Vitae SS. Ioannis de Mattha, et Felicis de Valois, fundatorum Ordinis SS. Trinitatis, ... Authore r.p.m. fr. Francisco à S. Augistino Macedo, minorita Lusitano, ... Accessit appendix reuelationis Lateranensis. Per p. fr. Ioannem à Conceptione, Discal

발행: 1660년

분량: 234페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

S. Felicis de Vatiis Iastiora producet Solet quippe Deus,quos ad alti is mos fines eligit,ijs dotes, donaque congrua praeparare. Itaque vix est in Ecclesia nostra Religiosi ordinis Fundator,qui Apollicosini sit consecutus;qu'ddi quis est illius adhuc cxpers , suo illan

tena pore, uti par est crederes, obtinc bit. Tertia, Instituti altitudo, finis nobilitas. Idest Redemptio aptiuorum fidelium e Barbarorum seruitute, quae non minus corporibus, quam animis consulit. Qua in re uti nomine Christo seruatori sunt similes, itari virtutibus esse debuerunt. Certe non crederet Deus Crucem suam, nec committeret redemptionis iasicium , nisi ijs , qui cruci adlaarrerent, di se ab hostium animi seruitute libera rent, nec eos utriusque ossi circompotes , Merga se,& erga alios authores elliceret nisi in se prius virtutem Crucis in sanguinis fruci uin experti essent

Qu arti, praeclars eorum , conspicuae, que virtutes , quq ex superiori narration apparentiquos enim Deus consecrari vult,

eorum in illii stri loco virtutes ponit, ut accendant exemplo ι quod a consecratione opinionem 4 vim acquirit. Sane qui

142쪽

Iho Vita eas serio expendat face animo sentiet

admoueri. Quinta , quae illorum opera , interuentu Deus operatus est miracuIa,&portenta , quibus eorum acta sunt intertexta:

quae uti supra naturae vires sunt, ita signi neant ab ijs tantum patrari, quibus Deus concessit naturae vitia ope gratiae superare in quod sibi sunt charitate coniuncti eos omnipotentite su participes reddit. Si enim Spiritus Sancti , qui Diuinus est ignis,stam mis accenduntur, aequum est,ut Fili , qui Dei brachium ess , virtute, aiscdendis miraculis utantur. Sexta, populorum omnium, qui Catholici sunt in eorum cultum, venerati Ο-nemque consensio , ut etiam dissiti locis, diuersi linguis, habituque, imo ingenio, studijs,moribusque ali ab alijs abhorrentes,dummodo Ecclesiae membra,&partes etant , eos Sanctorum loco, olim habuerunt, munc habeant. Itali Galli, Angli, Scotis Hiberni, Germani, Belgς, Hispani, qui&ijsaras erexerunt,&imagines collocarunt,in Sacra instituerunt,& Institutum sunt amplexi, ordinem celebrarunt. Idque maxime obseruandum

143쪽

S. Felicis de Valois. I 2 Idum , quod eo quo Catholica penetrabat Fides , coilli ctiam accedebant, quo non peruaserat, eos non peruenire. Vbi deiciebat , eos quoque esse desinere. Quemadmodum in Anglia , Scotia,Hibernia , Saxonia, alijsque huiusmodi regionibus, ubi dum Romana fides floruit, eorum veneratio,& Religio floruerunt, ubi ril sentibus Haeresibus defloruit, defloruertit. Id etiam mirabile est, quod Hispania,quet Catholicet fidei semper tenax, Religionis amantissima fuit, inter omnes alias eorum studio teneatur adeo , ut cum ij Galli es ient, multo magis in Hispania , :colantur , et celebrentur; et ipsorum Or do amplificetur, et ornetur , et ossicium redemptionis frequetius, et accuratius , et religiosius exerceatur. TC-stimonij rem probemuS.

