Rectore magnificentissimo serenissimo principe regio ac domino dn. Friderico Augusto electoratus Sax. herede reliqua Conclusiones feudales fori cumprimis Saxonici selectas disputatione inaugurali praeside Gebhardo Christiano Bastineller, d. ... pro s

발행: 1717년

분량: 39페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

- FE UD ALI UM CONCLUSIONUM

u Germaniae in Chricos quoque sudatis succesko cadit.

DEMONSTRATIO. Pleraque Germaniae lauda sunt oblata, uel, si cui sorte originetenus data, titulo tamen oneroso ad alios translata. Vasallis quoque per substitutos seruitiis defungi, siue loco eorum pecuniam soluere, integrum est. Quin nec filios, uitio corporis laborantes, seudis nostris indignos, iudicauerim. Leges uero, quae Clericos stu- dis priuant, Curiis seudalibus nunquam fuerunt comprobatae. Iure Saxonico Electorali c) Clericis successio in euda disertis uerbis tribuitur; dummodo ne Dominus, qui laudum concessit, sibi eiusmodi seruitia, quae a Clerico praestari nequeunt, stipulatus d) fuerit, quo casu merito excluduntur. Ita etiam in Electoratus secu- . lares personae Ecclesiasticae, nisi ordinem clericorum derelinquant, legibus Imperii e succedere non possunt.

CONCLUSIO X.

Feminae suo in seudum successionis iuri ne iura

mento valide renunciant.

32쪽

DECAS III. . 2

DEMONSTRATIO.

Pro hac sententia militat, quod non solum unicuique iuri suo renunciare liceat, sed feminae etiam donandi facultatem habeant. Damnum praeterea, quod eX renunciatione prouenit. aeque ac in donatione praeuidere possunt. Quare prius, quam renunciauerunt, satis deliberasse censentur, neque sexus imbecillitas illas excusat. Imo iure Saxonico Electorali, ut seminae renun- Ciationem iureiurando confirment, conceptis uerbis f non sancitur. At inter personas Illustres a sexu sequio.ri iuribus succedendi iurato renunciari, saepius Obserues ;id quod non necessitatis est, sed utilitatis.

CVMpRIMIS - S AXONICIS ELECTARUM ' . DECAS IV. CONCLUSIO IOppignoratio seudi non legitima uafablaw obligat adsoluendum creditoribus ex fructibus, non ex eiusdem μυfantia.

33쪽

Regulariter illud obtinet principium : quicunque

alienare prohibetur, ille nec Oppignorare potest. Hinc et vasallo alienatione atque Oppigninratione laudi simul a interdicitur. Imo eiusmodi alienatio uel oppignoratio non solum est irrita, sed uasallus quoque, ob neglectum Domini consensum, feloniam committit, ac laudo priuatur bd. Moribus tamen nostris, facta licet studi oppignoratione sine Domini consensu, poena seloniae c) cessat, ac ualet hypotheca in praeiudicium constituentis eiusque filiorum, scilicet uod ad fructus, ut ex illis, non ex substantia studi, cre-itoribus satisfiat. Hactenus etiam simultanee inuestitid), qui in hypothecae constitutionem consenserunt, seudo ad eos deuoluto, obligantur.

CONCLUSIO II.

Thesaurus, in fundo fendati repertus, inter Dominum directum ac tra asium non es dividendus.

DEMONSTRATIO. Vasallus enim non solum ea, quae ex re proueniunt, Id est, fructus naturales, & propter usum rei concedun-

34쪽

. DECAS IV 1 tur, uelut ciuius, percipit 3 sed haec etiam, quae oce ne res sorte fortuito Obueniunt, quo pertinet thesaurus, lucratur. Dissentientium rationes solide refutauit Dn. Lu Do v I CI e . Thesauros etiam, in fundis priuatorum inuentos, nonnulli Fisco uindicant. Iure tamen

Saxonico Electorali hac in re confirmatum est ius Ciuile commune, quod, praeter ius Noricum, et statuta Mithl-husiana sequuntur D.

CONCLUSIO III.

Filius , et si patris heres, iure Retraris gentilitii

non excidit.

DEMONSTRATIO.

Legibus Germaniae cautum est prudenter, ne pater bona immobilia auita, siue sint altodiatia, siue laudatia, citra consensum filii g) distrahat. Inde conficitur, seudum antiquum, a patre alienatum, a filio, qui nonco sensit, pOue reuocari. Nec hoc iure filius aestaudatur, utut paternae hereditati sese immisceat h). Facultatem enim istam ex sanguinis coniunctione ac legis, non hominis, prouisione nanciscitur. Accedit, quod filius in praesenti casu factum patris non impugnet, sed in locum

35쪽

gari flagitet. In Electoratu Saxoniae filius, nisi cum patre sit nominatim inuestituS, iure laudum retrahendi destituitur, usque adeo, ut, si pater fundum uendidit, nec tamen tradidit, uel resignauit, utrumque i) cogatur adimplere.

