Vitae SS. Ioannis de Mattha, et Felicis de Valois, fundatorum Ordinis SS. Trinitatis, ... Authore r.p.m. fr. Francisco à S. Augistino Macedo, minorita Lusitano, ... Accessit appendix reuelationis Lateranensis. Per p. fr. Ioannem à Conceptione, Discal

발행: 1660년

분량: 234페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

S. Felicis de Valois ros

ctis, quae ad salutem Christus instituit, praesidij se munierat morae, hostis conscius, sibi mire diffsus, totus ex Christo pendere , in eius se sinum proijcere,in.

sinuare plagis , proluere sanguine: astantes praecari,' ut sui memores in sacris essent. Hortatus est deinde ad extremam illam luctam suos monuit, ut ita liuerent , quasi morituri . Eos feliciter mori,

qui sibi mortis imaginem vivi proposuissent Se,quos in Eremo egerat annOS,CO-rum nunc cum in vita esse desineret , fructum colligere; nec minus eorum , quos in Coenobio duxerat, in salutem proximorum impenderat usuram cum faenore capere; idque ex voluptate, quae recolentem praeterit assiciebat , constare

O fortunatam , inquit , illam meam in Bro deliam ex Aulς tumultu sugam ko fe lices, quas orando insomnis traduxi noeteil O beatos quos legendo, & psallendo consumpsi dies' O dulces , quas fudi prae dolore de admissis peccatis lachrymas i O gratos gemitus , O bene collata suspiria o suaves ci uciatus corporis i amabiles paenas,quibus me filiai Acer bae

132쪽

bae tunc , spinis asperiores , nunc rosa, xviola molliores quod si haec tam iucu-da sunt, vel in exilio morienti, quanto erunt incundiora in patria viventi Nee mihi ego tamen quicquam arrogo , qui sciam miserum,&peccatorem esse. Et ad crucem conuersus , Tu me, inquit, Christe consolaris , tu in spem erigis His vulis veribus sum assertus. hoc sanguine sum

redemptus. Huius me virtus in Eremum

compulit , haec in solitudine confirmauit, b c mihi redimendi captiuos studium m. misit . His mea suspiria, lachryms,flagra, ieiunia,meditationes in si quid honeste, aut sensi, aut es acceptum resero muta me cruci tecum affigito , clauis firmato ne me tempestas haec mortis demergat. Da corpus amplexui , da plagas oculis, da latus animae , quam exhalo. Audiebant haec Filij, cordibus imprimebant infusi lachrymis , quibus notas firmarem a d inscribere it Inter horum gemitus, in amplexu crucis, Christo im moriens deculi, exacta senectute annorum 8s ex quibus viginti in Eremo solus, tres comite Ioanne transegit. Obij t

133쪽

S. Felicis de Valois DII anno salutis o Ia die . Notiembris. Mortem aera campana nullo mouente nuntiarunt , ipso pondere ad maerore ruente Sonus tristis, ac inopinatus migiam cum horrore tristitiam attulit audientibus lugendam eam esse mortem vel ferreis cordibus docuerunt. Illius hominis iacturam non accersito parco dolore, sed innato sensi, non coactis lachrymis, sed sponte fluentibus esse lugendam, cum ipsa me aera impetu suo , non expectato alieno impulsu, sonuissent.

134쪽

Vita

Pont mortem apparet Ioamu , eique ali siti 'remum dicit, P comendat suos. Ossertur,ia procuraίo eis erese

petitur. o X ubi efflauit animam, Roma conspicuum se Ioannide- dies, ceu dimidium in hoc ani-

mae, quem Vnice dileXerat positum repeteiat,ut integer ad superos mi- oraret Feriabatur forte Ioannes forensibus curis, quibus cum spe distrahebat Christiana Respublica , seque domi adorandum collegerat, cum manifesto in , luminc speciem ingentis viri aspexit.NO-ta videbatur; sed improuisa, cingens luYOculos prestinxerat. Dum hos ad viden dum confirmat, mulceri aures dulci, amica voce sensit Frater, aiebat,Ioannes salve. En ego Felix quondam tuus tibi me sisto; cum primum corporis exolutus stinculis hil euolare fas fuit Tui amor prius

135쪽

S. Felicis de Vatiis. III pritis me tenuit, quam cupiditas gloriae

& pars huius quam libo , ad te pertinet, quod meus animus tibi coniunctissime adhaeserat in qui studia tecum , curasque partiebari, aequum est , ut gaudium, ducem communicem Tu me in solitudineo recreasti,ego te in exilio consolabor . Tu mihi ad detrahenda captis vincula author fuisti. Ego ijs liber, acceptam tibi libertatem fero. His tamen implicitum is, nexumque te mecum hinc deducam,quod

nunc te arctius, iurius dilligo. Memo'ria tui apud me erit, quando desiderium pati nequeo. Tu, qui adhuc moi talia pati potes , hei memoriam in desiderium serua . Ex duobus nostrum , mihi prius discedendum fuit, qui te aetate multo antecesseram quod officio minor

eram, me prius cura cum vita deseruit

Te, qui priores habuisti partes,&quo

magis est opus , diuturnior vita manebit. Perge ire, ac urgere opus,redimendo codipora e seruitute Maurorum, lanimosa potestate Daemonum nihil gratius Deo te facere posse coniarna, Ceruum frigidum tibi commendo illic meum corpus iacet. Eo tu an inii curas transfer vivus , quando