144쪽

Ia a. Vita

Venerationis, s cultus antiquitas

expenditur. NTIQUITAS cultiis, et Venerationis haud diu post eorum mortem caepit:idque CX eoma'nifestum fuit,quod anno 268. annis 3 s. post moric S. Pa triarcha loannis, Nicola Generali Ordinis VI Breuiarium in lucem editum fuit cum ossicio utriusque Patriarchae , Corum vita per lectiones distincti, uti fit in festis Sanctorum , quod Arelatae in coenobio fratrum huius ordinis inuenitur,et ex manuscriptis Tabulari Romani conuentus patet Quod certe argumento est multo

antea eorum memoriam sacram, sanctamque fuisse nec enim tam cito inter sancto Breuiariire ferrentur , nisi ab eorum obitu opinio Lanctimonis alijs idoneis argumentis testata fuisset Prstcrea Generali Alardo VIII. Ordinis procurante Urbanus Papa IV in Urbe veteri ambos Patriarchas consecrasse,

145쪽

s Felicis gemabis. Min Albiim Caelestium retulisse die IV.

Octobris anno Ia 63. a Ioanne defunctoso. narrant historici eiusdem Familiae no . biles Georgius Innes Scotus lib. r. cap. I. QIoannes pigueras Carpit. in Annalibus ad annum I 263. in Chron ordinis

ad Generalema. Alardum, Ioatines Bla

Κene de mundi artatibus lib-8. cap. I a.de

Franciscus Alois in suo Gallieo eompere dio.Et ex scriptoribus externis Gulielmus Spina Benedictinus in histor de aduentre

Religionum in Angliam Centii r. I. cap-8. pap. o 9. Traianus Maisei Florentinus in historia manuscripta de vita Sanctoria Patriarcharum, nouilone refert, Mido. neis coniecturis munit Ioannes Tamayo Salaga in suo Martyrolog Hispano to. 6.imai. Decembris.

Id omnino constat anno MCCXCLin Comitijs Ordinis Generalibus habitis apud Ceruum Frigidum , in quibus creatus est Ioannes Boylace Minister Generalis X. huiusmodi Canonem factum fuisse . Festaurate nostrorum Ptitrum Ioannis ses Felicis solenni ritu celebrantur. Fesum Fblicet Sancti Ioannis sub XII Kal. Ianua riges quo die corpus eius noscitur sipalium . Fe

146쪽

stum sero Sa,cti Felicisprimi huius Conuen-- Prioris IV. Nonas Novembris. Quem his verbis conceptu affert Figueras in Chron. ann. 29 I sol. 129. ex eo Tamayus6 tom die Decembris a I cui manuscripta Conuentus Hondiscontani inferioris Germaniae in Archiuio seruata fidem faciunt; qui certe Canon haud fieret, nisi interuenisset authoritas Apostolica, cuius est indicere Sanctis sacra, solemnia . . Imo&Canon videtur supponere iam institutas antea esse illas festiuitates , quas tunc solemnes, iublicas fieri concessum , ac ijs dies certos , latos assignari,ac sacris in Fastis ordine suo collocari. Compertum item est.Ioannem XXII.

anno MCCCXVIII potestatem fecisse Prouincijs huius ordinis Angliae , Scotis, Hiberniae , recitandi ossicium , ac dicendi

Missam propriam horum Patriarcharum; cxtatque Breuiarium antiquissimum inquacem editum anno MCCCXXXX quod a se Parisiijs inuentum testatur Fr Ioannes a Figuero a in manuscripto, quod est in T,. bulatio Romani huiusce Coenobi S. Caroli. De quo maius est adhuc testimoniuin Conuentu Sancti Bernardi Alcyrae

147쪽

S. Felieis de Ualiis . 'ras

Prouincia Aragoniae, naibi reperitur Codex vetustus, in quo sic habetur . sum

Cnicorum Patronorum , patriarcharum

ordinis Sanctissimae Trinitatis eminet. Doct. S. Ioannis de Falcon o Mattha Apos.in Regno Dalmatiae , o Diocta. H S. Felicis de sirpe Regis Francorum solem a Civis cum

octaua ex udatio Ioanni 12. anno III

Cuius rei ijdem, quos proxime citaui Authores sunt . Imo addit rayanus acti

ab eodem Ioanne Σχdubileum item anniuersarium pro diebus eorundem Patriarcharum natalitijs eisdem Prouinciis fuisse concessum; idque ex monumentis authographis Domus Auerdonensis ostendituri Qua de re dilucide Pater Georgius Innes Scotus lib. 3. de fundat ordinis S. Trinitatis. Accessit huic antiquitati iurati, publica fides decem grauissimorum temstium,qui Rome anno a 63o Vrbano VIII. Pontifice de mandato Sacra Congregationis Rituum solemni more exanimati,&interrogati vetustatem huiusce venerationis, cistus multis, magni argumentis asseruerunt; quorum nomina tuis

