Commentarii de rebus pertinentibus ad Ang. Mar. S.R.E. cardinalem Quirinum pars prima secunda liber secundus ..

발행: 1749년

분량: 349페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

ad ersis , quae mihi contigerunt, summae legis loco Commentariis hisce meis fuisse; nec quisquam negabit, me, aeque bene ac Polus, curasse, ut meri vifracta per aquam ex binis illis cisternis haustam temulentiae periculum propulsetur. De eximio eo Cardinali,quem

1celestus Vergerius ausus fuit in libello illo exagitare, jure dici posse nemo inficietur quod de Agricola prisco illo Romano Cive, mirifice ob insignes virtutes, quibus fulgebat, sua aetate collaudato, in ejus Vita scriptum reperitur, nimirum ad altius gloriae culmen eundem conscendisse , quod ad

illud evectus fuerit Amulsuis virtutibus , simul aliorum vitiis. Eidem Cardinali aptari merito pariter posset Versiculus, quo Paulus III. Pontifex ille vere Maximus,& ad ornandam virtutem maxime natus, Contarenum Cardinalem, postquam e ColloquioRatis nen si in Italiam reversus fuisset, quorundam, ejusdem Colloquii causa, obtre-

12쪽

istaticinibus obnoxium consolari suscepit, hoc ad ipsum effatuS, - ..

Summa petit livor , persant altissisa venti. Ego vero ad contortas in me Verboru mi contumelias opportunum petam lolatium ex humanitate , qua mecum controversias habere consueverunt Heterodoxi, etsi assiduis provocationibus a me appetiti; cui humanitati luculentum praebere testimonium Acta Eruditorum hoc ipso anno Lipstat evulgata reperio, in quibus p. 3 8 . haec de me, atque Schelhornio traduntur, Nos

qui minime id nobis sumimus, ut in cau

sa a doctissimis duobus Viris disceptata

judicium nostrum interponamus in Sebelbornis id unum praedicamus, quod Adversarium suum , cujus in literas merita egregia nunquam satis laudari possunt, reverenter, ut decebat, babuerit,'exemplum lectoribus praebuerit, quod in controversiis aliquando imitari

possint. Quid amplius ab Helerodoxo scriptore, Achis illis, quorum magna.

13쪽

in Germania celebritas, atque auctoritas, calamum suum commodante, expectare Catholici possumus 3 Refugit

ille Schelhornio Heterodoxorum causae patrono favere, idque unum in eo praedicat, quod Adversarium suum , Catholicum , cujub &c. reVerenter, uodecebat, habuerit. Tandem scias, Lector, oportet, quod initio dixi, Clinici Scriptoris opus esse

Tomum istum, id a me dictum fulsi:

de magna tantum ejus parte, nam pedibus meis, unde maculae jam omnes: evanuerunt,inpraesens non modo libete insisto, sed praeterea absque baculo, seu alio quovis adminiculo per conclavia aedium mearum ab aliquot hebd madis spatiari coepi,lento tamen gradu, & nondum satis idoneo scalis superan idis. Caeterum qui toto reliquo corpore recte valui per quinos eos menses, quibus lectulo afixus mansi,profecto nunc pancratice vigere mihi videor. Unde autem fiat,ut integra adeo valetudo expet

14쪽

pedire adhuc se nequeat a dura compede, siuae essicit, ut de me dici minita me possit,Talos a vertice sanus ad imos,

hoe illud est, quod aegre intelligunt, ut video, medicorum filii, quotquot me

conveniunt. Ιi tamen uno ore praedicare nunquam desinunt mirificam corporis mei habitudinem,quod ipsam nec leviter concusserit seu crurum vitium pertinax, seu decubitus per longum tempus protractus,praesertim quod fuerit continuatus cum sellularia opera , quam literis,dc plurimis sacri mei muneris occupationibus per septem antea menses impenderam,expers omnino jucundae cujusvis deambulationis vel intra Episcopalis Viridarii septa. Eas literas,eas occupationes hac maxime occasione dignovi ita me sibi servum reddidisse, ut, dummodo ipsis placide vacem,pedum usum optare vix mihi contingat;vix,inquam, liberalis scilicet recreationis causa.Munera enim quaedam

