De symbolis heroicis, libri IX

발행: 1634년

분량: 601페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

ordinari & quotidiani usus, uti deinceps dicam, ex ferro implici aere tunc parabantur. Sed fateora men ex auro parari coepisse in annos consequentes, aureumque eum annulum fuisse , quem Iosepho Proregi deditAEgypti Rex Pharao; aureos item ann senes Ilos, quos Matronae Hebraeorum in Tabernaculi do naria contulerunt. Quae cum ita sint,verosimile est, ab Hebraeisin ab AEgyptiis ad Graecos a Graecis ad Romanos sum annulorum manasse. Vt redeam ad eorum originemn putem seruis in libertatem vocatis,circulum ex catena, cum lapidis, de quo fuerant empti, particula eidem circulo in serta, dari consueuisse, ut essent memores conditionis antiquae Ex luxu deinde, qui est res seruilis, nec ingenuum ac liberum animum decet, ferrum in au rum, lapidem in gemmam mutatum esse, ac gest me coepisse haberi, quod antea vinculum fuit: at que adeo splenduisse instar ornamenti, quod initio

fuerat tormentum.

Porro in hac me sententia confirmat Epigramma illud Martialis in Zoilur creatum Equitem, ex seruulo emastulario:

Zoile quid tota Ammam praecinstere libra Lib. Vr.

Te iuuat, qeram perdere 1araon 'cha Annulus

172쪽

Annulus is te tuis fuerat modo cruribus apim: Non eadem iugitis pondera conueniunt. Quasi diceret: nius librae annulum , etsi aureum, gestas in arbitraris, peraeque magnos digitis, atque Olim pedibus,annulos conuenire. Sic idem Martialis catenaS, UaS Vna cum compedibus fingit Zoilum eumdem consecrasses ritu veteri, Saturno seruorum Deo, postquam fuit adeptus Equestrem dignitatem, annulos vocavit, in his aliis versibus: Lib. 3. Has cum gemina compede dedicat catenas,8 Saturne, tibi Zoilus, annulos prior . atque hinc serui dicebantur pedibus annulati quae Omnia indicant, non omnino incongrue a seruorum vinculis repeti annulorum originem.

CVm annuli fuerint,aut nuptialeS,aut honorari j seu indices dignitatis,aut sigillarich; sponsis,in

omni aetate prisca vel recenti, annuli dati sunt, ideo potissimum, quemad inodum ego interpretor, quia seruire inuicem coniuges debent neque enim suimet in matrimonio retinent libertatem. Certe

173쪽

LIBER TERTIUS. 89 Certe apud Pythagoram Symbolum seruitutis

annulus erat atque hoc ille videtur voluisse innue' re dum vetuit, ne quis arcu tam annulum ferret: quasi ipse, reputans eam quam diximus Originem annuli, atque annulum adhuc pro vinculo habens, suaderet per verborum eas ambages , ne quis in se uitutem duram atque incommodam se ipsum con-

Id etiam causae erat , cur Flamini Diali olim in terdiceretur annuli usu nam decere opinabantur, ut essent maxime liber Sacerdotes. Sed nos rectius Sacerdotibus annulos tribuimus quia Caeso, Superis, ac Deo seruiunt iatque in peetore humeroq; ferunt nomina, hoc est debita populorum. Quam quam Abrahamus ortaeus Flamini Diali annulum lis istis simplicem in sine semina tribui solitum infirmat. AE tyum

Ad haec Regum duorum statua , hoc est, Numae Pompili ac Servi Tulli, spectabantur cum annulis in Capitolio, tempore Plinij nec immerito quia, Vt Sapiens quidam dixit , REX BONUS IERVVS

Post exactos Reges, annulus ferreus Imperatoribus Mucibus dabatur nec aliter de Iugurtha R ge C. Marius triumphauit Ferreo utebantur etiam M pam