136쪽

huc ego animum transtuli mortuus: Iamque vale. Deus me vocat. Et loqui Felix,

de videri desiit,in multa dicere parautem Ioannem fuga destituit. Mixtum hic dolori gaudium sensit, viri magis se daret , diu ambiguus stetit Dolebat iacturam in Felice factam, quod ipse socium, fratrem in adiutorem ami serat in angebat eum solitudo filiorum , quos tot in locis; nam multos ille Christo in Gallia, Germania, Anglia , Belgio que genuerat , qui parente optimo orbati maerebant ille solus , ac longe positus

solari, ac regere non poterat dolebat desiderari doctum, Tanctum magistrum is,

& ducem, qui domi fratres institueret doctrina, dc exemplo confirmaret; foris

educeret armatos monitis , munitos praeceptis ad Redemptionis officium exercedum, praeparatos. Se pluribus negocijs destitui, curis publicis implicari, distrahi varias in partes animo,minus posse domesticis munijs attendere. Felicem, qui per aetatem , genium se collegerat,4 cogi

tationes omnes ad institutionem fratrum, Captiuorum Redemptionem reuocauerat , eum deesse egerrime ferebat Seiuvicit

137쪽

S. Nichae Valois. Di e vicit tamen dolorem gaudium,cuius sensus erat nobilior, quod dolor sentiebat incommoda; at gaudium aliena bona sequabatur,4 honestius affectum mouebat. AEquum este, ut Felix grauis annis octin

fictus cruciatibus corporis, perfunctus laboribus missionem obtineret, ac mereedem reciperet, meo frueretur Se, qui valeret aetate, ac viribus integer erat,nia'neret,& laboratet cum praesertim tot fratres, iocios Felix reliquisset, qui subsidio esse possent, ac non paucos parasset ipse in Italia , Hispania, ni, domi

studio virtutum operam dabant,in foris Redemptionis munus exercebant. Haec vice moeroris , laudi versabat animo Ioannes,utriusque tamen affectus potens,

neutri plusquam deceret,indulgebat. Interim apud Ceruum frigidum funus Felici parari nobile illud reddidit frequentia populi, quem eximia viri Sancti. Ita mouit, ad eum ante sepultura visendum, post sepulturam venerandum nemo fuit quin lachrymaretur , vel ex desiderio, vel ex pietate, qua religio animos imbuebat. Cum efferri caepit publica co- ploratio orta est, in quam communis a-

138쪽

mor erupit sedit magna essent signa doloris , nec causas dolendi aequare , nec sensum exprimere. Ille verus erat dolor, qui vehementius angebat ibi non apparebat Plus famae attulerunt Felici occulata suspiria , quam apertae lachrymae Destinatum ei sepulchrym in Sacello erecto ab Hugone Castillionio authoris nomine celebres, quod S. Ioannis nomine dicitur. In illud corpus illatum multorum votis sequentibus, floribus Opertum, irrigatum lachrymis, ut anima recuperata ad immortalitatis glorian efflorescat. Interim quiescit, expectat resurrectionem.

139쪽

S. Felicis de Vatiis II Corollarium Primum. Argumenta, S testimonia Sanctitatis BB. Patriarcharum Ioannis , dc Felicis,

Nota a rationibus ducta afferuntur.

I TUTIS dum vivitur comes saepe inuidia est . Post

mortem extincta inuidia succedit desiderium, ac ex eo Religio, monor existit Sequax est virtutis iam in tuto positae cultus,tam quam iusta merces mortuis 4 efiacax stimulus vitiis Pars est quippe immortalitatis veneratio Rus animis iam e corpore exolutis tribuitur. Nec vero opus est accersiri , aut trahi eam sponte venit,adest non vocata Nascitur in cordes atqu uti non imperatur, ita nec impeditur.

140쪽

ri . Vita

corripit oppida, Ciuitates, Prouicias, Regna , nec locorum terminis continetur nec temporum spatij remittitur . Imo quo longius tenduntur aetates , eo maiore se vi emittit, crescit. Ac uti fluuij,quorum fons ob longissimum , quem trahunt cursum ignoratur, nobiliores habentur; ita; Sanctorum virorum memoria , cuius multorum saeculorum decursu initium consumitur maiorem illis, & fidem, existimationem conciliat. Nam ipsa vetustas quo longius est ab adulationes, gratita eo est a suspicione falsitatis remo

Prima igitur nota BB. Patriarcharum. Sancti naoni esto prisca ante quadringetos annos ijs habita vencratio quae per tot aetates ad nos inuiolata peruenit: ' consumptis ijs, per quorum tradita sub in de erat manus, vitia in nobis integra perseuerat , perseuerabitque , dum Arae ac tςmpla d sacra imanebunt. Secunda nota sit. Munus Patriarcharum, ad quod sunt a Deo destinati asia sumpti cum praesertim tot prodigijs , miraculis Religionis huius institutio abudarit quae certe vix ulla alia plura,& ma-

SEARCH

MENU NAVIGATION