffusum currendo rotundum aut Sphaericum corpus exhibet, atque Aurum liquefactum imitatur, adeo ut non sine ratione Veteres in Signatura ejus depingenda, Solis, Lunae, & Quadrati signis usi fuerint. Intus profecto, totum quantum, purum pii tum est Aurum,& Argentum, si coagulatur,quod verissimum mihi experimenta plurima per Aquas Gradationis, ut vocant demonstrarunt. Experimenta inquam , quae parvis instrumentis absolvi, magnis hactenus , & prolixa copia absolvere non

potui. Si libido idem tentandi juniorem aliquem

20쪽

Meta omni, ct Planetarum. 2x incesserit, periculum faciat, si volet, & inprimis caveat, ne aquis corrosi vis & mordacibus utatur, atque hoc pacto Argentum Vivum fugacius reddat. Verum Sulphur quaerat , & agnoscat oportet, quod si rubrum fuerit, rubro etiam vinculo vinci ci : Album vero itidem constantem suum colorem servabit, dc albo vinculo ligabit alias in fugam se dare solet. Pauca haec Divinae Metallorum & Planetarum Signaturae Studiosis quin significarem, intermit tere non potui. Cujusvis est in hujus scientiae exercitio ingenii sui vires occupare , ut mirarum rerum gnarus fiat, inprimis earum, quae in Vocabulis latent, impositis ipsis rebus Signatis a Veteribus, qui maxima secreta tam Ccelestia , quam terrestria invenerunt, S iisdem comprehenderunt. Nonnulla talia Veterum vocabula hic interpretatus fuissem , ni in eorum interpretatione mihi fuissent eliminanda , quae Vulgo ignorari, eaque de causa silentio praeterire satius est. Qui tantae scientiae operam dare vellet, rerum multa rum mirabilium compos fieri posset. Sed de his satis: Fundamentum in praesentia locasse susscit: Caetera ei relinquo, qui quaerendi studio incensus animum suum ad hanc cognitionem acquirendam appulerit : Si viam regiam ingressissplura quam quaeret, aut cupiet, inveniendo sibi comparabit. Montes quin etiam , & Sylvae ac Regiones

s a signa

SEARCH

MENU NAVIGATION