174쪽

9O DE SYMBOLIS HEROICIS

Spartanii Macedones .ferreumque a Matre dono habuit Seleucus Rex. Neque frequens usus annuli, tametsi ferrei, videtur uiue Romae ante Gn. Fla- Uium, ex libertino patre genitum , Appi Caeci Scribam . Cuius Comitia tantum indiuisitatis ha- Lib. 9. buisse narrat T.Liuius, ut Nobiles plerique non ferentes ipsum,inuitis Patribus,AEdilem Curule Tribunum plebis creatum,annulos&phaleras posuerint. Manserunt porro annuli ferrei, quamdiu Romae perseuerarunt aurei mores ex quibus videlicet in ipsos annulos aurum abijt, crescente luxu, ac labente sensim disciplina. Quinimo tam cito facta est ea Variatio, ut ipsemet C. Marius, in tertio Consulatu, Cum annulo aureo fulserit. Sed superbo usui tunc erat saltem reuerentia, vel pudor nam solis Legatis peregre,in in Prouincias exteras euntibus, concedebantur annuli aurei atque ijdem Legati ferreis domi contenti Nestabant aureos solum , quando pu blice progibant. Dein aureo annulo coepti sunt Equites a plebe,Tribuni centuriones a milite distingui eumdemque sibi ac Medicis aliis promeritus est Antonius Musa libertusa qui Augustum , post conci

175쪽

LIBE R ERΤIVS. Vsurpari demum coepisse, secundo bello Punico, domi risque,absque Tribunii militis, Equitis plebis discrimine, atque ex aureis annulis fuisse modios tres , quos ad significandam illatae cladis magnitudinem Anhibes misit Carthaginem post victoriam ad Cannas,Plinius opinatur. Cui tamen ne ego assentiar, facit illud, quod necdum ferreorum usus Romae tunc omnino desierat: etenim memoriά Lib. 3 3. auorum , inquit ipsemet Plinius , multi Praetur uncti inferreo consenuerunt. Praeterea maior pars Iudicum, Augusto decurias ordinante,in ferreis annulis adhuc erat. Sed, in funere, luctu, atque acerbis casibus Reipublicae mos filii ponere annulos aureos, ac si

mere ferre .

Peculiariter quia ex annulis aureis Asdrubal di An rcitur agnouisse Centurionum ac Tribunorum cada Best. Privera , honoremque sepulturae, Scipionis rogatu eis 'μα

concessisse rid argumento est, adhuc in ferreis plebem ac militem fuisse Conijcio id etiam, quia cum pollicitationibus magnis Caesar milites suos adlio taretur, ut Arimini transirent Rubiconem in cum digito exserto semctoque promissis fidem faceret; persuasio fuit in castris, promitti annulum aureum& dignitatem Equitis:quo annulo aureo etiam tunc

176쪽

92 DE SY MBOLIS HEROICIS ille Ordo a plebe, sicut ab Equite tunica lati clauia Senatus, lebat discriminari. Confirmant hoc leges dua altera Tiberij, altera Othonis, quam Domiti

nus reuocauit: quia enim eae leges aureum annulum tantum iis concedebant, qui censum amplum quo annis perciperent ingenuique ex ingenuis parente ac paterno auo nati essenta Ostendunt manifeste, aureum annulum non fuisse promiscui usus, nisi postquam Septimius Seuerus ius eiusdem militi cutiuis concessit. Tum vero creuit maxime varietas annulorum;&praesertim postquam digitos in feminis imbelles, in libertis ignobiles res tam decora circumdedit. Erant nimirum annuli aestiui, annuli hiberni hoc est pondere auri aut gemmae leues vel graues. Insinuauit hoc inter alios Iuvenalis in his versibus: Sat i in Ventiletissimum digitis sudantibin aurum, - Ss ferre queat maioris pondera gemmae. Vsque adeo emasculatas reddiderat luxus Romano

rum eas manus,quibu graue antea non fuerat,pondus militaris clypei, vel dum aestas anhela erat, noctu atque interdiu sustinere. Nec defuerint fortasse annuli Vernit Autum nates, ita ut candida gemma Hiemem, prasina Ver, flaua

177쪽

flaua Estatem , rubea Autumnum repraesentarit. Imo parum hoc fuerit , nisi fastidiosos digitos o nium quoque mensium annuli exornaverint; nempe instructi gemmis illis duodenis, quas contulerant

Poetae in Apollinis diadema ad mensum significa

tionem.

Maioris adhuc portenti auctor Heliogabalus in Principatu fuit , cum quotidie toto anno annulas mutauerit ii quem induerat semel eum luxu insano respuerit.