148쪽

Huiuste cultus Tetustis inii ab initio permanus traditi ad nostra et sique tem

fora, perpetua ,- nunquam interrupta transimistio-RADITIONIS uanta sit in

Ecclesiasticis rebiis vis au'thoritas docuit Tertullianus lib. de carne contra Marcio nem cap. a. &S Chysostomus in cap. a. Epis ad Thessalon hom. q. Theophil ad eundem locum; imprimis S. Augustinus Epist. I 28 ad Ianuar. ubi eam saluberrimam regulam dicit. Hanc adlii beamus, ac ea adhibita monstremus cultum utriusque Patriarch iustum , ac Religiosum apud omnes fores, dignumque qui ab Apostolica sede palam, ac uniuersis Fidelibus imperetur . Illum ergo tam antiquum,& a tot retro *culis incep tum cultum continuo ductu fuisse perco- sequentiu in annorum scriem retentum diti ad nostra tempora transmissum omni

149쪽

S. Felicis de Vatiis. 2

no liquet. Insinitum esset omnia eius signa numerare , praecipua recensebimus Et quoniam in sacri ossicijs Breuiari versamur in Coenobio Barsu senae in Burgundia in prisco Breuiario manuscrpito,quod ipsum indicat vetustatem, ossicium est Sactorum Patriarcharum cum lectionibus ex eorum vita , gestisque depromptis. Narrat Ioannes a Figuero in suo autographo supra citato.

Post inuentos typos exij Breuiarium Prouinciae Aragonia recognitum, cic- formatum a Leone X. an. I PII. quod initio habet historiam reuelationis, apparationis factae Innocentio III. Apressam imagine δε narratam historice , ac typis mandatam,uti nos eam in vita Sancti Ioa nis cap. a. scripsimus. Itaque &sacrificantis Innocentis,is Angelum cruce insignem , captiuos redimentem inter sacra virtutis erigiem repraesentat. Hoc autem Breuiarium, quod hic mecum dum

haec scribo, in hoc Sancti Caroli Discalceatorum Congregationis Hispania ruin Coenobio ante oculos habeo, magnae au thoritatis est,quod illud Leo X recognoscendum in examinandum dederit insigni

150쪽

ris Vitagni viroSylvestro de Pricio Apostolici Palati thinc Magistro, a quo probatum os confirmatum est, dato in id diplomate Pontificio , quod initio praeponitur 'curauit autem hoc fieri Episcopus Cluniensis Petrus de Aponte. Eiusmodi autem Breuiaritassiduum fuisse iam tum in Aragonii, Malijs Prouincijs usum , ex ipso

mei tenore Breuis patet is assirmat Figueroa Plura eiusmodi in Gallia celebrata etiam ante excogitatos typos,mihi est idoneis argumentis compertum. Quo

rum vestigia in Certio Frigido , Parisijs,Τolosae inueniones, qui Sextij reperiuntur. Post typos noua extiterunt; quἴωAntiphonas, Versiculos in Orationem antiquorum retinent, quas postea proferemus. Quid quod Ecclesia Meldensis , ob celebrata in ca olim praeclara , Concilia insignis , in suis prs cibus , quas palam δε solenniter fundit , mentionem Sanctorum virorum facit , quod primum eorum ordinis a Ceruo rigido dictum Coenobium in sua sit Dioecesi collocatu Eadem ratio commemorationis seruatur in Misi i nam in pluribus huiusce Religionis domibus,de ijs Missa uti de Sanctis

SEARCH

MENU NAVIGATION