Episcopalia sanos, Blutosque Pastoris

15쪽

pedes desiderant. Iisdem, addam , aeque indiguisset profectio Romana, cui me hac tempestate dare statueram, ut solemnibus caerimoniis,dum SanistaJanua recludetur, interessem . Quod spectat ad munera illa , solatio mihi est, quam expeditam hic ad nutum habeo, binorumAntistitum opera ; omissi vero itineris Romani damnum resarcire sata-gam , plura aggrediens , atque perficienS proximo anno , quae inser viant Jubileo, quo sollemnius fieri potest, Brixiae celebrando , quibusque ad exitum perductis nota ista ANNO IUBI-Lgi MDCCL. inscribi valeat. Eam praeferent Collegium Ecclesiasticum a

fundamentis excitatum, Monumentum

Berotinensi Catholicorum Templo d dicatum , tradita Brixiano Magistratui primario publicae Bibliothecae possessio, apposita in fronte novae Cathedralis Inscriptio, conscriptum Edictum pro administratione annui proventus pauperum necessitatibus sublevandis recens

16쪽

instituti, Diploma facultatem impertiens tribus Salesianis Sanctimonialibus

e Coenobio ante annos dumtaxat 2 I. in

Valle-Camunica fundato, ad Novariensis usque Dioecesis tractum pergendi, quo advocatae fuerunt pro paris instituti Coenobio statuendo; eam tandem novae constructiones brevi perficiendae pro coronide imponenda pluribus iis operibus, quibus Templum S. Marci, Tituli mei,instauravi,&exornavi. Haec Omnia proximo anno peragens, nullus dubito, me multo majorem gratiam a SS. BNEDicro XIV. de augenda Jubilei religione mirum in modum , ut om

ni Christiano gregi jam patet, sollici

to, initurum, quam si Romae praesens adessem. Quid vero, si meus ille ardor in causa foret, ut in aliud tempus dilata Tomi IV. horum Commentariorum lucubratione, mox potius Vacarem absolvendat Editioni Epistolarum Reginaldi Cardinalis Poli, unde ista quoque , chronica Iubilei nota honestare

17쪽

turὶ Quid etiam, si in unum compa- ais dogmaticis Epistolis, quas Decades

meae variis locis complectiuntur,&Panopliam adversus haereses ex ea Collectione adornans, hanc eadem nota insignitam publicarem λ Postremum hoc

quam acriter animum meum tangat,

atque permoveat, satis declararunt literae meae aliquot initio hujus anni typis impressae, in quibus valide allata praesertim in medium Cardinalis Augustini Valerii authoritate, inculcavi, nihil convenientius a Cardinalibus officio suo, gradui scilicet fratrum Summi Pontificis ,& filiorum Ecclesiae Romanae, praestari posse, quam si ad haereses impugnandas calamo suo utantur, nihilque sanct ius a Supremo Pastore deposcere Universalis Jubilei celebritatem, quam si ejusdem vocibus, atque

Conatibus eo maxime tempore Hete-

rodoxi ad Matris suae sinum revocentur. Quoniam autem de hisce loquens BENEDiCTUs XIV. in Bulla Indictionis

18쪽

Jubilei palatia esse assirmat, proprIae cu

jusque Sectae fundamenta, nutare, ac si paululum excutiantur , facile labi, o

corruere . magnopere deceret, dejiciendis prorsus itidem ultimos eos ictus perdoctorum Romanae Curiae Praesulum dexteram in presens contorqueri. Hoc ego animo Panopitae, quam dixi, contexendae libenter incumberem, imo Vero haud dissiderem, eandemque ad ultra- montanas regiones delatam, siquidem ipsi sociaretitur antantissimae Summi Pontificis liteiae ad Principes in Heterodoxorum terris dominantes datae , faustum , Deo opitulante, successiim aliquem esse habituram.Haud disparis generis literarum , quas Paulus III.scripturus erat, tabellarius fieri optavit ReginaldusCard. Polus, cur non & ego earum , quas BENEDICTUs XIV. exararet Hisce omnibus, quae praefatus sum, precor te, Lector, ut faveas, certiorque jam factus valetudinis meae, hoc nuncium perinde excipe, ac illud

exciis

19쪽

excepisse illustrem Ratis nensem , amicum meum, cui antea falso significatum fuerat instare jam mihi mor

tem, ejusdem literat nudius tertius acceptae me monuerunt , recreatus enim

ille vehementer eo nuncio hoc mihi dillichum conscripsit,

Ipsemet aegrotans Soteria mittis amicis , Saepius oegrota , mitte , iterumque Nais .

Cui ego statim rescribens disticho isto

viceS rependi, Quod pedibus sanum tanto solaris amo e , Fit modo reddendis gratibus aegra manuS.

P. s. Typographi oscitantiae tribuendam non esse variam literarum Gallicarum, quae hoc,&su perioribus binis Voluminibus recitantur, tam O thographiam, quam aceen tuum voeibus appositorum rationem, non est cur monearis; nam etiam me tacente facile credes, discrimen illud unice adscribi debere exemplis, ende illas idem Typographus desumsit, autographis scilicet, quae eidem ob oculos posui.

20쪽

T VII

SEARCH

MENU NAVIGATION