Commentarii de rebus pertinentibus ad Ang. Mar. S.R.E. cardinalem Quirinum pars prima secunda liber secundus ..

발행: 1749년

분량: 349페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

4쪽

HISTORICUS.

6쪽

ANG. MAR. S. R. E. CARDINALEM UIRINUM

PARTIS S ECU N D E

LIBER SECUNDUS.

8쪽

Sistit se Tibi, humane Lector, tertius

Commentariorum meorum

mus , nuncupandus & ipse, quemadmodum alter ante tres menses in lucem emissus, Clinici Scriptoris opus, nam utrumque lectulo decumbens composui. Novo ergo documento dignosces, morbum, qui me ad stationem illam adegit, nullum prorsus impedime tum injecisse assuetis meis literariis occupationibus , hasque proinde nec leviter mecum aegrotasse. Novum pariter asseret Tibi Tomus iste documentum, nihil mihi in Commentariis iis .dem contexendis sanctius,& antiquius esse, quam puram Veritatem exhibere. Haec vero quoniam accidere posset

ut apud aliquem plus offensionis haberet quam gratiae , propterea quod

per ingenuam narrationum mearum simplicitatem ratio vitae a me hucusisque actae nimio plus cohonestetur , ac-c

9쪽

cipe modo , qua mnam artem excogitaverim , ne-honorificentiae fascinum' gignant, unde seu animus meus, seu cujusvis oculi, & aures inficiantur. Locum inter narrationes, quas proximus Tomus complectetur , decrevi sortiri debere quaecumque dura,&aia pera de me typis consignarunt, ante sex quidem annos Auctor Hagensium Ephemeridum, & ante annos circiter binos tam indus Pritanius. Utraque autem, ipsissimis eorundem Verbis proferens , nec tota, nec apicem de meo

iisdem opponam, ultro sinens, ut liberum judicium ferat quisquis ea dicteria, & scommata legerit . sentiatque proinde, si velit, laudandam potius esse sed illorum Scriptorum, seu quorum illi impulsu eadem conscripsisse comperiantur, libertatem, quam aliorum quin Iu mvis hu manitatem c indulgentiam.

Amuleti genus istud adversus si1- perbiam , quam sumi a me posse ex ipsa fide in describendis rebus meis

10쪽

religiosius servata quispiam suspicaretur , commendavit mihi magnopere Cardinalis Reginaldi Poli Epistola, quam, dum haec scribo, ob oculos habeo. In ea enim ad Cardinalem into nem Truchsesium , Augustanum Episcopum data, ita legitur, Redditus s

mibi libesius quidam upis impressus n

quo nomen meum probris , atque conviariis laceratur , quod ego perinde accepi, aesi cum mero aqua simul porrigeretur , tanquam sobria Deo , ut inquit Plato, ad vini vim, furissimi sic enim vinum appellat) compescendam . Addit mox , opus sibi fuisse aqua illa, ut ab ebrietate retraheretur, nuo tempore inquit undique gratulantium titeris, o vocibus aures meae personant. Tanti Viri exemplo,Dei optimi beneficium & ipse reputans probra illa adversus meum nomen conjecta, eadem nullo pacto dissimulabo ; hacque ratione clarius quam

antea ostendam, veritatem in narran-

SEARCH

MENU NAVIGATION