Quid si habuerit quispiam annulos item om-

nium horarum Iane Apollonius hianaeus,qui ab soli. Iarcha annulos septenos, cum septem Errantium si HS derum notis , ut credibile est, in magiae sum, d n accepit, non quovis die tantum eis uti, sed qua uis hora potuisset cum tribuant Mathematici Pl netis singulas diei horas,diemque nominet stella que diem inchoat Propterea si a Sole censum horarum ineas, regredasido per stellas citimas Terris, ultimas Caelo, recte consequuntur Lunae , Martis , Mercu rij, Iolli , Veneris , ac Saturni dies ε, progrediendo autem ab eo per stellas superiores, recte antecedunt saturni, Veneris, Iouis , Mercurij, Martis , ac Lunae dieS

178쪽

9 DE SYMBOLI HEROICISAtqui ut annulos quis indueret omnibus horis, non trecentos sexaginta quinque, sicut Heliogab lus, sed octies mille septingentos sexaginta sex tot enim horae sunt anni desideraret. Ita vero annulos variare. seli Annibali sertasse licuisset, dummodo retinuisset praedam Cannensem. Sed potuisset tunc indignari Natura, tamquam victa propterea quὁd plures in unius hominis manu gemmae , quam in ipso cano stellae confii erent.

Mitto uanulum illum fabulosum, cuius pra

stigiis nunc manifestus nunc occultus Gyges, antea opilio, inuasit Regnum Lydiae in quem e φ annulum si induisset Vir sapiens, ex Platonis sententia,nihilo plus peccasset, quam si e caruisset. mrod Polycratis Tyranni annulus est for 1ae lusu celeri u bris; quem utiq; ille merserat sponte,ut assiduo P dio lassus,sentiret moerorem mox veryre Iit,intra piscis ilia si agnosceret, aliquando existimari posse argumentum Numinis irati,semper esse felicem.H rodotus gemmam huius annuli audiasse smaragdu,

Plinius

179쪽

Plinius autem sardonychem; Z affirmat saperfuisse adhuc tempore suo Romae, in fano Concordiae, intra cornu aureum,ex dono Augustie. Achates,opus solius Naturae, in Regis Pyrrhi an NM. 37nulo, Apollinem cum cithara Musas cum insigni bus propriis habuit. Si addidisses cantum si num, fuisset vere ibi Parnassus nec in rupe, sed in gemma. Noni Senatoris Annulus ex luxu enormi retinet famam adhuc aliquam, sed malam Hominem An tonius proscripsit, quem uniuersa Respublica aegre totum ornare satis potuisset quandoquidem pro unius digiti ornatu sestertium viginti millium gemmam induerat. Profecto cum in arctum unius lapilli Natura suam maiestatem, non addicitandum, sed ad contempla dum coegerit; atq; ade,cum nostro aeuo in ciuitate aliqua Italia homo calculosus,veros adamant ,pr tiose ac diuite humani corporis vitio, emiserit , nescio Naturam in eo aegram , an indignantem Vocauerim , miscentemque sordibus praecipuas opes suas, in poenam aestimationis prauaen qua gemmas iam

quammus , ex avaritia dumtaxat, non e admira intione.

Vt aliquos promam, etiam sine gemma, illustres

180쪽

96 DE SYMBOLIS MEROICIS

annulos, esse posset omnium instar annulus CAROLI V. dignus fama temporum,quia in manu sapientissimi Principis tempora diei noctisque absque e rore dispensabat. Erat enim in funda seu pala eius Horologium,paruis libramentis machinulis aptu; nec soris modo singulas horas indiculo significabat, sed intus praeterea secretiore obsequio digitum t ties perstringebat, quoties ad unam quamlibet ii ram perstrepunt ictu malleoli ceteraHorologia. Sic

admonebat temporis acti, exigebatque, num mensuram eius benefactis Princeps Magnus impleuisset. Vt nobis etiam praesto sit similis ossicina temporis, adiiciam annulos duos magis parabiles, hoc est, saltem instructos Horologio solari. Alterius funda, secta in partes binas,intus habeat horarum

SEARCH

MENU NAVIGATION