CONCLUSIO IV.

Vidua , deviro nubens, retivet dotalillam.

. DEMONSTRATIO. Est enim dotalitium species ususfructus M. Hic uero morte usufructuarii demum, non secundis nuptiis, interit. In patiis tamen dotalibus, haut raro dotalitium ad certum tempus restringitur, e. g. bili die asitime thren mittisti Stuhl berrui et ubi illud non sponsalibus, sedeonnubio, benedictione sacerdotali l) consummato, extinguitur.

CONCLUSIO RExpensae, in uosasti funus factae, se valgumue petit rigorium. ex nudo riant soluendae.

36쪽

DECAS IV. 29

DEMONSTRATIO.

Ita iure Magdeburgico m sancitum legitur : iura hic Saxonica silent. Quam ob causam Interpretum non pauci onus funerandi heredibus allodialibus incumbere, sentiunt. Verum enim uero, cum eXpensas funebres filiae vasalli, nondum elocatae, inter debita seu dalia, si hona deficiant hereditaria, alii numerent: nec hallucinabitur, qui laudi successores ad uasallum, inopia pressum, sumtibus persona dignis humandum, partim ob causae fauorem, partim, quia in seudo nouo huius praesertim beneuolentia succedunt, obstrictos esse, propugnat. Quam in sententiam ICtos quoque Vitembergenses pronunciasse n), meminimuS.

CONCLUSIO VI.

Renovationem investitErae vasallus, ob cali fas sonticas, iusto tempore non expetens, seudo non

privatur. DEMONSTRATIO. Absque dolo non committitur selonia. Quare si uasallus mortem Domini ignorauerit, uel pupillus, aut D a minor,

37쪽

3o FEVDALIUM CONCLUSIONVM minor, sit, aliaue impedimenta legitima, iudicis arbitrio relinquenda o , demonstrauerit, poenam priuationis non incurrit. Sed nec sexus semineus, nec uita rustica, nec

habitatio dissita p) dolosam purgare moram possunt.

CONCLUSIO VII.

Heredibus algorialibus meliorationes, a defuncto uasasio factas, ab eius successeribus nudasibus,

iure retentionis actionisve, consequi licet.

DEMONSTRATIO. Vasallus, utilitatem seudi promouens, futurorum successorum negotia gerere praesumitur. Quo nomine illos, ad impensas necessarias ac utiles restituendas, legi-hus & naturalibus, et ciuilibus, devinctos tenet. Quod ius in heredis persona minus immutatur. Nec fructus, ex laudo percepti, cum meliorationibus sunt compen-landi. Inter uasallum enim ac b. f. possessorem, magna datur differentia. Iure tamen Saxonico Electorali aedificia ac molendina pneumatica q), sine refusione pretii ac sumtuum, solo laudati cedunt.

38쪽

DECAS IR

CONCLUSIO VIII.

Ob homicidium, in personam extraneam admissum, vasa assuri non Gatur.

DEMONSTRATIO. Vasallum, qui fratrem ex proaeresi necauit, perdere seudum,ex iure Longobardico C manisestum est. Hoc ad cuiusuis hominis caedem extendere qui uelit, magnopere labitur. Poenas enim esse restringendas, neminem fugit. Deinde, si uel ipsius Domini frater fuerit interfectus, nec hoc crimen beneficium aufert. Ne quid dicam de incesta, quem inter delicta seudalia plurimi, rationibus inducti non spernendis D reserre nolunt.

Dominium directum, cum utili non conseolidatum, iusseudum a tertio vindicandi non tribuit.

DEMONSTRATIO. Dominii directi, qua talis, uis atque essicacia, rem si penitius examines, terminos obligationis personalis uix excedit. Nam potiora, quae hoc conciliant, iura sunt, quod Dominus fidem ac seruitia possit a vasallo exi

39쪽

31 FEVDALIUM CONCLUSIONVM DECAS IV.

gere, seudumque ob eius delictum, aut defectum successe lorum habilium repetere r). Quod si igitur Dominus, seudo sibi nondum aperto facto, illud a detentore, qui nimirum dominium ipsi competens directum in dubium non uocat, neque rem laudatem ad se pleno iure spectare praetendit, uindicare sustineat: exceptione non competentis actionis omnino repelletur, nisi iura vasalli sibi' cedi curauerit.

Interregni tempore de seudis Regalibus uicarii Im

Vicariorum potestas non minor est, quam ipsius Caesaris, si causas excipias, quas Aurea Bulla Et reseruatas uoluit. Haec uero seuda Regalia illorum iurisdictioni minus subducit u Nec ordinatio Camerae huic asserto contradicit. Ista enim de Interregum iure nihil ordinat, sed iudicii Cameralis limites designat.

CONCLUSIO X.

perii cognoscunt.

DEMONSTRATIO.

SEARCH

MENU NAVIGATION